Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Haec ferme nunc occurrunt composita Fidei, aut phrases cum voce Fidei coniunctae: quas recenseri ac exponi utile fuit, ne earum vera genuinaque significatio ignorata, intellectum Scripturae iunioribus adimeret. Nunc etiam Synonyma eiusdem, seu verba, phrases ac circumloquutiones fidem significantes recensebimus, ne imperitiores nusquam putent veram fidem doceri, nisi ubi nominatim haec vox scripta aut nominata reperitur. Synonyma aut aequipollentia fidei vocabula sunt multa, quae nosse ad perspiciendam vim fidei utile est: nos igitur aliqua recensebimus. Fidei συνώνυμον est παῤῥησία , fiducia. 1. Iohan. 2: Cum apparuerit, habeamus fiduciam. 1. Ioh. 3: Fiduciam habemus ad Deum. 1. Iohan. 4: Fiduciam habemus in die iudicii 1. Iohan. 5. Haec est fiducia. Eph. 3. In Christo fiduciam habemus, et accessum. 1. Thess. 2. Si fiduciam et gloriationem spei usque ad finem firmam retinuerimus. Hebr. 4, Adeamus cum fiducia. Act. 4: Loquebantur verbum Dei cum omni fiducia. Petrus voce παῤῤησία non utitur. Et πεποίθησις confidentia, seu persuasio: 2. Cor. 3: Fiduciam autem huius modi habemus per Christum erga Deum. Phil. 3: Ego habeo πεποίθησιν , persuasionem seu fiduciam in carne. 2. Cor. 10: Ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam. ὑπόστασις , expectatio. Hebr. 11: Fides est ὑπόστασις seu expectatio. Spes etiam interdum pro fiducia cordis, acquiescentis in promissa gratia per Christum, accipitur. Rom. 8: Spe salvati estis. 1. Corint. 15: Si in vita hac spem tantum in Christo fixam habemus, etc. Sperare, etiam pro credere accipitur. 1. Pet. 1: Perfecte sperate in eam quae ad vos defertur gratiam. Sitire etiam metaphoric ὧς , Apoc. 21. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Non haesitare. Iacobi 1: Postulet cum fiducia, nihil haesitans. Esse in luce 1. Iohan. 2, Ambulare in luce. Esse in Deo, et ex Deo: 1. Iohan. 4. Manere in unctione, manere in Deo. 1. Iohan. 2. Servare sermonem eius, servare iussa Dei. 1. Iohan. 2. Habere fiduciam. 1. Iohan. 2. Suadere cordibus suis. 1. Iohan. 3. Manere in charitate: id est, fide. Amplecti Dei beneficium nobis oblatum. 1. Iohan. 4. Agnitio Domini et servatoris IESU CHRISTI, periphrastice pro fide accipitur, 2. Pet. 2. Refugerunt ab inquinamentis mundi per agnitionem Domini et servatoris nostri IESU CHRISTI. 2. Petr. 3. Crescite in gratia et cognitione Domini et servatoris IESU CHRISTI. Eph. 1 Det vobis spiritum sapientiae et revelationis per agnitionem sui, illuminatos oculos mentis vestrae. Eph. 4 Donec perveniamus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei. Col. 1. Ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et prudentia spirituali. 1. Tim. 2, Vult omnes ad agnitionem veritatis venire. Sapientia Dei, quae e supernis est: Iacob. 3. πληροφορέομαι Rom. 4. et πληροφορία , certa persuasio intelligentiae, in agnitione mysterii Dei, et patris et Christi: Col. 2. Accedamus vero corde in πληροϕορίᾳ πίστεως , certitudine, aut etiam abundantia fidei: Hebr. 10. Sunt et alia similiter naturam fidei describentia vocabula: ut Rom. 4, in illa insigni descriptione, Concipere talem cogitationem de Deo, qualis est, ut qui vocat ea quae non sunt, ut quae sunt. Sic enim incredibilia credit fides. Praeter spem in spem credere: Non fieri imbecillum, aut languere fide: Non considerare causas secundas, et quascunque difficultates diiudicare, sicut Sara et Zacharias: Non diiudicare aut dubitare de promissione: Corroborari fide, aut certam ac invictam animi sententiam concipere: et denique, Dare Deo gloriam veritatis et omnipotentiae.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.