Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HONOS, est reverentia et subiectio quaedam, externis indiciis testificata, quam alicui exhibemus in testimonium et praemium virtutis, superioris gradus, aut beneficiorum in nos aut alios collatorum. De qua voce ac re quatenus etiam prophanis scriptoribus est nota ac usitata, aliquid clarius infra in voce LAUDIS, et verbo Laudare disseram. In Hebraeo igitur sunt tria potissimum vocabula, Hod, Hadar, et Cabod, quae solent interpretes verbo Honoris vertere. Est vero magna variatio tum rei huius, tum et praedictarum vocum, in Sacris literis. Dicam tamen de eis, ut commodissime potero. Vertuntur autem praedictae voces, praesertim Hadar, per honorem, decus, magnificentiam. pulchritudinem, splendorem et dignitatem Psal. 103. Confessionem et decorem induisti. Et sequenti, Confessio et pulchritudo. Psal. 44. Specie et pulchritudine tua. et 144. Magnificentia gloriae sanctitatis tuae. Psal. 110. In splendoribus sanctorum. Prov 14, In multitudine populi dignitas regis In quibus locis omnibus est Hadar: quod tamen plerunque pro decoravit et honoravit vertunt. Rom. 2 coniunguntur Gloria, honos, et incorruptibilitas, quae bona sit Deus pie viventib. largiturus: ubi non adeo magni ac conspicuum reperias discrimen inter vocem Gloriae et honoris. Honos crebro etiam pro externo aliquo officio aut beneficio accipitur, non tum sine interna honorifica opinione: quia tali indicio vel efficacissime alterius virtutem aut benemerita testamur. Hac significatione iubet Paulus 1. Tim. 5 honorare honestas u duas: et presbyteros recte docentes esse duplici honore dignos, scilicet ut et honorentur, ac honeste tractentur omni externa reverentia, ex vero tamen corde proficiscente, et insuper honesto stipendio alantur. Sic et Christus ipse quartum praeceptum, Honora parentes contra impiam Pharisaeorum glossam Matthaei 15 et 19 , ac Mar. 10 exponit, quod videlicet sint omnibus officiis ac beneficiis sublevandi, non solo quodam quasi caeremoniario honore. Hac de causa et Latinis praemium amplioris dignitatis viro, praesertim docto exhibitum, Honorarium vocatur: contra vero ignobiliori mercenario aut manuario artifici, Merces. Eadem ratione accipiendum est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis ac beneficiis. Sic et Lucas Act. 28 narrat, Melitenses multis honoribus honorasse Paulum ac comites. i. multa eis beneficia praestitisse. In eadem significatione credo accipiendum esse, quod Paulus 1 Cor. 11 dicit, nos ignobiliora membra magis honorare: i. plurib. beneficiis ut sunt tegmina vestium, afficere. Idem vult etiam ei 1 Thes 4 dicit, unum quemque debere possidere vas suum sanctificatione et honore. Vas vocat corpus: id vult nos abstinendo ab omni genere peccatorum, praesertim corpore patratorum sanctificare, et praeterea cura valetudinis tueri. Hoc officium aut beneficium, ne corpus ac valetudinem

-- 209 --

393/394 crapula, scortatione, immodicis vigiliis, fame ac laboribus defatigemus, vocat honorem. In eodem sensu honorem corporis accipit Coll. 2, cum inquit: Non in honore aliquo ad repletionem corporis: indicans, illas humanas religiones nec animae nec corpori prodesse, dum replet sarcitque exhaustum hominem, sed potius utrisque plurimum obesse. Hieronymus super 1. Petr. 2, interpretatur de abstinentia a coitu. Sed expositio huic loco minime quadrat. Honorare convenit interdum cum verbo Glorifico: de quo supra disserui. Honorare aliquem, est etiam amplissimis donis cumulare. sicut rex Balac Balaamo pollicetur, si veniens maledicat Israelitis: Numer. 22. Animam alicuius coram aliquo esse honorabilem: 1. Reg. 1. i. parci alicuius vitae, magnifieri alicuius vitam, ut non interficiatur. Honorare Deum, est vere ac ex animo colere, timere, amare, et ante omnia in eum confidere. Vicissim vero et Deus pios honorare dicitur, tum in hac vita, dum eos magnis donis et gloriosis liberationibus ornat: tum et in altera vita, dum eos in aeternam gloriam transfert. Qui igitur non honorat filium, ille nec patrem honorat: quia pater non vult nisi in filio agnosci ac coli, eoque solo modo vere colitur. Contra labiis honorare, est tantum externo gestu, sine vero cordis timore, fide, aut dilectione: Matth. 