Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

GLORIAE vox admodum crebro, et in variis significationibus in Sacris literis reperitur: Quarum pleraeque non sunt aliis linguis usitatae, eoque merito huius linguae idiomata dici possunt. Disseram igitur de eis ordine, quantum Deus dederit. Nam quid in genere ac plerumque etiam Latinis significet, infra in nomine LAUS plenius dicam. Primum autem disseram de nomine Gloria: deinde de verbo Gloriari, et eius verbali Gloriatio: postremo, de verbo Glorificare et Glorificatio. GLORIA igitur definitur ab Augustino et Quintiliano, quod sit frequens de aliquo fama, cum laude. et a Cicerone, quod sit consentiens laus bonorum, et incorrupta vox recte iudicantium de alicuius excellente virtute. aut denique est, alicuius vel eximii viri, vel bonae rei late patens praeconium. Aliqui recentiores definiunt, quod sit approbatio conscientiae nostrae, recte iudicantis, et aliorum recte iudicantium. Ex istis, quid nam sit aut dicatur Gloria, satis liquet. Dividunt autem nonnulli hanc vocem in gloriam veram, inanem, et aeternam. Verum non est nostri instituti, ipsam rei naturam accuratius definiendo et dividendo exponere: sed tantum, quatenus ad vocabuli explicationem id fieri est necesse. Quando haec vox non ponitur pro illa nostra aeterna gloria ac felicitate, non etiam pro superbia aut inani iactantia, sed tantum in bonam partem de gloria huius vitae accipitur, tum recte subdividi potest dupliciter: nempe in Gloriam Dei, et hominum. Et rursus utraque haec gloria, in gloriam famae, et bonitatis rei. Alias enim gloria significat illam bonam famam, celebrationem, aut opinionem hominum de aliqua re bona: alias, praesertim in Sacris literis, ipsas res praestantes vere bonas aut gloriosas. Primum igitur de creaturae aut humana gloria dicam. Saepe admodum vox haec, res in hac vita gloriosas significat: ut divitias, potentiam, splendidas aedes, vestitum, amplum famulitium, sapientiam, et similia. Dubium autem est, an talia active an passive Gloria dicantur: an quia glorificantur ac celebrantur ab hominibus, vel quia possessorem suum efficiant gloriosum. Sic Christus dicit unum quempiam florem agri elegantius esse vestitum, quam fuerit Salomon in illa sua tanta gloria. Sic Esther 1, Assuerus dicitur parasse grande convivium, ut ostenderet divitiam gloriae regni sui: id est, praegrandes divitias, gloriosas divitias, aut etiam divitias gloriosi sui regni. Sic Psalmus 49 dicit, Non descendet gloria ipsius cum eo in infernum. Genes. 31, dicunt filii Laban, Iacobum fecisse omnem illam gloriam de rebus patris sui: id est, illam tam amplam rem familiarem. Isaiae 10. Ubi relinquetis gloriam vestram? id est, gloriosam opulentiam, de qua tantopere gloriamini. Gloria nomen substantivum, aut abstractum pro concreto aut adiectivo ponitur Psal. 111. Gloria et decor opus eius id est, opera eius sunt decora ac gloriosa. Vox porro haec Hebraice est Cabod, qui omnino creberrime pro divitiis accipitur. Simili ratione et anima ipsa rationalis, aliquando et lingua, Gloria vocatur: quia sunt hominis partes vel maxime gloriosae, eumque glorificantes ac ornantes. Gen. 49, In coetu eorum non uniatur gloria mea: id est, anima: ut plerique interpretantur. Psalm. 30, Psallat tibi gloria mea: id est, anima, aut etiam lingua. Psal. 16. Idcirco laetatur cor meum, et exultat gloria mea. LXX γλῶσσα μου , lingua mea: forte autem rectius, anima. Psalm. 108, etiam pro anima accipitur, cum dicit: Paratum est cor meum, canam, psallam etiam, gloria mea. Gloria pro ornamento crebro reperitur. Sic 1. Cor. 11, gloria quidem mulieris dicitur esse coma, gloria autem viri mulier, et gloria Dei vir. Gloriosum enim est Deo, quod talem subditum habeat, qui eum ut viva imago referat, celebret ac colat. Sic et viro ornamento est, quod talem quasi subditum, eumque se honorantem, ac pro suo Domino agnoscentem habeat: denique et mulieri elegans coma ornamento est. Isa. 5, Gloria populi Israelitici, vocantur eius gloriosi ac inclyti proceres: propterea quod illi glorificant ac exornant populum suntque (ut Poeta inquit) decus pompae. Sic vox haec accipienda est Matth. 