Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GENERATIO, a gignendo, sicut et Graecum γεινεὰ , et Hebraeum תולדת Tholedet. Nam Dor, quod etiam Generatio vertitur, et hic simul explicatur, aliunde venit. Habet autem varia significata in Sacris literis, aliis linguis minus usitata: quae percurram, ne simpliciorem Lectorem fugiant, eique obscurum sensum loci relinquant. Primum igitur significat successiones hominum, sese invicem gignentium aut propagantium. Sic ab Abrahamo usque ad nativitatem Christi, Matthaeus dicit fuisse generationes 42. id est, tot commutationes hominum in una linea seu successiones liberorum parentibus succedentium. Secundo, significat omnes homines simul aliquo tempore viventes. ut Noachus dicitur iustus fuisse in sua generatione: id est inter suae aetatis homines solus repertus est pius, instante iam diluvio. Hinc fit, ut quoniam mores hominum fiunt subinde deteriores, aliqua hominum aetas dicatur prava et perversa, et prioribus deterior: sicut Poetae priores aetates aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis generatio foliorum talis et hominum. ubi proprie ipsam procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi diversissimis locis et temporibus vivant. Sic Luc 16 dicit Christus, filios huius seculi esse sapientiores filiis lucis in sua generatione. id est, inter suos: vel potius, in suis rebus ac negociis: nempe carnalibus, in quibus mire vigilantes, sagaces ac industrii sunt. sicut supra dixi, etiam mores ipsos unius aetatis, generationis nomine notari. Quarto, significat ipsum seculum, tempestatem, aetatem. Sic singulis seculis anni centum a Latinis tribuuntur, propterea quod intra centum annos omnis prior aetas interit. Sic Gen. 15 dicit Deus Abraamo, posteros eius 400 annis servituros exteris et quarta generatione illos esse reversuros: scilicet, exacta illa quarta generatione. Sic et Homerus dicit, Nestorem tres γεινεὰς generationes vixisse, et cum quarta tunc versatum esse: id est vixisse 300 annos, et iam quartam centuriam annorum esse ingressum. Quinto, ipsam propagationem, aut etiam creationem, seu nativitatem significat. Sic Gen. 2 dicitur: Haec est generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est propagatio posteritatis illius hominis. Octavo, aliquando certum genus hominum notat, ut in tertia significatione dixi, plane ut in Eunucho Terentii: Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt. Prov. 30. Est generatio quae patri suo benedicit. Est generatio quae munda est in oculis suis. Nono, aliquando simpliciter ipsam gentem significat. Sic Christus dicit Matth. 24, eam generationem non transituram, donec omnia fiant: id est, gentem Iudaicam non interituram prorsus. Sic Moses vocat Israelitas Deut. 32, gentem perversam et distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris. Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens Iudaica, ne in tot periculis vel intereat, vel degeneret in gentes, inter quas vivit, ut innumerae aliae gentes. sicut Germani Italici et Gallici degenerarunt in Italos ac ac Gallos, et Vandali passim in Germanos. Huc facit etiam, quod Deus per totum mundum dispersit istam impiam gentem, ut volens nolens testetur de Christo dum confitetur fuisse quendam hominem profitentem se esse Christum, et multorum ac magnorum miraculorum patratorem, quem ipsi crucifixerint, et post cuius crucifixionem paulo post sint funditus eversi ac dispersi, ac denique a quo sit orta ista religio ac gens quae Christiana vocatur. Sensus ergo. est, quasi Dominus inter alia dixisset: Haec horrenda quae

-- 192 --

359/360 ego vobis dico, minor ac praedico, adeo certa sunt, ut haec ipsa gens, nempe vos Iudaei sitis ea sensuri, visuri et experturi: nec somnietis vel vos impii nunquam hasce calamitates vos afflicturas: vel vos pii, timeatis, hasce liberationes vobis nunquam obventuras. Nisi hanc vocem sic acceperis, nunquam vere ac luculenter contradictionem ex textu auferes, eumve secum conciliabis. Vox haec reduplicata aliquando plures aetates, aliquando etiam ipsam aeternitatem significat. Exemplum prioris sit Psal. 61: Dies super dies regis adiicies, et erunt anni eius ut generatio et generatio: id est, per plures aetates vivet. Sicut Homerus de Nestore scribit, quod superatis iam duabus, cum tertia generatione vixerit. Sic et Psal. 10 longissimum tempus significat, Non movebor a generatione in generationem: id est, longissimo tempore vivam et florebo. Sic et Psal. 8. Extendes iram tuam a generatione in generationem: id est, longissimo tempore. Aeternitatem significat in hisce exemplis. Dan. 4. Cuius dominium est aeternum, et regnum a generatione in generationem. Isa. 51. Salus mea a generatione in generationem Psal. 32. Timebunt te cum sole, et ante lunam. a generatione in generationem. Sic et Psal. 102. Anni tui a generatione in generationem. Anni generationis et generationum, aliquando ponitur pro priscis temporib. Deut. 32. Considera annos generationis et generationis: id est prisca tempora. Contra, eadem phrasis aliquando significat tempora post multas aetates sequutura. Loel 2. Et post eum non addet usque ad annos generationis et generationis. Sic et Generationes seculi, longissima tempora denotat. Gen. 9. Signum foederis in generationes seculi. In generatione altera deleatur nomen eorum, Psal. 109. pro, nullos habeant nepotes. Etiam decima generatione non ingredietur manser in Ecclesiam Dei: Deut. 23. pro, nunquam: id est, non fungetur dignitate aut magistratu. Deus est in generatione iusta: id est, piis hominibus, eosque tuetur: Psal. 14. Generationes vestrae, saepe Deus mandans aliquid adiicit, ut id observent per generationes suas. Exod. 12. 29 et 31. id est, apud omnes posteros. Generationem eius quis enarrabit? Esa. 53. de Christo. Caeterum Augustinus, et Lactantius Instit. 4, disserunt tres esse Christi generationes: unam ab aeterno ex patre, secundum divinitatem: secundam in tempore, ex matre, secundum humanitatem: tertiam in membris suis, id est, nativitate piorum ac totius Ecclesiae, ex Deo. Sensus igitur in loco Isaiae videtur esse: filii generationem ex patre esse prorsus ineffabilem, sicut omnes patres testantur: quorum testimonia collegi, contra eos qui ociose comminiscuntur, filium a patre cogitatione esse genitum, dum pater semet intuetur, et quandam imaginem sui concipit aut fingit: quam haeresim Marcionis etiam Irenaeus refutat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.