Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Aves, Sancti, quod ad superiora corde evolent. In Evang. Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub umbra eius aves caeli habitare. Volatus, sanctorum excessus in Deum, vel in Scripturis intellectus, In Psalm. Et volabo,

-- 672 --

1319 et requiescam. Alae, duo testamenta. In Ezech. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Pennae, Scripturae. In Psal. Pennae columbae deargentatae. Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa sanctis. In Ps. Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Et aliter, nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum foetus foventur, atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur. In Psal. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Pulli, Sancti. In Psal. ut supra. Et in malam partem, in Solomone: Et pulli aquilarum devorent eum. Aquilae, Sancti. In Evang. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae. In malam partem: Pulli aquilarum devorent eum. Struthio, haereticus, vel philosophus, quod quasi cum pennis sapientiae, tamen non evolet. In Esaia: Erit cubile draconum, et pascua struthionum. Pelicanus, Dominus Christus in passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In Psalmo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Solomone: Effodiant eum corui de convallibus. Item in bonam partem. In Canticis canticorum, de sponso: Crines eius, ut abietes, nigri sicut corvi. Perdix, diabolus. In Propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Columba, Spiritus sanctus. In Evang. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam. Item in aliam partem: Et factus est Ephraim quasi columba sine sensu, non habens cor. Turtur, Spiritus sanctus aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In Canticis canticor. Vox turturis audita est in terra nostra. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando scripturae Sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur. Milvus, significat (ut puto) rapacem, vel elatum. in Iob, secundum Hebraeos: Milvi abies domus est. Accipiter, interdum sanctus. ut puto, rapiens regnum Dei. In Iob: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter? Nycticorax, Christus, vel vir sanctus infidelibus despicabilis. In Psal. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Passer, nonnunquam Dominus, aut vir sanctus. In Psal. Etenim passer invenit sibi domum. Et aliter, passer de quo dicitur ad sanctum: Transmigra in montem sicut passer. Gallus, Dominus, ut puto, aut sanctus. In Solomone. Et gallus ambulans inter gallinas laetus: Et in Iob. Quis dedit gallo intelligentiam? Et in alteram partem: Et asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallina, sapientia, sive Ecclesia, sive anima. In Evang. Sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis. Vespertiliones, idolorum monstra tenebris dedita. In Propheta: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Scarabaeus, Propheta: Et scarabaeus de ligno clamabit, ut putant quidam, de Domino. Locustae, populi. In Evang. Esca autem eius erat locusta. Apis, forma virginitatis, sive sapientiae. In Salom. Vade ad apem, et disce quam operatrix sit. Et in malam partem, in Propheta: Et apis quae est in Assur. Musca, diabolus. In Salom. Muscae moriturae exterminant olei suavitatem. Bestiae, diabolus, vel homines feri in Psal. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Leo, Dominus: Vicit leo de tribu Iuda. Item in aliam partem: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Pardus, diabolus, vel peccator moribus varius. In Proph. Sicut Aethiops non mutabit pellem, et pardus varietatem. Elephas, peccator immanis. In Reg. Et adducebant ad Salomonem simias et elephantos. Ursus, diabolus, aut duces saevi, In Reg. Et egressi sunt duo ursi, et comederunt eos. Cervus, Christus, vel sancti. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Lupus, diabolus, vel haereticus. In Evang. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item in bonam partem: Beniamin lupus rapax. apostolum Paulum significans. Aper, diabolus. In Psal. Exterminabit eam aper de sylva. Tigris feminea interdum arrogantia. In lib. Iob, secundum Hebraeum: Tigris pereunt, eo quod non habuerit praedam. Monoceron, hoc est unicornis. In Psal. