Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FRANGERE, primum per metaphoram idem significat quod Latinis, nempe perdere, vastare. Isai. 23, Confractione confringetur terra: id est, vastabitur. Isa. 7, Frangetur Ephraim cum Syria: pro, simul perdetur. 1 Sam. 14, Multitudo ibat et frangebatur: pro, interibat in fuga. Nahum 3, Nulla est curatio fracturae tuae: id est, laesionis aut cladis politicae, seu cuiuscunque calamitatis. Metaphora est, sumpta a fractura membrorum. Iob 6. Vidistis fraetionem, et timuistis: pro, non succuristis in adversis. Deinde significat distribuere fractum panem, ut Isaiae 58, Frange esurienti panem tuum: id est, distribue eleemosynam, iuva pauperes et egentes. Quia vero Christus in coena panem fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo secundo. Audivi fractionem esse in Aegypto: id est, venditionem aut distractionem frumenti. Sic et Latini quasdam venditiones vocant sectiones. Quarto, etiam ipsum frumentum vocatur fractio: sive quia frangat famem, ut Rabini volunt: sive quia frangatur ac distribuatur in alimentum horminibus. Quinto, frangere aliquem, aut aliquos, verbis: primo Samuelis 24. pro, animum, aut aliquem alicuius affectum acerba obiurgatione ac minis retundere et imminuere: qua loquutione et Latini utuntur. Sexto Fractio nonnunquam significat interpretationem. ut Iudicum 7. Cum audisset somnium, et fracturam eius id est, interpretationem. Videtur metaphora sumptae fractione nucum, ubi non prius nucleus habetur, quam putamen frangatur. Denique hisce verbis accusantur prophetae ac sacerdotes Ezek. 13 et 22. Non ascendistis ad fracturas, neque sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. ubi sunt duae illustres metaphorae, longe maximas res exprimentes: altera ab expugnatione urbium, altera a munitione vinearum Quasi dicat Dominus: Non opposuistis vos seductoribus, non etiam irae ac poenis Dei quod facere debuissetis vera dogmata docendo, falsa refutando, ad piam sanctamque vitam et veram poenitentiam hortando, vitia gravissime reprehendenda et postremo ardentissimis precibus perpetuo pro populo intercedendo. Hoc est quod Baptista dicit, Quis vobis monstravit effugere a ventura ira?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.