Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GERMEN, per metaphoram a plantis ad homines translatum, saepe liberos ac posteros alicuius significat: quia perinde liberi ex parentibus nascuntur et succrescunt, sicut germina aut virgulta ex radice aut trunco arborum. Iob 20. Germen domus impii migrabit: id est, posteri impiorum vel alio migrabunt, vel etiam interibunt. Isaiae 14. Et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Hinc est quod Melchias vocatur germen Davidis. Isaiae 11, Ieremiae 23: quia erat nasciturus longo tempore post, ex obscurata et pene deficiente stirpe Davidis, sicut nonnunquam nova germina ex semimortua radice veteris trunci oriuntur. Porro quia Prophetae multum inculcant nomen germinis de Meschia: inde factum est, ut Zach. cap. 3, hoc nomen ei quasi proprium attribuerit. inquit enim ibi Deus: Ecce adduco servum meum germen. Quasi diceret: Eum servum adduco, quem toties per prophetas nominavi germen. tametsi de hac voce vide in Orior. Isaiae 4, vocat Meschiam germen Domini et fructum terrae: ubi videtur recte duas eius diversas naturas, et naturarum diversas origines indicare, quod germen divinitatem innuat, fructus vero terrae humanitatem. GERMINARE ac florere simili metaphora ab arboribus ad homines transfertur, et significat aliquos vigere, crescere numero et opibus. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu. Sic et Psalm. 92. Cum germinant impii sicut herba, ac florent omnes operantes iniquitatem. Veritas e terra germinabit, Psalmo octuagesimo quinto : id est, Deus ex terrenis ac carnalibus hominibus faciet vere pios ac sinceros.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.