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. id est singularis potentiae, vel sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in aliam partem: Et [?: ] cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornes hic superbos, vel unum testamentum tenentes. Rhinoceron, fortis quique, vel in bonam vel in malam partem In lib. Iob, secundum Hebraeum: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Onager, eremita. In Iob: Quis dimittet onagrum liberum? Potest et populus ille Iudaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: Ex vincula eius quis solvit? Vincula utique praecepto-rum. Hinulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate. In Solomone: Similis es tu fratruelis meus damulae aut hinulo cervorum. Dama, idem quod supra. Lepus, timens Deum. In Psalm. Petra refugium leporibus et erinaciis. Erinacius, idem quod supra et Erinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos sibi. Vulpes, haereticus, vel diabolus, vel peccator callidus. In Evang. Ite, dicite vulpi illi. Animal homo carnalis. In Apost. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Iumentum, intellectu vel el oquio carens. In Psalm. Ut iumentum factus sum apud te. Equus, vir sanctus. In Abac. Qui ascendens super equos tuos. Et in malam partem: Fallax equus ad salutem, irrationalis quisque. In Ps. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Asinus, corpus humanum, vel populus gentilium. In Evang. Et adduxerunt ad IESUM asinam, et pullum eius, et eum desuper sedere fecerunt. Asina, caro, vel plebs carens Dei noticia. In Evang. idem quod supra Camelus, divites rebus seculi onusti, vel moribus [?: ] stori. In Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regna caelorum. [?: -- ] ri, principes populorum. In Psalmo: Tauri pingues obsederunt me. Boves, Apostoli, qui suscepto iugo Christi, Evangelii vomere mundum exaraverunt. In Psalmo: Offeram tibi boves cum hircis. Vaccae, carnalibus vitis pleni. In Psal. Inter vaccas populorum. Vitulus, Christus, sive sancti. In Psal. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Et in aliam partem: Circundederunt me vituli multi, hoc est lascivientes. Sues, peccatores immundi. In epistola Petri: Et sus lota in volutabro luti. Arietes, Apostoli, vel Ecclesiarum principes. In Psal. Adferte Domino filios arietum. Oves, populi fideles. In Evang. Oves meae vocem meam audiunt. Pecora, simpliciores, quique minus praedici ratiocinandi subtilitate. In Solomone: Pasce animas pecorum tuorum. Hirci, peccatores, sive gentiles. In Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente, super faciem totius terrae. Item in bonam partem, Offeram tibi boves cum hircis. Caprae, iusti. interdum ex gentibus venientes. In Solomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae revelatae sunt de Galaad. Agni, Christus, vel Apostoli aut sancti. In Evangelio: Pasce agnos meos. Hoedi peccatores. In Evangelio: Hoedos autem รข sinistris. Talpae, idola, vel haeretici, qui non vident veritatem. In Esaia: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Canis, diabolus, vel Iudaeus, vel gentilis. In Psalmo: Et de manu canis unicam meam Et in aliam partem, in Ecclesiaste: Melior est canis vivus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum putant: quod ille ad fidem vel poenitentiam possit venire, ille non veniat. Ranae, daemones. In Apocalypsi: Et vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt autem spiritus daemoniorum. Item ranae, haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes,

-- 673 --

1321 vana garrulitate oblatrare non desinat. Formica, providus, vel operarius. In Solomone: Vade ad formicam o piger. Vermis, Christus pro humilitate assumpti hominis. In Ps. Ego autem sum vermis, et non homo. Item in aliam partem. In Esaia: Vermis eorum non morietur. [?: ] sive ipse vermis, sive peccati conscientia. Aranea, humana fragilitas. In Ps. Et tabescere fecisti, velut araneam animam meam. Serpens, diabolus, vel maligni homines. In Evang. Serpentes, genimina viperarum. Item in aliam portem, in Evang. Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto. Draco, diabolus, vel apertus persecutor. In Ps. Tu confregisti caput draconis, dedisti eum in escam populo Aethiopum. Scorpio, diabolus, vel ministri eius. In Evang. Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Vipera, idem quod supra. In Evangelio: Genimina viperarum.


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.