Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HIERUSALEM, ratione etymi significat idem quod Videbunt pacem. Quod nomen ideo ei impositum est, quod antea quidem tum peregrinationibus, tum et bellis turbabantur, nec vel politia, vel religio ac Ecclesia satis erat constituta ac ordinata. Sed Deus promittebat tantum, se locum ministerio et doctrinae esse delecturum ubi quietem aliquam et stabilem sedem essent habituri. Quare delegit sibi eum locum, ut Psalmus celebrat, tribum Iehuda, et in ea Ierusalem, ac denique servum suum David: qui occupato eo loco, totum Dei populum ac ministerium in ordinem quendam et quietem redegit. Nec tamen solum temporariam pacem ac felicitatem suo nomine ea civitas populo Dei promisit, sed etiam spiritualem, veram ac aeternam: sicut et tota illa peregrinatio, aliique casus Iudaeorum, teste Paulo 1. Cor. 10. typus noster fuit, significavitque populum Dei non habere permanentem civitatem: sed futuram inquirere, ubi sit veram pacem visurus, et solidum gaudium gavisurus, sedes ubi fata vere quietas et felices omnibus piis pollicentur. Habet igitur hoc nomen plura significata. Primum enim significat ipsam civitatem, ut Luc. 10. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Matth. 2. Magi venerunt ab Oriente in Hierosolymam. Secundo, non raro synecdochicos significat populum eius urbis, et vicinum, seu totam gentem Iudaicam. ut Matth. 23. Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quae nunc vocatur Hierusalem, servit cum filiis suis: Gal. 4. de quo loco dicitur in voce Coniunctus, aut Confinis. Tertio, notat Ecclesiam militantem, seu hic in terris agentem, ut Psal. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Diligit Dominus portas Zion super omnia tabernacula Iacob. Sic toties dicitur Videre bona Hierusalem: id est, Ecclesiae ac populi Dei. Quarto significat Ecclesiam triumphantem, seu in regno caelorum existentem. Gal. 4. Quae montem est sursum Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrûm. Hebr. 12. Sed accessistis ad Syon montem, et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem. De hac caelesti Hierusalem plane a Christo exaedificatam, traductis eo in extrema die omnibus piis, prophetizant Ezechiel et Apocalypsis, eamque valde gloriose depingunt et exornant. Habet vero Hierusalem varia synonyma in Sacris: quando quidem multus eius vocis ac urbis usus est, tum in propria significatione acceptae, tum et in figuratis. Ea synonyma et periphrases ascribam, ut eo facilius multa scripturae loca intelliguntur. Hierusalem nomina sunt haec. Civitas Dei, resque eximii, appellatur Matth. 5. Vallis visionis, quod sita in valle, et ad montes Syon ac Moria, ferax fuerit propheticorum vaticiniorum, et alioqui piorum donorum, quae vocantur visiones: sicut et prophetae Viventes, 1. Sam. 9. Sic Psal. 48. Mons, pulchrum clima, elegans locus, qui omnem terram exhilarat: propterea quod Deus verbo et Spiritu suo in ea potius quam in toto orbe regnaverit, indeque doctrinam salvificam in omnem terram sparserit, iuxta vaticinium: Ex Syon prodibit lex et oraculum. Isa. 2. Solium gloriae est Hierusalem, et templum, quae dicuntur gloriae solium, latus aquilonis. Psal. 48. In aquilonari enim urbis parte Zion erat veluti et Isaiae 14 notatur: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: Periphrasis montis Zion, et urbis Hierusalem. Sacrarium, habitaculum Dei, Psal. 46: et sanctum tabernaculorum Dei. In ea enim urbe primarius colendi Dei locus fuit, etc. Medium terrae Hierusalem est. Situs enim terrae Cananeae in meditullio orbis noti est, sive longitudinem, sive etiam latitudinem consideres. Nam ad cultum Dei peculiariter delectum est medium terrae, ut nomen Dei, quod notum in Iudaea est, idem in omnes partes innotesceret. Econtra Civitas sanguinum appellatur apud Ezech. 22. Spelunca latronum, Zodoma, Aegyptus, lupanar. Isaiae 1 et 11. Campi sylvae, Psal. 132. Et Ephrata: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. nam campos sylvae vocat David, Hierusalem: sicut Prophetae eam saepius vocant Libanon, quod ex cedris Libani erat aedificata, et ideo sylva Libani quasi migrasse Hierosolymam videbatur. Solium Domini vocabitur Hierusalem, Hierem. 3. id est, in qua familiariter Dominus sedeat, et glorificetur. Item, Solyma, Luza, Bethel, Hierosolyma, Hiebus, Helia, Hierusalem, Sabaea.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.