Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Moises, assumptio, vel liniens. Aaron, mons fortitudinis. Pharao, denudans eum, sive dissipator eius. Sed Pharao nomen est non hominis, sed dignitatis: sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominib. censeantur. Pharao tamen ille submersus in mari rubro, proprio vocabulo Cencres vocitatus est. Iosue, Salvator. Athoniel, tempus eius Dei, vel responsio Dei. Aod, gloriosus. Semegar, nomen adveniens, sive ibi colonus. Barach, fulgurans. Delbora, apis, vel loquax. Gedeon, tentatio iniquitatis eorum. Abimelech, pater meus rex. Thola, vermiculus ad tincturam vel coccinum. Iair, illuminans. Iepte, aperiens, vel apertus. Esebun, cogitatio, sive cingulum moeroris. Achilon, vivens Deo, vel videns Deum. Abdo, servus eius. Samson, sol eorum, vel solis fortitudo. Dalila, pauperculavel situla. Eli, Deus meus. Samuel, nomen eius Deus. Saul expetitus, sive petitio. Iessai, insulae holocaustum vel sacrificium. David, desiderabilis, sive fortis manu. Ionatan, columbae donum, vel Domini donum. Abesalom, pater pacis. Salomon, pacificus. Idem Ecclesiastes: id est, concionator. Idem et Idida, id est, dilectus Domini. Roboam, latitudo populi. Abia, pater Dominus. Asa, tollens, sive sustollens. Iosaphat, Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus: sed melius sublimatus. Ochozias, apprehendens Dominum. Athalia, tempus Domini. Ioas, sperans, sive temporalis. Amasias, populum tollens. Azias, fortitudo Domini. Azarias, auxilium Domini. Iotham, perfectus. Achaz, apprehendens. Ezechias, fortitudo Domini. Manasses, obliviosus, quia oblitus est. Amon, fidelis vel nutricius. Iosias, ubi est incensum, vel Domini salus. Ioachas, robustus. Ioachim, cuius est praeparatio. Eliachim, Dei resurrectio. Iechonias, praeparatio Domini.

-- 678 --

1331 Sedechias, iustus Domini. Ieroboam, diiudicans populum, vel diiudicans supernos. Nave, latratus. Baasa, pinguedo. Helam, seculi vel orbis. Zambri, psalmus, vel canticum meum. Omri, crispans meus. Achab, frater patris. Iesabel, fluens sanguine, vel sterquilinium. Iehu, ipse, vel est. Ioatha, robustus. Zacharias, timor Domini. Sella, umbra eius, vel petitio. Manaem, consolans. Facee, aperiens. Helias, Deus Dominus. Helisaeus, Dei mei salus. Osee, Salvator. Ioel, incipiente Deo, sive est Deus. Amos, potens, vel fortis, aut populum debellans.Abdias, servus Domini. Iona, columba vel dolens. Micha, quis iste? Naum, germen sive consolatio. Abacuc, amplexans. Sophonias, abscondens eam. Aggaeus, festus, sive solennis. Malachias, angelus meus. Esaias, salus Domini. Hieremias, excelsus Domini. Ezechiel, fortitudo Domini. Daniel, iudicium Domini. Iudith, laudans, aut Iudaea. Ioseph, auctus. Maria, illuminata, sive stella maris: sed sermone Syro, domina. Simon, pone moerorem, vel obediens. Petrus, agnoscens. Bariona, filius columbae: Syrum pariter, et Hebraeum. Cephas, petrus: Syrum est. Paulus, mirabilis. Saulus, tentatio respicientis, vel tentationis securitas. Andreas, virilis: Graecum est. Iacobus, supplantator. Iohannes, Domini gratia. Philippus, os lampadarum. Bartholomaeus, filius suspendentis aquas. Thomas, abyssus, vel geminus: unde et Didymus Graece dicitur. Matthaeus, donatio. idem appellatus est Levi, Lebbeus, corculum: id est, a corde. ipse est et Taddaeus, ipse est Iudas Iacobi. Chananaeus, possidens, sive possessio. Ita autem dictus Simon, a vico Cana: ipse est et Zelotes. Scarioth, memoriale Domini, vel memoria mortis. Hoc vero nomine appellatus est Iudas, a vico in quo natus est. Marcus, excelsus mandato. Lucas, ipse consurgens, sive ipse levans. Stephanus, norma vestra: Graeco autem sermone coronatus. Augusti, solenniter stantes. Caesar, possessio principalis. Cyrenaei, haeredes. Bethsaida, domus frugum. Bethphage, Syrum, domus vallis. Bethania, domus afflictionis. Genesar, ortus principis. Amaus, populus abiectus. Capharnaum, ager consolationis. Sarepta, incensa, sive angustia panis. Gethsemani, vallis pinguedinum.Golgatha, calvaria. Nazareth, flos mundiciae, vel virgultum. Ninivitae, nati speciosi. Sidon, venatio. Zacchaeus, iustificatus. Idumaea, rosa. Lisama, nativitas tentationis. Iordanis, descensus. Martha, provocans Deum. Magdalena, turris. Susanna, lilium. Saba, captivitas. Caiphas, investigator, sive vomens ore. Pontius, declinans consilium. Pilatus, os malleatoris. Herodes, pellicius. Barrabas, filius patris: vel magistri eorum, absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus. Edem, in Gen. deliciae. Iudaea, confessio. Hierosolyma, visio pacis. Sion, specula: et recte. nam haec civitas David in monte constructa est. Babylon, confusio, sive transitio. Aethiopia, tenebrae. Aegyptus, tribulatio, sive tenebrae. Tyrus, angustia. Romani, sublimes, vel tonantes. Sinai, mensura, sive mandatum. sive tentatio, vel amphora mea. Gehenna, vallis gratuita. Quidam aestimant appellatam hanc a valle Gehennon, quae est iuxta murum Hierusalem. Hebraei, transitores. Sadducaei, iustificati. Pharisaei, divisi. Galilaei, volubiles. Samaritae, custodes, eo quod รข Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Iudaeorum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.