Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FORTIS, et ROBUSTUS, alias ponitur in bonam partem, et quidem tum de Dei fortitudine, tum de hominis. Duplex porro hominis fortitudo est: alio in spiritualibus ac internis, alia vero in externis operibus peragendis. Iosuae primo, Sis fortis et robustus pro, fide Deo, et age constanter ac graviter. 1. Corinth. 1: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: id est, quae imbecillissima opera Dei esse videntur, ea sunt omnibus humanis conatibus longe valentiora. 1. Corinth. 10. Non sumus fortiores Deo, ideo eum provocare non debemus. Aliquando in malam partem vox haec accipitur Isaiae decimonono: Rex fortis dominabitur. Sic intelligunt illud, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator coram Domino. Fortis facie, impudentem significare, supra in Facie dixi. Dicitur autem Fortis facie, impudens, quia non vincitur a monstrante ei sua de decora, non avertit aut occultat suam faciem, ut solent verecundi: sed recta pergit intueri suum adversarium, et agere contra omne ius ac fas, ut solent prostituti ac perditi pudoris homines, aut scorta. Hoc opinor esse, quod apud Suetonium est ἀδιατρεψείν , et quod Latini dicunt Os durum. Fortitudo faciei eius immutatur. Ecclesiast. 8. pro, recedit. Canes forti animo: id est, valde appetentes, insatiabiles. Isaiae quinquagesimosexto de sacrificorum indoctorum rapacitate intelligit. Forus et fortitudo, saepe coniungitur cum robur, aut similibus, intendendae significationis gratia. Exercitus quingentorum, facientium bellum cum fortitudine roboris. In Deo est robur fortitudinis meae: Psalmo sexagesimo secundo. Vir fortis robore, Iob 9, Fortis virtute cordis, Iob trigesimo sexto. Fortis robore Abiel, 1 Sam. 9. pro, bellicosus, pugnator, arte militari clarus. Viri fortes robore, viri nominis: 1 Paral. quinto et septimo pro, fortissimis ac celeberrimis Fortis viribus, 2 Reg. 24. Fortes robore in opere ministerii domus Dei. 1 Paral. 9. pro, qui alacres et magno animo, seduloque ministerii opus peragebant. Sic 1. Rep. 11. Vir erat fortis opere: id est, valens animo et corpore. Naeman erat vir fortis opere. 2. Reg. 5 id est, strenuus et bellicosus. Filius fortis, aut fortitudinis, vel virtutis ponitur pro forti, 1 Sam. 18. 2 Sam. 13. 2. Paral. 26 et 28. Fortium panis, Psalmo septuagesimo octavo. Panem fortium comedit homo. Aliqui verterunt, Angelorum Abirim: de Manna dicitur, quae cum de caelo venerit, visa est esse caelos incolentium panis. Fortes potentium loquentur eis, Ezechielis trigesimo secundo, id est, qui fortissimi sunt inter potentes. In manu forti dimittet eos, Exodi 6. plerique intelligunt de manu forti Dei, qua coegit Pharaonem, ut populum dimittere. Posses intelligere etiam de ipsius Pharaonis potentia qua coegit Israelitas cito exire ex Aegypto. In fortitudine manus eduxit nos Dominus, Exodi 13. Fortis aliquando pro numeroso accipitur: ut Psalmo 35. Celebrabo te in coetu magno, et in populo forti laudabo te. Et Psalm. 89. Memento opprobrii omnium fortium populorum: scilicet, quo me affecerunt gentes numerosae. Fortis rebellio, Hieremiae 8. pro pertinaci, obstinata. DEUS saepe dicitur alicuius fortitudo: pro, fore adiutor ac liberator. Psal. 37. Fortitudo iustorum Dominus

-- 185 --

345/346 in tempore angustiae. Sic, Fortitudo Israelis non mentietur: item, Deus fortitudinis meae, Psalmo quadragesimo tertio. pro, autor, dator. Ponere Deum fortitudinem suam, Psalmo 52. Fuisti fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione, Isaiae 25. In vel cum fortitudine aliquod facere, est, fortiter facere. Sic calcare in fortitudine, Indicum 5. Ingredi in bellum cum fortitudine, Psalmo 71, Clamare ad Deum in fortitudine, Ionae 1. Praeco clamabat in fortitudine: pro, alta voce, fortiter. Ezech. 1. Sic Isaiae 11. Elevavit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: id est, robore venti, qui dividat flumen. Civitas fortitudinis, Isaiae 17. pro munita. Opus fortitudinis, Esther 10. Fluvius fortitudinis, Psalmo 74. Vir fortitudinis. Abduxit in captivitatem omnes viros fortitudinis, 2 Reg. 24, et 1 Regum 1, ac 1 Paral. 10, et 2. Paral. 14. id est, bellicosos, aut qui ad aliquod opus valde idonei sunt. Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: Psalmo 111. pro, fortia opera. Fortitudine accingi, supra expositum est in Accingo. Dicitur autem Deus se et nos accingere fortitudine, Psalm. 18. Et mulier fortis saepe Prover. 31. Fortitudo, pro fortibus operibus, aut bellicis gestis, crebro ponitur. Reliquum verborum Iosaphat, et fortitudo eius quam fecit, et qua pugnavit: 1 Regum 22. 1 Regum 15 et 16. Sic et pro effectis fortitudinis ponitur. ut Levit. 26, Et consumetur frustra fortitudo vestra: id est, proventus terrae, vestro ingenti labore comparati. Sic fortitudo, pro fortibus viris: Isaiae 3. Viri tui gladio cadent, et fortitudo tua in praelio concidet. Fortitudo, pro gloria fortitudinis: Psalmo 68. Date Deo fortitudinem. id est, celebrate Deum a fortitudine. Fortitudo pro fortibus factis. Psalmo sexagesimo. In Deo faciemus fortitudinem. Et Psalm. 