Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XI. Negari non potest, Petrum Matth. 14, primum recte ac feliciter, plenumque fide ex navi in aquam prosiliisse, et per mare ambulasse sola fide fultum: et paulo post, solo defectu fidei submergi coepisse. Nam Christus ipse ei ὀλιγοπιστίαν obiicit. Ac quid ibi in Petro aliud potuit esse fides, quam fiducia opis Christi? quid etiam defectus fidei, quam diffidentia, quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam sollicitudinem ac metum famis Christus ὀλιγοπίστους , id est, modicae fidei nominat. XII. Toties Scriptura alias fidei iustitiam et vitam, aliaque bona, alias fiduciae offert, clamans: Fidite, confidite, sperate. sicut et Christus alias clamat, Credite. alias, Confide fili. Ergo fides, fiducia quaedam in Deum, et eius promissiones, est. Unam enim eandemque profecto viam Christus semper ad consequenda summa bona, praesertim iustitiam et vitam, diversis verbis monstrat, non varias ac multiplices. XIII. Summa, praeclare dicit Paulus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quale ergo est auditum verbum, talem etiam necesse est esse fidem. Effectus plerunque suae causae naturam indolemque respicit ac refert, sicut filia matris. Qualis certe est doctrina, talem etiam oportet esse noticiam in de ortam. Quid enim aliud est noticia, quam illa ipsa externa doctrina per oculos et aures, cogitationemque in animum recepta, et in promptuario memoriae recondita, quae eadem ratione sicut in nos recepta est, vicissim in alium porro effundi potest docendo? Sed verbum Evangelium est non tantum simplex narratio rei gestae, aut speculativa tantum et ociosa quaedam doctrina: verum etiam practica, adhortativa, consolatoria, animans, ac offerens ingentia bona, et ad ea accipienda blandissime et studiosissime (ut matres dulcissimos liberos solent) invitans. Igitur et fidem per eam divinitus in pectore nostro erga Deum excitatam, oportet esse non tantum speculativam noticiam, sed etiam ardens desiderium ac fiduciam oblati favoris, et divinorum beneficiorum. XIIII. Quid vero (obsecro) aliud est fides, quam ipsum Evangelium menti nostrae inscriptum, seu illa noticia ex charta aut voce Apostolorum ac Evangelistarum, vel potius ex ipsa Dei mente in nos transfusa, nobisque per Spiritum sanctum potenter inscripta, ac veluti lux et flammula quaedam viva in corde nostro accensa? Crassa prorsus, et tamen aptissima similitudine possis rem tantam clare percipere Sicut typus aut forma, et imago in eo typo fusa ac formata, necessario figuris ac lineamentis prorsus conveniunt: sic et nostra fides cum verbo Evangelii necessario convenit, conformata et (ut ita dicam) configurata est Nam ea doctrina aut institutio hunc effectum, motum et habitum cordis nostri concipit, gignit, format ac figurat, eique veluti sigillum quoddam imprimit. Verum (ut dixi) non potest negari, istam formatricem fidei doctrinam, seu Evangelion, esse verbi consolationis et animationis, blandissime et ardentissime invitans nos ad plusquam filialem fiduciam, ergo ardentissime amantem, et summa misericordia suavissime complectentem nos Deum: qui adeo dilexerit mundum, ut unigenitum filium nobis, in summam miseriam et ignominiam sit largitus, ut eum fide excipientes et amplectentes salvemur: quique tanta cura et ardore nos complectatur, ut potius mater infantis sui quâm ille nostri oblivisci, nosve negligere possit. Quis vero omnes ingentium bonorum pollicitationes, omnia blandimenta, lactationes, consolationes invitationes, et dulcissima allectamenta ac lactamenta Evangelii recensere posset, quibus nos Deus ad sese et accipienda sua ingentia bona invitat, excitat, et quod cogit ac compellit? Quare necesse est fidem, quae veluti filia quaedam, ab hac doctrina ceu matre aut
325/326
scabrum corpus. Hinc vides Christiane lector, quam necessario plane sequatur, fidem iustificantem esse fiduciam. Et tali solo motu aut actu animi nostri, ceu quadam mendica manu, apprehendi gratiam ac favorem Dei, eius suavissimas promissiones, et promissa ingentia bona iustitiae ac vitae, eoque nos sola fide iustificari. XVI. Posset confirmari haec significatio fidei, seu quod fides sit fiducia, etiam ex locutionibus Latinis ac Graecis. nam a nomine Fides venit verbum fide, vel certe contra, quod verbum omnino fiduciam significat. Quare cum idem sit thema aut origo vocis Fides, fide, confidentia et fiducia: et ista posteriora omnia simul fiduciam quandam denotent: necessario etiam ipsa originaria vox fides, quandam fiduciam in se continet aut significat. Huc facit etiam phrasis Credere aliquam rem preciosam alicui: quod significat, ob fiduciam, quam de cuiuspiam favore et probitate concipimus, concredere, ei ne custodiendam ac fovendam tradere. Quare necessario illud Credere significat fiduciam quandam. Sic etiam verbum πιστεύομαι , crebro in Sacris literis, praesertim in novo Testamento, accipitur. ut Rom. 3. Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos, multifariam multisque modis nos per suos prophetas et alios ministros alloquens, nobisque iurans, se non cupere mortem nostram, sed vitam quaerere: venit in quam ad nos, plus quam maternis blanditiis nos vocans, et ad sese alliciens, ut veniamus
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.