Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FUNIS, et funiculus, linguae Hebraeae idiomate non raro pro possessione, divisione, aut etiam limite ponitur: idque ideo, quod Iudaei terram promissam olim funibus metiti sunt, et post dimensas terrae portiones sortem iecerunt, quae pars cui contingere deberet. Psal. 16, funes ceciderunt mihi in praeclaris: id est, in locis commodis, amoenis et fertilibus, nactus sum meam portionem agri. Sunt vero ibi metaphorae, quibus Christus suam Ecclesiam depingit. Sic et Psal. 105 dicitur: Tibi dabo terram Canaan, funiculum haereditatis terrae nostrae, id est, portionem promissam. Sic Moses dicit, funiculum Domini esse Iacob: id est, suam portionem ex toto mundo proprie Deo segregatam. Sic Ioseph dicitur obtinuisse duos funiculos: quia Iacob duos eius filios Ephraim et Manassem sibi adoptaverat, et ita ex uno filio duas tribus fecerat, cum alioqui singuli filii singulas tribus constituerent. Zoph. 2 dicitur, Ne qui habitant funiculum maris: id est, Philistaei qui incolunt terram maritimam. Hunc vero morem divisionis subinde Scriptura indicat, ut et Psal. 77: Sorte divisit eis terram: id est, funiculo distributionis. Hinc est illud Micheae 2: Non erit tibi qui proiiciat funiculum in sortem in coetu Domini: id est, non habebis haeredem, qui cum aliis sortiatur de portione terrae sibi conveniente. Funes, pro imperio ponuntur aliquando: quia legibus, mandatis, et armis, veluti funibus quibusdam, subditi colligantur, et ad obedientiam magistratuum adiguntur. Psal. 2: Proiiciamus a nobis funes eorum. id est, doctrinam, claves, et totius ministerii Christi severitatem. Psal. 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum: id est, vim, potentiam ac fraudes, quibus pios perinde in sua servitute colligarant, ut agricolae equos aut boves solent alligare suo aratro. Sic Iob 30: Funem meum soluit Deus, et afflixit me Dei mei potentia. Sic possis interpretari et illud Psal. 18, Circumde derunt me funes mortis, item funes inferni. Aliqui malunt dolores, quando quidem hevel utrunque significat. Sed rectius funes: sicut mox sequitur, Laquei mortis. Sic et Iob 36 legitur irretiri funibus paupertatis. Funibus hominis trahi aliquem: id est, humaniter aliquo perduci, Oseae 11. Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: pro, summa humanitate ac benignitate eos eduxi ex Aegypto. Per funes charitatis ille exponit funes hominis, ut solet Psaltes facere. Funis arcus, intelligitur neruus arcus. Psal. 21: In funibus tuis praeparabis contra faciem eorum. quasi diceret, sicut sagittae in nervo arcus diriguntur ad feriendum aliquid: sic Deus etiam praeparat et dirigit poenas ac plagas in castigationem impiorum. Funus mendacii, Isaiae 5: Vae illis qui attrahunt iniquitatem funibus mendacii, et veluti funibus plaustri peccatum. id est, rationibus illicitis, illecebris et praetextibus addunt peccata peccatis: vel potius qui valde solertibus et admodum laboriosis conatibus ac consiliis aliqua scelerata, et pietati hominibusque perniciosa opera moliuntur ac promovent. Simile ferme est quod Paulus dicit ἐφευρετὰς κακῶν , excogitatores malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando irae ac minis Dei, veluti violenter sibi cumulabant et accelerabant peccata, iram Dei, et poenas: non aliter ac cum vi maxima plaustra valde onerata funibus a bobus aut equis, aliquo ad difficilem locum pertrahuntur. Solent enim in multis locis, curribus iuga funibus alligari. ideo etiam in 2. Psal. connectuntur ista duo. 2. Sam. 8 legitur. quod David percusserit Moab, et metitus sit eos funiculo: quod ita plerique exponunt, quod certa ratione populum sit partitus, ut aliquam partem interficeret, et aliquam sibi in servitia reservaret, sicuti etiam ipse textus clare narrat: sicut et terra funibus dividitur, quo haec loquutio respicit. Vocem וקך , secundi Regum vigesimoprimo, Isaiae trigesimoquarto: aliqui vertunt funiculum, aliqui lineam, aliqui regulam. Ego eam exponam in voce Regula.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.