4, cum Satan dicitur monstrasse Christo omnia regna mundi, et eorum gloriam id est, splendorem, opulentiam, potentiam, voluptates. 1. Pet. 1, Omnis gloria hominis sicut flos agri: id est, omnes eius opes, potentia, sapientia, iustitia, et quicquid gloriosum habet. Philip. 3. Quorum gloria in ignominia. id est, quorum dignitas et gloriosa dona peribunt, et insuper in eorum extremam perniciem convertentur, in hac, et praesertim in altera vita. Haec eadem phrasis etiam de Dei gloria dicitur Psalm. 4. Usque quo gloriam meam in ignominiam: subintelligitur, vertetis? Similiter in utroque loco verbum subinteligendum est. Ponitur item, crebro vox Gloria communi more pro illa celebratione externa, aut honesta fama, ut David Psal. 7 inquit, Deducat gloriam meam in pulverem: id est, nomen meum obscuret, et inglorium efficiat. Gloria etiam dignitatem significat. Sic 1. Corinth. 15. dicitur esse alia gloria solis, alia lunae: id est, eius essentialis praestantia aut decus, quo multum excellit sol lunam, caeterasque stellas. Gloria ad Deum relata, significat aliam ipsam gloriosam divinitatem, omnipotentiam, ac sapientiam eius. Sicut Moyses Exodi 33, Ostende mihi gloriam tuam. Et paulo post, negat Deus eum posse faciem suam videre. Sic Iohannes dicit de filio Dei: Vidimus gloria eius, gloriam ut unigeniti a patre. id est, ex doctrina, miraculis, et aliis indiciis eius, perspeximus ipsius divinitatem et omnipotentiam. Sic Iohan. 2, Christus dicitur miraculo commutatae aquae in vinum patefecisse gloriam suam. Psalm. 26, Habitaculum gloriae Dei vocatur tabernaculum, ubi Deus ipse promiserat se habitaturum. Gloria eius super caelum et terram, Psal. 14 et id est, ipsemet ubique est. Sic Iohan. 11. Si credideris, videbis gloriam Dei. id est, experieris eius omnipotentiam ac bonitatem. Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus

-- 195 --

365/366 a mortuis per gloriam patris. Hebr. 1, Christus dicitur splendor gloriae patris: id est, gloriosae ipsius dignitatis. Coloss. 1. Secundum robur gloriae ipsius. Gloria Dei etiam omnia bona ac beneficia Dei aliquando significare videtur. Ephes. 3. Ut det nobis secundum divitias gloriae suae id est, gloriosorum bonorum ac beneficiorum, quae largiri piis solet. Aliis Gloria hic misericordiam valet. Gloria Dei aliquando significat illam lucidam fulgentemque nubem, splendorem ac maiestatem, seu illam gloriosam Dei praesentiam, et modis omnibus admirandam, qua apparere Deus etiam externis oculis solet. Sic dicitur Isaias vidisse gloriam Dei, Isaiae 6. et Iohan 12. et Lucae 2, Gloria Dei circumfulsit eos. Actor. 22. Non respiciebant prae gloria splendoris illius. In hac significatione credo vocem eam accipi, cum toties dicitur Christus venturus ad iudicium extremum cum multa gloria ac potentia: id est, admiranda, et divina quadam specie ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem quandam divino fulgore splendentem. Gloria quoque Dei significat illam summam felicitatem, qua caelites perfruuntur. Luc. 24. Intrare in gloriam ipsius. Talem gloriam vidit Stephanus Actor. 7. In hoc sensu dicit Paulus Rom. 8, Non esse dignas praesentes passiones futura illa gloria. et 15, Christum nos accepisse in gloriam Dei. et 2. Corin. 4, Momentaneas afflictiones nobis augere aeternum pondus gloriae. 2. Corinth. 4 dicitur, quod Satan teneat captiva corda suorum, ne eis affulgeat splendor Evangelii gloriae Christi: id est, Evangelium disserens de summa ac gloriosa felicitate, ac bonis quae nobis contingunt per Christum. Gloria Dei est etiam celebratio ac praedicatio Dei. Sic dicit Deus, Gloriam meam alteri non dabo: id est, mihi debitam celebrationem, honorem, etc. Sic et Christus Iohan. 11 ait, Morbum Lazari esse non ad mortem, sed in gloriam Dei: id est, ut Deus per eum glorificetur ac celebretur. Roman. 