Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GENS, primum proprie accipitur pro hominum maxima multitudine, in una aliqua regione vivente: ut Genes. 2, Num. 14, Faciam te in gentem magnam: item, Ponam te in gentem robustam: Deut. 9. pro, efficiam ut ex te propagetur gens magna et potens. Gen. 22. ponitur synecdochice pro primis parentibus duarum gentium. Dicit enim Deus ad Rebeccam, duas gentes ac populos esse in utero eius, quae ita inter sese invicem collidantur. Synecdoche igitur est, qua ponitur principium pro toto. Per catachresin crebro pro quibusvis populis ponitur, praeter Iudaeos, significatque omnes infideles: sicut et hodie in Ecclesia gentilis et ethnicus infidelem quemvis significat. Lumen in revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel: Luc. 2. id est, ad illuminandas gentes, ad docendas ac erudiendas eas. Sic Petro obiicitur quod ad gentes introiverit: id est, familiarius commercium cum exteris habuerit, quod erat lege vetitum. Sic Gal. 2. Paulus dicitur esse Apostolus gentium, et Petrus coegisse Gentiles iudaizare. Gentilis natura et Iudaeus natura, pro natus gentilis aut Iudaeus: Rom. 2. Gal. 2. Indicabant igitur Iudaei hac voce omnes alias gentes, sicut Graeci et Romani voce Barbari. 1. Cor. 5, simpliciter pro impiis accipitur, cum dicitur talis scortatio nec inter gentes quidem nominari: id est, inter nondum conversos, seu in gentilismo. Alioqui ipsi Corinthii maxima ex parte gentiles genere erant. Ex hac significatione, cum gens significat alienos a Iudaismo, oritur disputatio de Vocatione gentium, cum olim Iudaei, et etiam ipsi Apostoli dubitaverrunt, vel potius indubitanter senserunt, gentiles non esse accersendos a Deo per suum verbum, nec accensendos in populum verae religionis sectatorem, nisi sese plane in Iudaismum dederent, et quasi Iudaica gens fierent. Ponitur aliquando haec vox pro paucis, sicut apud Germanos volk. Sic Gen. 20: Abimelech orans, minanti sibi Deo ob raptum Sarai dicit: Num etiam gentem ignorantem et iustam interficies? Psal. 2: Quare fremuerunt gentes? Promiscue quosvis impios Meschiae resistentes intelligit. Gens sancta et regale sacerdotium vocantur verae religionis sectatores, Exod. 19. Sic illud Gen. 20. Num gentem iustam perdes? tametsi hic tantum insontes denotet. Cum Deus Abrahamo nomen mutat, et promittit se eum facturum patrem multarum gentium, clare indicat vocationem gentium, et quod etsi ex illis credentes fiant promissione ac fide filii et haeredes Abrahae: sicut ipsemet Paulus Rom. 4. eum locum exponit, et postea in Galatis etiam prolixius tractat. Gentium plenitudo. Rom. 11, Donec gentium plenitudo ingrediatur. id est, donec ingens multitudo gentilium, atque adeo totus numerus salvandorum ex ipsis convertatur. Duae istae voces, Gens et Circumcisio, saepe opponuntur quarum haec Iudaeos, illa Ethnicos notat: tametsi saepissime alioqui etiam in novo Testamento ponatur vox Gens pro Iudaeis. Gentiliter vivere, Gal. 2, est libere vivere, neglecta ceremoniali lege. Contra ibidem, Gentiles cogere Iudaizare, est, eos compellere ad observationem Iudiacorum rituum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.