Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GRAVIS, habet varias significationes in Sacris quoque literis, sicut et in prophanis. Nam Cavad, Gravis fuit, significat et gloriosum esse, et divitem: sive id mala occasione fiat, quod divitiae et gloria sint tum suis propriis possessoribus non raro graves ac molestae, ut non plane pro arbitrio agere ac vivere possint: tum et aliis, quos tales premunt: sive ex bona causa, quod divites ac honorati plerumque coguntur esse graviores, magis serii ac stabiles, et ab omni levitate et vanitate alieni: sive denique, quod onusti opibus, et bonis etiam stabilibus, non facile queunt ex uno loco in alium migrare. In hac significatione Abrahamus dicitur fuisse gravis

-- 202 --

379/380 pecore et argento. Significat quoque Gravis copiosum, numerosum, ac potentem ut Isa. 36. Venit cum exercitu gravi. Exod. 10. Locustas graves demisit in terram: pro, numerosas. et 1. Reg. 3. Quis enim poterit iudicare populum tuum, gravem istum? Sic et Diodorus Siculus dicit, Philippum timuisse gravitatem civitatis Olinthi: pro, potentiam, amplitudinem. Significat etiam Difficile. Ezech. 3. Non ad populum profundi labii, et gravis linguae mitteris. id est, quorum sermo est difficilis. Sed cum id Moyses de se Exodi 4 dicit, significat tardum loquendo, et impeditae linguae. Sic res quaepiam superans nostras vires dicitur esse gravior nobis: id est, difficilior quam ut a nobis effici, praestari, aut superari possit. Exodi 18. et Deuter. 1. Dicitur et manus Dei gravis, id est, nimium nos poenis onerans, 1. Sam. 15. Et populus gravis iniquitate, Isaiae 1. Videtur poni et pro denso: ut cum Exodi 19, nubes gravis dicitur: et Isaiae 32, umbra petrae gravis in loco arido: id est, rupis praegrandis, sub qua solet umbra esse tanto frigidior, ut quae non solum radios arceat, sed etiam quasi subterraneum locum praestet sua altitudine sedenti ad eius radices, quo frigus aestate colligitur et occulitur. Gravem esse corde, et aggravare cor, plerunque in malam aut etiam pessimam partem accipitur. Dicitur enim de iis qui non facile moventur, impellente ac concutiente eos verbo Dei. Psal. 4. Filii hominum, quousque graves corde? Ubi, teste Augustino, exposuit David, qui sint graves corde, inquiens: Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Sed de verbo AGGRAVARE, suo loco dictum est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.