Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FILIUS, et FILIA, licet notae voces sint, multos tamen idiotismos pariunt. Primum autem dicemus de eius propria, eique vicinioribus significationibus ac phrasibus. Primum igitur Filii dicuntur alicuius, non tantum ii qui ab eo ut parente geniti sunt: sed etiam nepotes, et omnes eius posteri. Qui huius vocis usus aut abusus est creberrimus ut, cum dicuntur filii Israel, filii Amon, Moab, etc. Sic et Christus vocatur filius David. Qualem catachresin habet etiam vox Patris, fratris, matris, ac sororis. Secundo, vox haec per metaphoram significat discipulum, propterea quod praeceptores quasi patres quidam animorum sunt. Sic dicuntur filii Prophetarum et filii medicorum apud Arabes: filii cantorum, Nehem. 12. pro cantoribus. Alia significatione Iudaei dicuntur filii Prophetarum et Testamenti, Actor. 3. pro haeredibus promissionum, prophetiarum et foederis, aut bonorum ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et Christi, Genimina viperarum: et cum prophetae dicunt, Iudaeos esse natos ex Cananaeis, Aemoreis et Hitteis. aut etiam cum eorum vitis ac vinum ex Sodoma petitum esse dicitur: id est, eadem cum illis nativa malitia ac perversitate deformatos et subversos esse. Quarto, multum hac periphrasi utuntur Hebraei, Filius aut filii hominum: pro, homines: filii virorum, pro viris: filii alienigenae, pro exteris: filii populi, id est, plebeii. Hieremiae vigesimosexto. Proiecerunt cadaver eius in sepulchrum

-- 178 --

331/332 filiorum populi. Sicut Homerus et Herodotus dicunt, Filii Achaeorum, pro Achaeis: filii Ionum, filii Lydorum, pro Ionibus et Lydis. Sic et de brutis animalibus in Sacris crebro dicitur, filius ovis, filius bovis: id est, iuvencus, filii pecorum. Hieremiae 31. Filius asinae, filii pauperum: pro, pauperibus. Item, filii gigantum: Numerorum 13. pro, gigantes. Omnia peccata remittuntur filiis hominum: Marci 3. Ephes. 3. Inde venit loquutio, filii vestri, Matth. 12. In quo eiiciunt daemonia filii vestri? id est, aliqui intervos. Filius hominis tantum ab Ezechiele et Christo usurpatur, pro uno quopiam homine. In Ezechiele plerunque pro secunda persona ponitur, ipsum Prophetam significans, quem Deus sic nominat. In Evangelio Christus ipse tertiam pro prima persona usurpans, semetipsum sic nominat. Filii Dei aliquando piorum liberos significant, etiamsi ipsi parum pii, et magis filii diaboli quam Dei sint. ut Genes. 6. Viderunt filii Dei filias hominum: id est, sanctorum liberi connubiis, aut etiam scortationibus sese commiscuerunt impiorum turbae. Cum autem Dii vocentur aliquando magnates ac potentes, sicut et Filii excelsi, ut est in Psalmo. 82. aliqui putant, filios Dei in praedicto loco Genes. 6. significare filios procerum ac magnatum, qui plebeiorum filias ad libidinem ac turpitudinem violenter rapuerint. Quam interpretationem confirmat, quod ibi adiicitur De omnibus quas elegerunt: id est, prout eis quaeque collibuit, quod terra fuisse plena violentia dicatur. Filii Dei Iob. 1. Filii Dei steterunt coram Domino. Et Psalm 89. videtur proprie de Angelis dici. Eadem phrasis est Iob. 38. Sic aliqui patres intellexerunt etiam locum Genes. 6. quod Angeli concupiverint mulierculas: indeque originem peccati, ac omnino mali deducunt. Discrimen vero inter filios hominum et filios virorum faciunt, quod hi sint nobiliores, illi vero plebeii. Psalmo 89. Audite etiam filii hominum, etiam filii viri, pariter dives et pauper. Videntur ei idem esse filii viri, quod divites: et filii hominum, quod pauperes. Dicitur quoque aliquid alicuius filius, quod quoquo modo eo pertinet ac facit, aut ab altero servatur, iuvatur, aut etiam ab eo possidetur. ut, Filii seculi, filii lucis, filii regni. Sapientiores sunt filii seculi, filiis lucis: Lucae 16. Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et incredulorum sunt: quia huius seculi mores, vitam, omnesque malas artes et studium, neglecto Deo imitantur. Filios vero lucis, pios, qui caelesti luce Spiritus ac Verbi sunt illuminati, eamque sequuntur. Forte etiam ipsum Deum vocat lvalucem, ut Iohannis 12. Credite in lucem, ut filii lucis fiatis. quia est vera lux hominum: et qui in eum credit, fit etiam filius lucis et Dei. Filius mortis, 1 Samuelis 20 qui morti debetur, ab eaque possidetur. Sicut Saul pronunciat Davidem esse destinatum morti, esse mancipium aut servum poenae, ut Latini loquuntur. Sic et filius perditiovis, 2 Thessal. 2. de Antichristo, non solum quia ipse est damnatus, sed quia est et aliis causa exitii. Sic et Iudas dicitur filius perditionis, a magnitudine patrati sceleris, Iohan. 17. Psalmo 108. Item, filius gehennae, filius irae, Ephes. 2. Filius subductionis, est, qui sese subducit a confessione Evangelii, Heb. 10. Filius peccati, 2. Thessal. 2, vocatur Antichristus, propterea quod totus possidetur ac regitur a regno peccati, eiusque est mancipium, non solum ita ut ipse in se patret quae peccatum vult, sed etiam potentiam, regnum, ac tyrannidem peccati largissime propaget et ampliet. Filii contumaciae, aut inobedientiae, id est, filii contumaces, inobedientes, qui Deo credere ac obedire nolunt, quasi qui toti regantur et possideantur ab incredulitate ac impietate. Videtur omnino idem valere, quod viri aut filii Belial. 1. Samuelis 2. quod significat, sine utilitate, inutiles, perditi. vel potius sine iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac obedire sustinet. Filii iniquitatis, Psalmo 89 pro iniquis. Filii regni, qui (teste Christo) tributum dare non debent, sunt non tantum liberi regum, seu ad quos quoquo modo regnum pertinet, ut ad Christum regnum Iudaicum: sed etiam ministri regum. Matthaei octavo: Filii regni eiicientur in tenebras, in aeternum exitium: ii sunt, qui ad accipiendum regnum caelorum erant vocati, ut sunt Iudaei item vere pii. Matthaei decimotertio: Bonum semel sunt filii regni. Filii thalami, id est, nuptiales, Matthaei nono, Marci secundo, Lucae quinto: quia illi in rebus nuptialibus sunt occupati, et illo gaudio et deliciis fruuntur. Filii captivitatis, Danielis sexto. id est, captivi. Filii resurrectionis, id est, resuscitati, Lucae vigesimo: seu vitam illam gloriosam resurrectionis agentes. Filii pharetrae, sunt sagittae, quae a pharetra tanquam matre possidentur, et ex eius quasi utero prodeunt. Psal. 80 Threnorum 3. Sic et filius arcus, Iob 41. Filius olei, Isaiae quinque Vinea facta est mihi in cornu filio olei: id est, in loco qui totus est ferax et occupatus ab oleis, aut alioqui etiam praepinguis, ac veluti oleo unctus. Zachariae 4 Duo filii olei nominantur: id est duo uncti. Dicit significare duos in summo magistratu existentes aut vectos, nempe ducem Iosuam, et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et affligetur, ut frumentum. Nec tamen tantum eius rei dicitur aliquis filius, ad quam ille pertinet: sed etiam vicissim eius rei quae ad eum pertinet. ut filius pacis, Lucae decimo filius prophetarum ac testamenti, Actorum tertio: id est, cui debentur prophetiae ac testamenta. Sic forte et filius perditionis, ac mortis. Filii lucis, filii Dei, et contrâ filii tenebrarum, et filii noctis, similes phrases sunt. Significant autem priores loquutiones, pios: posteriores impios: Iohannis 12. 1. Thessal. 5. Ephes. 5. Vide voces Lux, Dies, Tenebrae, et Nox, Filii irae: id est, quibus Deus est iratus, seu quibus ira ac poenae debentur. Contra est filius gratiae, Ephesios 2. Eramus natura filii irae. Filius dexterae vocatur Beniamin: id est, proximus, acceptissimus. Filios mortis solvere, Psalmo 102. 