Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HOMO. Sicut ipse homo praecipuum subiectum Sacrarum literarum post Deum est, et varie consideratur: ita et eius nominis admodum varius est usus. Inter hominem, Adam et Vir, idem discrimen est in Sacris, quod in prophanis literis. ut Vir connotet simul praestantiam aut dignitatem quandam: contra autem homo abiectionem. Homo Hebraice Adam, ab Adama terra nomen et essentiam sumens, fuit primi hominis non tam appellativum quam proprium. nemo enim initio homo, praeter illum unum, erat. Commune autem nomen homo est utrique sexui. Rom. 7: Lex dominatur homini, quoad vivit id est, utrique sexui. Quinetiam utrunque sexum simul sumptum, Gen. 1 et 2, unum hominem, et mox unam carnem vocat. Est vero multiplex divisio hominis. Nam alius dicitur primus homo, et ultimus, aut extremus: alius homo animalis, et spiritualis: alius caelestis et terrenus. 1. Cor. 15: Est corpus animale et spirituale, quemadmodum et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, extremus homo in spiritum vivificantem. Ac non primum quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo ipse Dominus de caelo. Qualis terrenus ille, tales et hi qui terreni sunt: et qualis ille caelestis, tales et hi qui caelestes sunt Et quemadmodum gestavimus imaginem terreni, gestabimus et imaginem caelestis. Locus est perspicuus: et quid isti homines sunt, prolixius definire non attinet. Sunt et aliae divisiones hominis. Dicitur enim etiam internus homo et externus: ut 2. Cor. 4. Propterea non defatigamus sed quamvis externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur in dies singulos. Externum hominem hic proprie puto esse, brutum hominem, seu quatenus hic vegetativa, locomotiva ac sensitiva anima negetamur: quae pars hominis labore ac aetate atteritus, et tandem absumitur. Interdum autem proprie ipsum rationalem hominem, qui spiritu Dei quotidie magis ac magis ad imaginem Dei instauratur et renovatus fitque potentior ac valentior: quem Paulus, quatenus est renovatus, mentem vocat. Aliquando tamen internus homo simpliciter ipsum novum ac instauratum hominem significat. ut cum Paulus ait Rom. 7, se condelectari legi Dei secundum internum hominem. et Eph. 3. Deus det vobis iuxta divitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per Spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus in cordibus vestris per fidem. Hanc quidem reperio significationem interni hominis sed ubi externus veterem aut carnalem significet, non reperio. tantum enim (ut supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter compensetur interni hominis aut animae instauratione. Quare ibi Paulo externus homo omnino brutam hominis partem declarat. Nominatur quoque Vetus homo, Eph. 4. et Coloss 3 quem nos Paulus iubet exuere. Item Rom. 6, ubi ait, Veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. Is autem est vetus Adam, seu nativa corruptio quam nos oportet mortificare, et quotidie magis ac magis eius cupiditatibus ac conatibus repugnare. Et contra Eph. 2 et 4. Col. 3. iubemur novum induere id est, fide ac novo homine quotidie erga proximum vividiores, efficaciores, et operosiores esse, seu, ut ipse inquit: Mortificate igitur membra vestra terrestria, stuprum, immundiciam, molliciem, concupiscentiam malam, et avariciam, quae est simulachrorum cultus: ob quae venire solet ira Dei in filios intractabiles: inter quos ambulabatis quondam, cum viveretis in his: nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam maledicentiam, turpilo quentiam ab ore vestro: ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum: ubi non est Graecus et Iudaeus, circuncisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnis in omnibus Christus. Vocatur autem Vetus homo. quia talis nascitur primum ex utero matris, talesque etia maiores eius fuêre. Novus homo ideo dicitur, quia sic per carnalem nativitatem reformatur, aut renascitur per Christum, ac eius Spiritum. Unde et nova creatura crebro vocatur: 2. Cor. 5. Gal. 6. Eph. 2 et 4. Audivimus et paulo ante de animali et spirituali homine dici, 1. Cor. 15. Sed ibi Spiritualis ferme de Christo tantum intelligitur. Verum 1. Cor. 2, de quovis renato accipitur. inquit enim: Animalis autem homo non percipit ea quae Spiritus Dei sunt: stulticia siquidem ei sunt, nec potest agnoscere quae spiritualiter diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem spiritus Dei habens. Similis plane phrasis est, cum vocatur Carnalis. Istae enim sunt duae primariae partes hominis: Caro aut Corpus, et Anima. Sic etiam hominem terrenum et caelestem clarius

