Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HORA, Graecolatina vox, in Sacris literis primum significat istud breve tempus, quo dimidium signi oritur aut occidit, quod communiter horam vocamus: ut cum aliquid factum esse prima, secunda, aut tertia hora narratur: Matth. 20, et saepe alias. De discrimine autem horarum Iudaicarum, Romanarum, et nostrarum, postea dicam. Secundo, significat Hora breve tempus, sed tamen indefinitum: ut Matth. 9, Sanata est mulier ab hora illa. et sequenti Capite: Dabitur vobis in illa hora quid loquamini. Sic capite 15: Sanata est filia eius ab illa hora. Tertio, significat tempus cum quadam occasione agendi aut patiendi aliquid. ut Luc. 22: Haec vestra hora, scilicet tempus quo Deus vobis permittit in me grassari. Ioh. 2: Nondum venit hora mea: scilicet, faciendi miracula. Sic Rom. 13: Hora est nos iam ex somno surgere. Ioh. 16. Veniet hora, cum omnis qui vos interfecerit, putet se sacrificium offerre Deo. Quarto, significat nonnunque ea quae fiunt, aguntur, aut accidunt in aliquo tempore: ut sunt pericula. Sic orat Christus Ioh. 12. ut servet se ab hora illa: i. illo ingenti periculo ac certamine. Sic et Marc. 14: Ut si possibile est, transeat a me hora haec: i. hoc gravissimum discrimen, quod hoc tempore mihi incumbit. Quinto, hora significat seculum, ut 1. Ioh. 2. Filioli novissima hora est. i. postrema sunt tempora aut secula. Sexto, Hora saepe ponitur pro fatali momento, cum est moriendum. Ioh. 13. Sciens IESUS quod venerit hora eius. Sic etiam 7 et 8. Septimo, Ad horam, significat idem quod ad breve tempus. Gal. 2. Quibus nec ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii apud vos maneret. 2. Cor. 7. Etiamsi illa epistola ad horam vos contristavit. Ad Philemonem : Forte ideo servus ad horam discessit. Horae porro veterum Hebraeorum, Graecorum et Romanorum, quarum in Sacris literis, et etiam

-- 210 --

395/396 prophanis historiis mentio fit, fuerunt plerunque horae quas Mathematici vocant inaequales, quae alias erant longiores, alias breviores. Omnes enim dies ac noctes, sive longas, sive breves, hyeme ac aestate dividebant in horas duodecim, ita ut mane oriente sole inciperet prima hora fluere, in meridie sexta pulsaretur, vesperi occidente sole duodecima. Unde porro denuo inciperet currere prima hora noctis: media nocte cum esset, audiretur sexta: et summo mane oriente sole, duo decima noctis finiretur. Fiebat igitur, ut in solstitio aestivo duplo essent longiores horae dieique noctis eius temporis, vel etiam diei solstitii brumalis: et contra horae noctis aestivi solstitii essent dimidio brevioresque hyberni: nec unquam vere cum istis nostris horis convenirent, quam in aequinoctiis. Hora diei tertia, erat illis primus quadrans, cum tantundem esset elapsum diei ab exorto sole, quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat, quantum a meridie effluxerat: qui iam erat ultimus quadrans. Hinc est quod Christus Matth. 20 dicit, patrem familiĆ¢s exiisse diluculo ad conducendos vinitores scilicet anteque prima fluere inciperet, seu ante exortum solis: et postea tertia. deinde sexta in meridie, et nona, inter meridiem et vesperum: et denique postremo undecima, cum iam unica hora ad occasum superesset. Sic quod Petrus ab hora tertia argumentatur Act. 2, quod non sint ebrii: indicat, non fuisse moris illi tam sobriae ac parcae genti, tam mane helluari. Quo et Apostolus respicit dicens: Qui potant noctu potant. Cognita hac horarum distributione, facile est passione Domini, et alia dicta Christi ad tempus nostrarum horarum applicare, et inde etiam consonantiam cum nostro tempore cognoscere.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.