Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Haec igitur nomina cum in textu Sacrae lectionis occurrunt, ita vel maxime ut exprimuntur, apertioribus accipienda traduntur, licet in diversas plerunque significationes pro persona vel tempore vel loco exeant, atque in figuras locis congruas, pro ratione allegoricae interpretationis erumpant. Nam et abyssus intelligitur, sicut supra diximus, profunditas Scripturarum: et item abyssus, aquae immensitas: Et rupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus, ineffabilia iudicia Dei. In Psal. Iudicia tua abyssus multa. Item abyssus, infernus. Aut quis descendit in abyssum? i. Christum de mortuis revocat. Item abyssus, corda hominum facinorib. tenebrosa. Abyssus, dixit, non est mecum: i. sapientia. Ignis, sicut superius commemoravimus, accipitur Spiritus S. et iterum, Ignis charitas circum septa eius, circum septa ignis flammae eius. Ignis, tribulatio. In Psal. Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Ignis, ira, Et consumam eos igne irae meae, ait Dominus. Ignis, voluptas: omnes adulterantes sicut clibanus corda eorum. Umbra, ut indicavimus, significatur profectio divina. Item, umbra aliquando peccata: Sedentes in tenebris et in umbra mortis. Umbra, aliquando poena, in Iob: Umbra mortis, et nullus ordo. Et quia umbra non longe est ab ea re cuius est umbra, ita et mors non longe est a poena quae infert mortem. Umbra, aliquando est delectius peccatorum. in Iob. de diabolo: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et rursus species aliquae, specie una res multas significant. Duo testamenta, eo quod hic duo illi lapides molares possint significare, memoravimus. Et item duo testamenta, duo Cherrubin, in Exod. duo animalia, in Abac. duae petrae, in Exod. et in Canticis cantic. quarum velamento sponsa et Moses proteguntur: duo montes aenei, in Zach. de quorum frutetis myrtinis et obscura opacitate egrediuntur quadrigae cum equis rufis, nigris, albis, et variis. Sed has tam multimodas significationes in singulis prosequi nominib. non solum laboris immensi, verum etiam impossibile arbitrati sumus. Nunc ergo ad eum interpretationis modum atque ordinem, quem paululum per necessitate disputandi interrupimus, revertamur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.