15. Etsi vero praeclare videtur dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab hominibus ad Deum translata fiunt valde realia et potentia, quia Dei dicere est facere: ita etiam cum Deus aliquem honorare dicitur, non ille tantum testatur de alicuius praestante virtute, sed simul eam illi impertit: non tantum honorat, sed etiam dignum honore facit: non tam externo testimonio, quam vera rerum bonitate ac praestantia ornat, honoratumque efficit. Honos apud Latinos significat crebro magistratum, ac plenas dignitate functiones: ut cum aliquis amplissimis honoribus perfunctus esse dicitur. Causa est, quod nemo in tam illustri gubernationis loco collocatur, nisi qui caeteris singulari aliqua virtutis praestantia clarior esse videtur. Quare illa dignitas tum venit ex honore virtutis, tum affert secum honorem, quia magistratui magnus honos ex divino mandato debetur. Eandem autem significationem etiam in Sacris literis aliquando obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus Sacerdos: sed is qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, etc. Sic credo etiam illud 2. Petr. 1 intelligendum esse: IESUS cum accepisset a patre honorem et gloriam. i. praeter divinitatem, amplissimam functionem reconciliandi humani generis Deo, et ingentia dona ac plenitudinem gratiae et Spiritus, nos Apostoli illam omnem magnitudinem aut amplitudinem coram spectavimus. Sic et illud Hebr. 2, et Psal. 8, Gloria et honore coronasti eum: tum de summa functione regni ac sacerdotii, eum de aliis summis donis, tum denique de resuscitatione, subiectione omnium rerum sub pedes eius, ac sessione ad dexteram patris, intelligi exponique debet, ut etiam Ioh. 1 explicatur. Atque hunc honorem ei pater Psal. 2 et 10, et postea in Baptismo ac monte Tabor tradidit. Cum vero nos Deo tribuere dicimur honorem, gloriam, potentiam, et similia, Rom. 16, Apoc. 7, et alias: indicatur, nos agnoscere haec ingentia bona, aliasque virtutes, et omnem dignitatem soli Deo convenire, in eo illa esse, eum de illis celebrandum, et propterea invocandum ac coendum. Vas honoris, aut ignominiae, Rom. 9, 2. Tim. 2. sumpta similitudine aut metaphora a domesticis utensilibus, ubi non tantum munda ac eximia sunt et tractantur, sed etiam sordida acimmunda, eoque etiam talibus vasis aut instrumentis opus est. Significat igitur haec vox eo loci, homines, et ipsos quoque spiritus, quorum alii ad alias honestiores et sanctiores, aut contra ignominiosiores functiones, et denique felicitatem aut infelicitatem aeternam destinati ordinatique sunt. De causis huius ordinationis nunc non disputo. Rom. 9, Deo: 2. Tim. 2 hominibus tribui videntur. Honorare aliquem etiam re externa, officio, aut beneficio, quomodo aliquis dicatur, ostendi supra. Sic autem petebat Saul a Samuele, ut se honoraret coram senibus Israel, deducendo eum usque ad tabernaculum, et ibi sacrificando. Lib. 1. Sam. cap. 15: et contra, prius cap. 2 accusatur Eli, quod magis honoraverit filios suos, quam Deum. i. quod ipsos indignissimos et impurissimos cum maxima Dei contumelia et scandalo Ecclesiae in ea functione toleraverit, prorsus nimia pravaque indulgentia, aut praepostero amore in liberos, quos (Deum filiis praeferendo) dudum longissime ac cum ignominia amovisse debuerat. Sic Deus prohibet honorari pauperem in sua causa, Exod. 2, indicans, nihil omnino esse contra ius ac fas agendum, respectu aut misericordia paupertatis eius. Honoratus facie scribitur fuisse Naaman Syrus, lib. 2. Reg. cap. 5. i. reverendus, et suo regi acceptissimus. Elevari corde ad honorificandum, est inflatum admiratione sui, dignum se putare summo honore ac gradu. lib. 2. Par. cap. 25: Percussisti Edom, tunc elevavit te cor ad honorificandum. Honorabilia loqui. i. eximia, praeclara et laudabilia: Prov. 8. Sic et in Psal. 87 dicitur, Honorabilia dicta sunt in te: i. vera doctrina de mysteriis Dei, in Hierusalem praedicata. Honestus in novo Testamento non semper significat vera virtute praeditum, sed alio qui aliqua maiori dignitate, nomine, titulo aut opibus cohonestatum, vel insignitum exornatumque. Sic in Actis aliquoties nominantur honestae mulieres, id est, matronae venerandae, seu optimatum uxores. Sic Iosephus ab Arimathia vocatur honestus Senator, Mar. 15. id est, celebris, plenusque dignitate et authoritate.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.