-- 207 --

389/390 ac plenius exponit Baptista Ioh. 3, cum inquit: Qui e supernis venit, super omnes est: qui a terra profectus est, terrenus est, et de terra loquitur: qui e caelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. Item Ioh. 8. Vos de infernis estis, ego de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Solet porro Scriptura in tres partes principales hominem partiri: in Spiritum, Animam, et Carnem. Spiritus vocatur, ipse Spiritus sanctus in homine existens, una cum eius donis ac virtutibus, et toto novo homine, seu corde spirituali, quod in nobis Deus exciso vetere ac lapideo corde creavit: quae etiam est nova creatura, ad bona opera condita. Anima vocatur potissimum ipsa rationalis anima, quae post lapsum ac corruptionem in rebus divinis quavis talpa caecior est, atque adeo etiam contemptrix et inimica Dei. Atque hic est proprie ille animalis, carnalis et terrenus homo, qui tantopere a Scriptura accusatur. Denique est corpus et tota bruta pars, quo veluti instrumento utraque prior pars utitur: quam etiam ipsam partem vult Paulus sanctificari, inquiens 1. Thess. 4: Haec enim est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non cum affectu concupiscentiae, quemadmodum gentes, quae non noverunt Deum. Sic et Rom. 6 dicitur, Praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. De hisce tribus partibus simul pronunciat Paulus 1. Thess. 5, inquiens: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos: et integer vester Spiritus et anima et corpus, ita ut in nullo possitis culpari in adventu Domini nostri IESU CHRISTI, servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui idem efficiet. Habet et alioqui vox Homo varias acceptiones. Primum enim simpliciter idem valet quod aliquis, unusquisque, quidam, quispiam, quilibet. ut 1 Cor 4: Sic nos reputet homo, ut ministros Christi. id est, unus quisque. Matth. 10: Veni separare hominem contra patrem suum. id est, unumquemque. 1. Cor. 11. Probet homo semetipsum, et sic de pane illo comedat. id est, unusquisque. Gal 2: Non iustificatur homo ex operibus legis. id est, quisquam. Sic et in Veteri testamento passim. ut Levit. 1: Homo cum obtulerit. id est cum quis obtulerit Aliquando reduplicatur in eodem sensu: Levit. 17, Ezec. 14, Homo et homo de domo Israel. id est. Quicunque Israelita. Aliquando de certo quopiam dicitur, idemque valet ac Quidam. ut Fuit homo missus a Deo. id est, quidam fuit a Deo missus. Secundo, haec dictio in sua nativa significatione proprie hominem notat: de qua significatione supra plenius disserui. Tertio, aliquando cum quodam contemptu vilitatis ac fragilitatis humanae accipitur: ut etiam apud Ethnicos proverbia testantur, Homo bulla: Omnem calamitatem dixeris, cum hominem dixeris, etc. Sic igitur accipitur Psal 8. et Hebr. 13 Quid est homo, quod memor es eius, et filius hominis quod visitas eum? Sic et Psal. 118. et Hebr. 13, dicente quovis pio: Dominus est adiutor mihi, non timebo quid faciet mihi homo: aut (ut alibi est) caro. Psal. 82, Sicut homines moriemini. Psal. 60: Vana salus hominis. Sic illud: Pone eis doctorem, ut sciant se homines esse. 1. Cor. 3. Nemo glorietur in hominibus 1. Cor. 7, Precio redempti estis, nolite fieri servi hominum. Quarto, non solum cum contemptu, sed etiam odio quodam, veluti tyrannicae crudelitatis audaciaeque usurpatur, ut sit cum quodam odio aut fastidio vox Homo pronuncianda. ut Psal. 10: Exurge Domine ne invalescat homo. Non raro et in malam partem accipitur, perinde ferme ut si dicas mendax vel impostor, quando quidem homo talis est natura. ut Eph. 4. Per imposturam hominum. Iacobi 2: Vis scire homo vane. Col. 2. Secundum mandata ac doctrinas hominum. Sic et Tit. 1. Aliquando et ipsum cacodaemonem indicat. ut Matth. 