118. Dextera Domini facit fortitudinem. Sic 1 Reg. 15, et saepissime alias. Sic, Ex ore infantium et lactentium fundasti fortitudinem: Psalmo 8. pro, fortem victorem aut potens regnum constituisti, aut stabilivisti. Pudore affici a fortitudine sua: pro, destitui viribus, in quas confidebat. Ezech. 32. Mich. 7, Fortitudinem roborare: pro, fortiter ea uti: Amos 2. Fortis non roborabit fortitudinem suam, et robustus non eruet animam suam. Suscitare fortitudinem. Psal. 80: Suscita fortitudinem, et veni in auxilium: pro, excita vires et audaciam tuam. Fortitudo et desiderium: pro omni re valida et desiderabili: ut, pro opibus et potentia. Micheae 4, Et interficiam ipsi Domino desiderium eorum, fortitudinemque eorum Domino universae terre. Idem bis dicit, nempe tanquam anathema consocrabo. Fortitudo et facies Dei: pro arca, ubi ille erat praesens. Psalm. 105. Quaerite Dominum, quaerite fortitudinem et faciem eius semper. Fortitudo dextrae, Psal. 20. In fortitudinibus dextrae eius est salus: pro, in fortibus factis dextrae, aut forti dextra, seu in potentia. In fortudinibus: pro, summo robore. Et si in fortitudinibus 80 anni. id est, in summo robore ac vivacitate. Fortificari significat crescere viribus. Psal. 69. Roborati sunt, qui disperdunt me inimici. Vincere. Fortificabitur autem Rex Austri: Danielis 11. Mox sequitur, Et roborabitur super illum: id est, fiet potentior, praevalebit ille alteri. 2 Paral. 27. Bellum gessit cum Ammonitis, et fortificatus est super illos. 1 Sam. 2. Non in fortitudine roborabitur vir: id est, vincet. Psalm. 12, Lingua nostra roborabimus: id est, vincemus. Iudicum 3. Roborata est ma-nus Israelis super Chusam, fortificaverunt se contra Raboam: 2 Paralip. 13. Fortis non fortificabit fortitudine sua, nec robustus eruet animam suam: Amos 2. pro, non praevale bit in pugna, nec incolumis evadet, aut vitam suam servabit. Significat crebro Animari, animum obfirmare. Num. 11. Fortificate vos. Deuteronom. 31. Estote fortes, et roborate vos. Iosuae 1. Conforta te robora te, fortifica te, et esto robustus pro populo nostro. 2 Sam. 10. 2 Paralip. 19. Roborari in faciendis praeceptis Dei, 1 Paralip. 28. constantem et ardentem in pietate fieri. Contra est, fortificari in pravitate sua, Psalmo 52. id est, pertinacem et obstinatum fieri. Fortificavit se David in Iehova. id est, animatus est, fretus Deo, eoque illum per suum spiritum confirmante. Armare ac instruerese, et omnino summis viribus omnique industria quid conari et contendere, fortificari dicitur. 1 Sam. 30. Fortificatus est David: pro, factus est potentior et animosior, invaluit. Fortificaverunt se contra Roboam. 2 Paralip. 13. Contra inimicos suos: Isaiae 42. Qui fortificaverunt se cum Davide in regno suo. 1 Paralip 11. id est, armarunt et confirmarunt. Iehovae oculi lustrant terram, ut roboret se cum corde, eorum perfecto ad ipsum: 2 Paralip. 16. id est, ut confirmet, et etiam victores faciat sinceros in pietate. Abner fortificabat se pro domo Saul: id est, comparabat auxilia, et summa ope nitebatur pro defendendo regno filii Saulis, ac eius posterorum. Danielis 11, Populus cognoscens Deum fortificabit se, et faciet: id est, constans erit in suo instituto, et proficiet. Fortificarese, ut aliquid faciat. Iosuae 23. Fortificate vos valde, ut custodiatis et faciatis. Fortificarese, ut non comedat sanguinem, Deuteron. 12. Fortificavit se ut ascenderet, 1 Reg. 12. Fortificare fortituaine. Psalmo 138, Fortificasti me in anima mea fortitudine: id est, confirmasti animam meam. Roborari manus alicuius, id est, vires eius confirmari. 2 Samuelis 16. Fortificari regnum super aliquem, est, ei confirmari regnum. 2 Paral. 26. Fortificatus es plus quam nos, Genes. 26. id est, tu factus es potentior nobis. Qui fortificat vastatorem super robustum: id est, facit eum superiorem potente. Amos 5. Vir peritus roborat vires, Proverbi. vigesimo quarto. id est, praevalet sua potentia, aut certe confirmat vires. Vincula fortificari: Isaiae 28. Ne illudatis, ne fortificentur vincula vestra. id est, ne constringamini validioribus vinculis, aut severius punianimi. Fortificari brachio Ioseph. Genes. 49. id est, non remittere de vigore. Sic brachia mulieris sedulae fortificari dicuntur, Proverb. 31. Fortificare cor, est confirmare et obfirmare cor, Psal. 31. Exod. 9. Fortificari plagam, est invalescere. Faciem suam fortificare. Froverb. 21. Fortificat impius faciem suam: id est, impudentissime obfirmat, ne cedat iustitiae et verbo Dei. Fortificat vultum suum meretrix, Proverb. 7. Fissuras templi fortificare: id est, sarcire. Fortificat Milo in civitate David. 2 Paralip. trigesimo secundo, id est, munivit. Vide infra Robustus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.