Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4 Quod autem Scriptura sit perspicua, affirmat Spiritus sanctus loquens de ea in fine Hoseae hisce verbis: Planae sunt viae Domini, et rectae, ac iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis. Sic et Psalmus dicit, verbum Domini esse purum et lucidum, sicut argentum septies excoctum et purificatum. Quae autem, รด bone Deus, maior impietas, detestabiliorque blasphemia excogitari potest, quam dicere sacras Literas (ut isti impuro ore clamitant) esse ambiguas, obscuras, flexiloquas: et contra iactare, se suaque conciliabula esse supra Scripturam, et quae similia ministri Antichristi blaterant? Quasi vero Spiritus sanctus, eius autor, vel studio nos decipere, nobisque imponere voluerit: vel etiam non potuerit ea perspicue dicere, quae voluit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.