13, Inimicus autem homo supersevit zizania. Homo aut Vir Dei, alias significat summos ac praestantissimos doctores, ut Prophetas, Patriarchas et Apostolos: ut Deut. 33. et 2. Reg. 4. de Helia saepius. 2. Pet. 1. Locuti sunt sancti Dei viri. et 1 Timoth. 6, Tu vero homo Dei fuge haec. Alias etiam quemvis vere pium ac renatum quatenus est renatus. ut 2 Timoth. 2. Ut sit integer homo Dei. Homo terra est, qui est deditus agriculturae. Gen. 9, Coepit Noach esse vir terrae. Gen. 25. Esau fuit vir agri. Homines pecoris, Gen. 47. pro pastoribus. Sic homines virtutis, aut belli: pro, militaribus, aut etiam fortibus bellatoribus. Vir dexterae tuae: id est, quem tu confirmasti, aut (ut alii volunt) quem tu tibi puniendum servasti. Homo pacis meae Psal. 41. id est, cum quo erat mihi pax. Vir foederis, cum quo est foedus. vir litis, cum quo est alicui lis. Sic homo peccati, 2. Thess. 2. pro homine dedito peccato, imo et singulari studio ac arte et profectu serviente peccato. is est Antichristus. De huiusmodi locutionibus dicetur infra prolixius in voce VIR. Secundum hominem dicere, alias significat humana quapiam locutione aut similitudine uti, seu ex communi more loquendi aliquam formulam aut sententiam sumere: seu ita loqui, ut solent communiter homines loqui. Rom. 6. Humanum quiddam dico, propter infirmitatem carnis vestrae. id est, loquar crasse et ruditer, ut etiam imperiti me percipiant. Gal 3 Fratres, secundum hominem dico. id est, do exemplum aut similitudinem, sumptam ex rebus humanis. Alias secundum hominem loqui significat, ita loqui ut impii solent. Rom. 3. Quod si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, num iniustus est Deus, qui inducit iram? humano more loquor: Absit. Sic et Secundum hominem ambulare, ponitur in malam partem: nempe, ut carnales homines, carnalia consilia cupiditatesque sequentes, et quae sua sunt quaerentes. 1. Cor. 3. An non secundum hominem ambulatis? id est, carnalibus rixis vacatis? Ab homine, aut per hominem aliquando aliquid fit, ita ut homo sit tantum minister ac organon, aut medium, per quod Deus aliquid agit: et tunc in bonam partem accipitur, quia ea potestas est illi data a Deo: ut de omni gubernatione ac functionem politica Paulus Rom. 13 disserit. et Gen. 8 dicitur: Per hominem sanguis eius fundetur. Sic Paulus saepe dicit, Non per hominem, aut ab homine: ostendens suam immediatam vocationem, non propterea damnans functiones aut vocationes mediate factas, quales sunt inferiorum doctorum: sed tantum illam supremam, nempe Propheticam et Apostolicam amplificans. Saepe autem phrasis, aliquid esse ex hominibus aut ab homine, in malam partem accipitur, de humanae audaciae ac impietatis, aliquid sine Deo audentis ac conantis, instituto ut Christus quaerit Matthaei 21, a Iudaeis, an Baptismus Iohannis sit a Deo aut ab hominibus? id est, an veniat ex Dei mandato, an vero Baptista sua quadam audacia ex ambitione tantam rem sibi sumpserit? Sic Gamaliel dicit in Actis, futurum ut si collectio Ecclesiae et propagatio doctrinae de Christo, sit humanum inventum, brevi corruat. sin sit ex Deo, invictum consistat, et frustra Pharisaei ac Pontifices Deo repugnent. Ab homine ad pecus. alias omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia excludit, si oratio sit negativa. Hierem. 50: Non erit qui habitet in ea, ab homine usque ad animal. omnia excludit. Sic Gen. 6: Delebo omnia ab homine usque ad iumentum. ¶ Epitheton Humanus, a, um, varia habet significata. ut 1. Cor. 4. Non curo humanam diem. i. iudicium censuras, carnalium hominum. Dies enim ei dicitur, de quo iudicandum est: et celebri controversiae diiudicandae certa dies constituitur. Hier. 17 quidam vertunt, dies humanus: cum proprie significetur dies afflictionis, Cum enim insultarent ei Iudaei, quod poenae ab eo praedictae non venerint: orat et protestatur coram Deo, quod nunquam optaverit maturari poenas a se Iudaeis praedictas, sed potius contra oraverit. 1. Cor. 10. Tentatio humana vos coepit. i. qualis solet hominibus crebro accidere.