3. Si veritas Dei exuperavit per meum mendacium in gloriam ipsius. id est, ut ipse celebretur, glorificetur. Ephes. 1 bis repetitur, In laudem gloriae ipsius: id est, ad laudandam ac celebrandam eius gloriam. Sic accipitur haec vox in angelorum cantico, Gloria in excelsis Deo: quia per Evangelium et Christum vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et gloria eius per doctrinam ac spiritum reveratur, quod solus sit iustus ac iustificans, aut iustus ac misericors: et nobis vis eum vere agnoscendi ac celebrandi, per Spiritum sanctum datur. Gloria Dei est quoque vera iustitia, quae creaturae rationali praecipue inesse, eamque ornare et glorificare deberet, quam Deus veram esse gloriam statuit, et aeterna glorificatione dignam censet, quae idem ferme cum imagine Dei est. Dicitur autem gloria Dei, quia de ea apud Deum gloriari queamus, seu quia coram Deo valet: ut in locutione Iustitia Dei prolixius exposui. Sic Roman. 3 omnes peccasse dicuntur, et carere gloria Dei: seu sublatam esse omnem gloriationem coram Deo, etiam ipsimet Abraamo, qui tamen potest coram hominibus de sua iustitia gloriari. iustificari autem gratis per illius gratiam. Opponitur ergo defectus gloriae Dei, iustificationi, et convenit cum peccato. Sic et Isaiae 60, Gloria Domini super te exorta est: videtur proprie iustitiam, quam Deus nobis per Meschiam revelat et offert, significare. Gloria Dei est et cultus ac religio eius. Roman. 1. Commutaverunt gloriam eius in imaginem hominis, etc. quod mox dicit, Mutaverunt veritatem eius in mendacium. Gloria Dei est etiam renovatio imaginis Dei, per Satanam inversae in nobis. ideo dixit Paulus, nos contemplari gloriam Dei, et transformari a gloria in gloriam: id est, ab inchoata instauratione, in subinde pleniorem et absolutiorem. 2 Corin. 3. Ibidem dicitur gloria ille fulgor, qui ex facie Moysis prodibat, ob quem non poterant Israelitae revelatam eius faciem inspicere. Deus dicitur Pater gloriae, Ephes. 1, quia solus est vere gloriosus, solus autor omnium verorum bonorum, et solus nos in hac extrema ignominia iniustitiae et mortis iacentes glorificat. Sic Actor. septimo : Deus gloriae apparuit eis. Et 1. Corinth. 2. Dominum gloriae crucifixerunt: id est, Deum gloriosum et glorificantem. Gloria, honos et laus, aliquando idem pollere videntur: eoque etiam coniunguntur more Hebraeo, ut illi synonyma aliquando connectere solent. Hebr. 2. Gloria et honore coronasti eum. Philip. 1. Fructus iustitiae contingit per Christum, ad gloriam et honorem Dei. Gloriae, vocantur gloriosi, plenique dignitate, ac quasi maiestate quadam, magistratus. 2. Petr. secundo : et in epistol. Iudae: Glorias non timent blasphemare. quia Deus talibus personis ut officium, ita et dignitatem suam aliquo modo communicat. 2. Corinth. 3 dicitur. Legem et Evangelium fuisse in gloria: id est, a Deo et hominibus magnifactam, gloriosis miraculis illustratam, et praeclaros effectus operantem: multo tamen gloriosius fuisse Evangelium, maioraque efficere. Diximus supra, quod Aliquid esse gloriam alicuius, significet, esse eius aliquod ingens bonum, causa omnis gloriae ac boni, aut certe eximium ornamentum. Sic saepe Deus et verus cultus dicitur Gloria Israelis. Hieremiae secundo : Populus meus mutavit gloriam suam in id quod non prodest. Et Psalm. 106. Et populus meus permutaverunt gloriam suam in similitudinem bovis. Psalm. 3, Gloria mea Dominus id est, qui me solus glorificat, qui gloriandi causam dat, et de quo solo vere gloriari iure possum, ac debeo. Psalmo octuagesimonono : Gloria fortitudinis eorum es: id est, causa, effector, ut de fortitudine laudentur. Gloria, pro arca Dei ponitur Psalmo septuagesimooctavo : Gloriam suam in manus hostis tradidit. Inde in historia Samuelis Aechabed, quia amissa est arca aut gloria Samuelis. Gloria et decor opus eius, Psalm. 