Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FLUMINA magna, aliquando potentes reges, regna, eorumque exercitus significant, ob similitudinem potentiae, impetum, et quae omnia late occupent. Sic dicit Psalmo nonagesimotertio: Flumina elevaverunt vocem suam, flumina elevaverunt fluctus suos, id est, reges ac regna sese elevant contra Deum et eius Ecclesiam, sed non perficient. Significant etiam flumina hostilem impetum, exundantem ac vastantem: sicut supra de flagello exundante, ex Isaiae vigesimo octavo audivimus. Sic et Isaiae quinquagesimonono: Cum venerit, sicut fluvius, hostis, spiritus Domini fugabit eum: scilicet, sicut solent sicci venti, ut boreas, exiccare flumina exundantia. Flumina etiam frequentiam concurrentis populi significant, Threnorum primo, Isaiae sexagesimosexto: sicut et Latini per metaphoram dicunt Confluere populum. Flumen alioqui in singulari, admodum crebro per excellentiam, Euphraten significat. Et a flumine usque ad fines terrae: id est, ab Euphrate usque ad mare rubrum et mediterraneum: Psalmo septuagesimosecundo. Flumen enim hic Euphraten significat, quia ille erat Iudaeis notissimus: sicut rivus Nilum, forte quia in rivos deducatur in exundationibus ac irrigationibus. Flumina quoque et scaturigines crebro significant loca culta, sicut contra ariditas loca deserta. Psalmo centesimo septimo: Flumina in desertum, et scaturigines in sitim ponere: id est, ex locis cultis, magnaque commoda huius vitae habentibus, inculta ac sterilia efficere: de cuius loquutionis causa alibi plenius. Flumine deliciarum potabis eos, Psalmo quadragesimosexto. pro, omni bonorum genere explebis eos. Videtur enim simul copiam quandam haec vox per metaphoram denotare. Sic fluminis rivi exhilarabunt civitatem Dei. Sic et Psalmo sexagesimo quinto: Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum; pro, auxilium et favor Dei prompte piis succurrit. Flumina, pro spiritualibus donis ponuntur. Sic dicit Dominus Iohannis 4 et 7 Flumina aquae viventis de ventre eorum fluent: scilicet, qui spiritu Domini imbuti et renati erunt. pro, vera doctrina, celebratio Dei, et pia vita in eis refulgebit, et aliis quoque proderit. Flumina plaudant, simul montes exultent, Ps. 98 Prosopopoeia est, qua omnia ad gaudium publicamque laeticiam invitantur. Flumina aperiam in summis collibus, et fontes in medio camporum: Isaiae 41. pro, ibi summa commoda, praesertim spiritualia sincerae doctrinae parabo, ubi minime putasses. Flumina fortia exiccare, Psalmo septuagesimo quarto est, potentes reges perdere: tametsi etiam ad transitum populi per Iordanem alludat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.