-- 208 --

391/392 q d. Nondum Dei beneficio incidistis in diabolicam apostasiam. Filius hominis, qua periphrasi Christus saepe posita tertia persona pro prima, semet nominat: et Ezechiel utitur. Est singularis quaedam tapinosis, qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii hominum, Mendaces sunt filii hominum. Tale quid sonat illud, Quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quod reputas eum? Sed de hac locutione supra in voce FILII dictum est. Adscribam nihilominus de hac phrasi locum insignem Buceri, in quo accuratius de ea disserit. Filium hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus: id est, perinde ac quisque e vulgo hominum, verus nimirum homo, et nihiloplus apud mundum quidem, quam quisquam ex infima plebe. Hebraeis enim, filius Adam vel hominis nihil aliud sonat, quam homo. Hominem autem vocari, in Scriptura humilitatis est: quod omnis homo mendacium sit, et vanitas. Neque vero consistit quod quidam commenti sunt, filium hominis IESUM dictum quod tantum unius hominis, scilicet Mariae filius esset. Masculinus enim articulus ubique praemittitur τοῦ , non τῆς . Adhaec, cum sese filium hominis vel Adam, hoc est, vere hominem et plebeium hominem praedicat, vere suam nobis iuxta et humilitatem et bonitatem commendat, qui nostrae salutis causa eo usque demiserit sese, ut nihil nisi homo haberetur, ac homo infimo quoque inferior esse voluerit: cum praedicari ipsum solius Virginis filium magis gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i. literis, quae notae sunt tuis hominibus. Virga hominum castigare aliquem. i. communi et levi castigatione. 2. Sam. 7. ideo addit. Et plagis filiorum hominum. In homine. Hier. 32. Posuisti signa in Aegypto, in Israel, et in homine. i. in reliquis gentibus. Non esse hominem, Oseae 9. Quod si educaverint filios, orbabo eos, ut non sint homines. i. non perveniant ad iustam aetatem. Contra 1. Sam 1 et 17 dicitur: Senex veniens inter homines. i. senectutem attingens. Homo est arbor agri, Deut. 20. i. ex arborum fructu victitat. Homo habet in Hebraeo quatuor primaria nomina, אש Is, אדם Adam, אנוש Aenos, מתי Methe, quae multum inter sese differunt. Is, plerunque eximium ac praestantem significat: ut apud Latinos Vir, de qua voce suo loco in vocabulo VIR agetur. Adam, plerunque communis sortis hominem, sumpta voce a terra, denotat. Aenos, afflictum ac calamitosum: sumpta voce a morte. Methe in plurali numero penitus oppressum servitute, aut fame, aut alioqui plane contemptum. Piscatores hominum vocat Christus Apostolos, Mar. 1, Luc 5. per metaphoram, quia perinde verbo ac doctrina homines capiunt, et Christo adducunt, ac piscatores pisces reti capiunt, et in suam potestatem redigunt. Sic et Hier. 16, piscatores ac venatores denotant veros doctores. Alibi contra significat hostes, qui capiunt bello homines: de qua loquutione in vocabulo PISCATOR. Homo aliquando abundat. ut Gen. 13. Homines Sodomitae erant valde mali. i. Sodomitae. Sic in Evangelio, Homo rex: pro Rex. Sic et vox VIR interdum abundat. Homo de vulgaribus, aut plebeiis hominibus, sive etiam de impiis. Viderunt filii Dei filias hominum, Gen. 6. i. potentes rapuerunt plebeias, aut piorum filii acceperunt filias impiorum. Sic haud dubie intelligere possis etiam locum Psal. 82. Dixi, vos Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini. Psal. 124, Cum exurgerent homines contra nos: tantum de impiis accipitur. Item Isa. 43: Dabo homines pro te, et populos pro anima tua. i. gentes, incredulos. Cum Pilatus producens IESUM, flagellis, corona spinea et vestitu purpureo deformatum dicit, Ecce homo: videtur per ironiam dicere, Ecce is ille homo, quem vos tantopere accusantes dicitis affectae regnum, excitare velle seditionem, et evertere vestram religionem. Quid minus post hic homuncio, quam talia ac tanta patrare? proinde seposita ista sollicitudine, sinite miseri hunc abire post tot vexationes incolumen, nec vos una mecum eius sanguine ac caede contaminaveritis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.