111. id est, quicquid agit, est gloriosum ac decorum, est plenum magnifica dignitate, ut et supra exposita ratione Heb. dixi. Saepe hoc abstractum in genitivo cum aliquo substantivo construitur, et significat idem quod gloriosum. Hier. 48, Fractus est baculus gloriae. Corona gloriae, Ezech. 16. pro gloriosa. Currus gloriae, Isaiae 22. Nomen gloriae, Psalm. 72. pro, gloriosum. Vasa gloriae tuae, Ezech. 16. 26. pro, vasa tua gloriosa. Corpus gloriae, id est, gloriosum. Facere aliquid alicui ad vel in gloriam: pro, ut ei sit ornamento. Exodi 28. Filiis Aaron facies tunicas ad gloriam et decorem. id est, ut sit eis pulcherrimus ornatus. 2 Par. 3. Texit domum lapide precioso in gloriam et decorem. Afferre gloriam Deo, est eum laudare, glorificare. Psal. 29. et 96. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, celebrate eum de sua fortitudine, tribuite gloriam Deo, vestra fide, ore et operibus. Ibidem, Afferte gloriam nominis eius: id est, quae nomini eius conveniat, qua eius maiestas digna est Sic et Dicere gloriam. Psal. 29. pro celebrare. Dare gloriam Deo, idem est. Sic Iosua dicit ad Achan, cap. 7, Da gloriam Domino, et da ei confessionem, et indica quid feceris. id est, agnosce et fatere eum omnia scire, esse iustum merito nunc irasci, et te punire: tuamque culpam confitere, ac damna. Sic et Pharisaei dicunt ad caecum natum, Ioan. 9. Da gloriam Domino, nos scimus quod hic homo peccator est. id est, agnosce quidem et celebra hoc Dei beneficium, sed nequa quam illud isti seductori tribueris, eumve propterea excusaveris, sed soli Deo. Abramus quoque dicitur dedisse gloriam Deo, credendo ei: Roman. 4. id est, agnoscendo, certo statuendo, ac celebrando Deum, qui talia promiserat, quod sit et verax et omnipotens, qui promissa praestare possit, quantumvis videantur rationi impossibilia. Dicitur et Deus

-- 196 --

367/368 dare alicui, aut in aliquo gloriam suam, cum praeclaris factis ac operibus declarat in aliquo suam gloriosam bonitatem, sapientiam, et omnipotentiam. Ezech. 39. Dabo gloriam meam in gentibus. Et in insulis: Isaiae 42. id est, eximiis operibus inter gentes factis, illustrabo gloriam meam, ubi antea vel ignorabar, vel etiam male audiebam, ut non verus ac omnipotens Deus. Sic et Ezech. 26 dicitur Dare gloriam in terra viventium: id est, cum Iudaeam tunc a gentilibus vastatam denuo gloriosis operibus suis instaurabit, tum in politicis, tum et in spiritualibus. Sic quoque conspici dicit Psaltes 90, gloriam Dei in servis eius, cum ingentia eius beneficia et alia mirabilia ipsius facta in eis cernuntur. Sic quoque Deus dicitur ponere gloriam suam in caelo, Psalm. 8. id est, admiranda ac gloriosa opera, sive in materiali isto caelo, sive in Ecclesia sua, efficere. Ponam te in gloriam perpetuam, Isaiae sexagesimo : id est, efficiam te perpetuo gloriosum. Ad vel in gloriam aliquid alicui esse, 2. Paralip. 26 dicunt sacerdotes Uziae, volenti sacrificare: Non erit tibi in gloriam a Domino. id est, Deus te ob hoc factum puniet, et ignominiosum efficiet. Sic Isaiae 4 inquit: In die illa erit germen Domini in gloriam et decorem. id est, gloriosum et inclytum. Gloria et gloriatio duplex est: alia quidem primaria ut summi gradus, alia vero secundaria, ut et aliae multae res duos quosdam gradus habent. Nam Gloriari de aliqua re, aut facto, est, alicuius sui boni magnitudinem agnoscere, de eo sibi placere, seque beatum putare, et insuper id ore apud alios depraedicare. Sic alius gloriatur in aut de alia re. Sed Deus Hierem. 9, et Paulus 1. Corinth. 1. prohibet omnes in quoquam alio gloriari, quod ad summum gloriationis gradum attinet, quam in solo Christo, eiusque cognitione. In hanc sententiam et in hoc summo gradu Paulus dicit exclusam esse omnem gloriationem, et obturatum esse omne os, Roman. 