79. id est liberare eos qui iam ad mortem destinati erant, et quib. mors ipsa imminebat. Sicut porro filius de masculo multiplici phrasi ac significatione dicitur: ita etiam filia, de femina. Filia Zion dicitur Hierusalem, quia erat subiecta munitioni editiori, et denique honoratiori loco Sion, ubi fuerat arx David, ubi etiam tabernaculum et ministerium aliquandiu fuit. Sic etiam pagi ac oppidula subiecta alicui civitati vocantur filiae eius, ut contra Graeci metropolim vocant primariam totius provinciae civitatem. Filia populi mei, Isaiae 22. Nolite me consolari super vastatione filiae populi mei: id est, gentis Iudaicae. Hebraei et Graeci sic cognomina hominum exprimere solent, ut indicent cuius fuerit filius: ut, David filius Isai, Saul filius Zis. Aliquando et Latini et aliae gentes eodem modo cognomen exprimunt. Sic et in aliquibus partibus Germaniae. Filii venerunt usque ad matricem, et non fuit vis pariendi: secundi Regum decimo nono. Proverbialis loquutio videtur fuisse, qua significatum sit, rem in summum discrimen, et quasi in desperationem esse adductam. Sumpta autem est a gravissimo periculo parturientium, quae si in edendo foetu viribus destituuntur, cum iam foetus imminet suo ostio, aut etiam in eo haeret, certam mortem subire coguntur. Utitur hac loquutione pientissimus rex Ezechias in summo discrimine, cum rex Assyrius magno exercitu instructus, foedissime blasphemans extrema minaretur, et moliretur. Filii deliciarum tuarum Micheae 7 pro, filii delicati tui. Filii virtutis, בני חיל bene chail. pro, virtute, praesertim militari fortitudine praeditis. Sic Ps. 29 filii fortium: pro, fortes. Filiam Dei alicui in

-- 179 --

333/334 uxorem ducere, Malachiae 2, id est, alienos Deos colentem. Filius domus: pro, verna, Genesis 15. Ecclesiast. 2. Filius fortis, aut fortitudinis, aut virtutis, 2. Samuelis 2. 1. Samuelis 18. pro, strenuus ac fortis bellator. 2. Paralip. 26 Filiorum hominum virga: pro, communi ac mediocri castigatione. 2. Samuelis 17. Arguam eum virga filiorum hominum, et plagis filiorum hominum. Filii hominis similitudo, Danielis 10. Et ecce tanquam similitudo filiorum hominis: pro, quadam specie humana. Filius matris: id est, uterinus frater, Genesis 43. Deuteron. 13. Iudicium 8. Psalmo 69. Similis loquutio est filius patris. Genesis 41. Filius nobilium, Ecclesiast 10. Beata terra, cuius rex est filius nobilium, id est, fortis, generosus. Filii populi, id est, populares. Levitici vigesimo: Succidentur in oculis filiorum populi sui. id est, cernentib. suis popularibus. Numeri 22. In terra filiorum populi sui. id est, in sua patria. Iudicum 14. Aenigma proposuisti filiis populi mei. pro, popularibus meis. Isaiae 22. Ne consolemini me super populatione filiae populi mei: id est patriae. Sic porta filiorum populi mei. pro, ubi plerunque populares mei stare aut convenire solent. Filius senectutis, Genesis 37. pro, in senectute natus. Contra Filius iuventutis. pro, in iuventute natus: sicut et Uxor iuventutis, adolescentiae, et senectutis. Filius iuventutum, Psalm 127, verterunt aliqui filium iuvenem, sed non recte: phrasis enim Hebraea est, et significat filios in iuventute natos. Sic dicuntur etiam filii senectutum: ut de Beniamin habetur. Et uxor senectutum, et iuventutum, κουριδίη ἄλεχος uxor a iuvene. id est, iuventute ducta. Filiae terrae, id est, virgines eius loci. Genesis 34. Egressa est Dina, filia Leae, ut videret filias terrae. id est, virgines eius regionis. Filii foederis terrae, Ezechielis trigesimo: pro, qui tum hac terra foedus inierunt. Filius verberum. pro, verberibus dignus. Deuteron. 25. Si fuerit impius filius verberum. Filii Basan arietes. id est, in Basan enutriti, praepingues. Deuter. 32. Filia noctis cucurbita dicitur, nonae quarto: pro, in unica nocte enata, et tantopere aucta. Filiae prunae, id est, scintillae. Iob quinto: Quemadmodum filii prunae attollunt sese ad volandum. Filius maius aut plurium annorum: pro, tam grandis natu. Filius octo dierum circuncidetur, Genesis 27. Filius anni unius erat Saul cum regnare coepit: libro primo Samuelis, capite decimotertio. pro iam regnaverat uno anno. Sed de hac phrasi in voce ANNI.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.