Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
FERMENTUM, in comedendo agno Paschali severissime in veteri Testamento prohibetur, Exodi 12. quam caeremoniam ac typum proculdubio recte primum Christus Matth. 16 exposuit, de erroribus ac corruptelis Pharisaeorum, et aliorum seductorum, vitandis in cognitione ac fruitione veri agni Paschalis, et doctrinae ac beneficii iustificationis: Deinde et D. Paulus 1. Corinth. 5, de expurganda malitia ac versutia 305/306 deducatur, videtur ea esse: quia vox Massa, aut Panis azymus, est quiddam naturale ac simplex, et alienum ab omni fuco ac medicamine humanae artis, aut astutiae. Contra autem fermentum est quiddam praeternaturale, adventicium, et quod inficit ac pervertit totam illam nativam simplicitatem. Quinetiam tandem, eum plane invaluit, et acidum factum est, prorsus homini est noxium. Videtur etiam Christus, et praesertim Paulus, non obscure respicere in illam horrendam fermentationem Satanae, qua hanc simplicem et sinceram Dei creaturam aut massam, infuso suo veneno, semine, aut imagine prorrus corrupit, pervertit, ac in suam naturam transferm enravit, transformavit, et transsubstantiavit. Significat igitur Christo et Paulo fermentum, corruptelas doctrinae, tum et morum ac vitae, atque adeo et ipsam inhaerentem veteris Adami naturam aut malitiam, una cum suis fructibus. Secundo, et alia ratio metaphorae in bonam partem acceptae hinc oritur: nempe quod, quoniam modicum fermenti paulatim quantumvis magnam massam inficit, aut fermentat, (quae ratio est etiam tum verae, tum falsae doctrinae, tum etiam pravorum morum) ideo Christus veram religionem Matth. 13 fermento comparat, quod perinde a parvis initiis aut seminibus exurgens paulatim crescit, late se extendit, multos occupat, et idololatriam antea latissime grassantem expugnat. Idem et praecedente parabola de semine sinapis agitur. Eadem quoque metaphorae ratione Paulus 1. Corinth. 5, et Galatis 5 eandem vocem tum ad falsam doctrinam, tum et ad pravos mores ac perditos homines traducit, inquiens: Modicum fermenti totam massam inquinat, eo quod morbida facta pecus totum corrumpat ovile: et sermo seductorum sicut cancer serpit. Dicamus igitur sane, triplex fermentum legi in Sacris literis. Pharisaicum, quod significat corruptelas doctrinae, Matth. 16. Luc 12, et Marci 8 Apostolicum, quod est regnum caelorum, Matth. 13. Malitiae et versutiae, 1. Cor. 5, Galat. 5, quod est morum perversitas.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.