3. id est, ut nemo gloriari possit de ulla sua iustitia aut bono opere, per quod servetur. Haec enim gloria soli filio debetur, quod eius iustitia genus humanum saluetur. Dicit item 1. Cor. 1, de solo Deo esse gloriandum: id est, ei fidendum, in eum sperandum, illumque solum celebrandum esse, quia ipse nobis donaverit filium, ut sit nobis sapientia, iustitia, sanctificatio, et redemptio. Ita Gloriari in Deo, est in eo habere fiduciam, in de petere et expectare omnia bona, indeque veluti ab uberibus matris dependere. Hac ratione et occasione gloriatio spei Hebr. 3, pro fiducia iustificam te accipitur. De hac ergo vera ac coram Deo valente et salvante iustitia cum gloriaretur Pharisaeus, merito damnatur, quia nec legem, nec Evangelion, nec suum morbum, nec medicum Christum, nec denique iustitiam aut misericordiam Dei agnoscebat. Gloriatio secundaria, et extra iustificationem, est etiam de aliis Dei bonis ac donis: verum ita, ut semper in autorem eorum respiciamus. Sicut etiam de iustitia potest gloriari Abraham: verum coram hominibus non coram Deo, seu non ut si per eam iustificaretur. sicut Paulus dicit, Nihil mihi conscius sum, sed in eo non sum glorificatus, ut Pharisaeus ille: quia in conspectu ac iudicio Dei non iustificabitur ullus vivens. id est, potest gloriari Abraamus, Paulus, aliique multi, quod praestiterint externae disciplinae iustitiam, quam caecus mundus pro eximia quadam perfectissimaque iustitia habet: Ted talem iustitiam quae coram Deo valeat, neminem mortalium ex suis operib. habere certissimum est. De hac igitur secundaria gloriatione, aut praestantia, dicit Paulus 2. Cor. 1. Gloriatio autem nostra est, testimonium conscientiae nostrae. quasi dicat: Non volo hominum testimonia de meis laudibus citare, quorum plerique aut infensi mihi sunt, et me pro catharmate habent, aut saltem res tantas non intelligunt: sed de meae conscientiae testimonio gloriabor, quae me amplissimo testimonio ornat. Sic et Gal. 6 inquit: Probet autem unusquisque opus suum, et sic habebit gloriam ex semetipso. id est, tum ex propria virtute, non alienae famae obtrectatione: tum eius saltem propria conscientia ei verum testimonium dante, si omnino mundus non volet eum glorificare. Sed tamen contra 1. Cor. 1 et 3 dicit, neminem debere gloriari in se aut aliis: ubi de ista, ut diximus, secundaria gloriatione agitur. Sed sensus est, eatenus gloriandum non esse, tanquam scilicet si ex hominibus essent illa ingentia bona ac dona, non a Deo solo. Glorificare, est alium gloria ornare, illustrem ac gloriosum reddere, quod dupliciter fieri solet: nempe tum testimonio seu agnitione, tam et rebus ipsis. testimonio tantum alicuius, agnitione ac verbis aliquis glorificatur, sicut nos homines Deum et proximum glorificare possumus ac solemus, cum eum celebramus, ac eius virtutes praedicamus: ut Matth. 5. Glorificent patrem vestrum: id est, celebrent. Matth. 9. 15. Glorificabant Deum. Sic etiam ipse Deus se suumque nomen glorificare dicitur, ut Levitic. decimo . In accedentibus me sanctificabor, et coram toto populo glorificabor. Exod. decimoquarto . In Pharaone glorificabor: cuius significationis sunt plane innumera exempla. Porro Glorificare aliquis aliquem dicitur etiam ipsis rebus, ornando eum praeclaris virtutibus, donis, ac bonis: ut Deus nos miseros ac ignominiosos homines glorificat, iustificando et renovando nos. Rom. 8. Quos vocavit, hosce et glorificavit Psal. 149. Glorificabit humiles aut afflictos in salute: id est, salvando, liberando eos. Actor. 2. 3. Deus resuscitando dicitur Christum glorificasse. id est, in gloriam evexisse, et etiam gloriosum hominibus declarasse. Hanc glorificationem quaerit Christus a patre, Ioan. 12. 16. 17, ut scilicet ex illa tristi exinanitione atque humiliatione, seu forma servi, restituatur in illam pristinam formam Dei, quam apud patrem habuit ante conditum mundum. Utriusque significationis exemplum habetur in illo celebri dicto 1. Sam. 2, Glorificantesque glorificabo et ego, contemnentes autem me erunt ignobiles. nos enim Deum verbo ac testimonio tantum glorificamus, ille vero nos re ipsa simul et fama.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.