Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio sensu accipitur;

-- 190 --

355/356 nempe quod blanditiis et calumniando patrem, benevolentiam ac favorem populia patre ad se transferebat: atque ita revera id furabatur, quod proprie regi debebatur: nempe fidelitatem et favorem, quibus debent subditi esse erga suos gubernatores praediti. Vicinum quid huic est, quod Homerus Iliad. 1 dicit, Noli furari animo: pro, ne teipsum seducas, aut decipias. Furari ius, Isaiae 26. Ut furentur ius pauperum: id est, spolient pauperes suo iure et bonis. Furari verbum Dei, Ierem. 23. Ecce ego ad prophetas, qui furantur verba mea, quisque a proximo suo: id est, qui prava interpretatione corrupto sermone Dei, defraudant proximum vero sensu voluntatis ac mandati divini. Simile quid est quod Paulus dicit, adulterare verbum Dei. Israelitae accusant Iudaeos, quod sint furati Davidem: 2. Sam. 19. Cur furati sunt te fratres nostri viri Iuda: pro, quare nobis insciis te reduxerunt, cum debuissent nos sibi coniungere? Eo enim facto, illa tribus videbatur sibi Davidem proprium facere, ac conciliare, ut aliis tribubus sit alieniore animo. Socium esse furis: id est, amicum et participem. Isa. 1, Principes tui socii furum: id est, amici, participes, fautores, cum deberent esse castigatores. Sic et Psalm. 50, Cum fure cucurristi. Furari se: 2. Sam. 19. pro, clam et furtim aliquid agere. Et furatus est se populus die illo, ut ingrederetur civitatem, sicut furari solent cum fugiunt e praelio: id est, clam et furtim ingressus est, nulla frequentia, nulla pompa, et non propalam laeti ac triumphabundi intrarunt. Erit furto ablatum, Gen. 30. id est, pro furto habeatur, si quicquam tale apud me deprehenderit. In Decalogi septimo praecepto prohibiti furti, omnem defraudationem proximi, quocunque colore aut praetextu fiat, Deus severiter interdicit. Supra indicavi, Furari verbum significare corrumpere veram doctrinam. Sic igitur et Christus Iohan. 10, seductores vocat Fures, quia ad hoc tantum veniant ut furentur, mactent ac perdant: et non veniant per verum ostium, sed aliunde clam irrepant.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.