Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GENU, nomen notae partis in corpore humano, parit etiam quosdam idiotismos. Primum, quia ibi ob pondus movendi corporis, maxime requiruntur vires nervorum et musculorum, et citissime in ea parte debilitas sentitur: ideo in descriptione debilis corporis, illius partis imbecillitas vel in primis notari solet. ut Nahum. 2. Cor liquefactum erit, et collisio genuum, et debilor in cunctis renibus. Genua collidi ait. cum enim parum est roboris in nervis et musculis circa genua, in motu sub tanto corpore nutant, et in sese invicem impingunt. Sic et Psal. 109. Genua mea debilitata sunt a ieiunio. Sic et Homerus solet debilitatem genuum celebrare: ut cum dicit, Caniculares dies debilitare genua virorum. et Horatius contra dicit, Virere genua. Eadem ratione et Ezech. 7 dicitur, Omnia genua ibunt tanquam aquae: quod scilicet, sicut aquae nullam habet inter sese connexionem, nullam etiam vim se sublevandi, sed temere fluit unaquaeque pars, quo eam pondus abripit, et locus ei patet in praeceps: sic etiam in debilitate corporis alio alia pars sub pondere ablata ruit, non sublevantibus ac regentibus amplius suum corpus genubus. Ab hac porro externa imbecillitate corporis ac genuum, per metaphoram transferuntur locutiones ad omnes alias imbecillitates, sive fortunarum, sive animi moerore ac dolore prostrati, sive etiam spiritualium infirmitatum. Hinc Isaias 35 dicit, Genua debilia roborate: id est, consolando et instruendo confirmate. Eadem locutio et Iob 4, ac alibi reperitur. Secundo, quia adorantes aliquem solent curvare genua: ideo genuum incurvatio pro subiectione, cultu et adoratione ponitur. Sic Paulus Phil. 2. dicit, Christo id a patre datum esse ut omne genu coram eo incurvetur, caelestium, terrestrium,

-- 193 --

361/362 et in ferorum: id est, ut omnia sint ei subiecta. sicut alibi affirmat, sibi omnem potestatem esse traditam in caelo et in terra. Tertio, quia matres curantes infantes, aut ludentes cum eis, solent eos habere in genubus: ideo Isaias 66, sic describit mollem piorum tractationem inquiens: Super latus portabimini, et super genua laetificabimini. id est, ad risum ac lusum provocabimini, aut exhilarabimini. Denique, ad alicuius genua nasci, est, apud eum gigni et educari: Gen. 50. Tametsi ea potius videtur sententia esse, quod suorum nepotum nascentes parvos liberos in sua genua susceperit, et more nutriculae aut matris cum eis lusitaverit. Videri nihilominus possit singulari quadam ceremonia receptum fuisse, ut aliquando mulierculae super aliena genua parerent: sicut Rachel dicit ad Iacobum: Ingredere ad ancillam meam, et pariat super genua mea, ut et ego aedificer ex ea. forte voluerunt indicare, illam prolem perinde suam esse, ac si statim in ipso partu ex suis genubus suove utero elapsa esset.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.