Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus aliquid ordine agendum est. Primum igitur Facies, si coniungatur cum מן Min, A vel Ab, De, saepe tantum est praepositio A vel Ab, aut propter: ut, A facie gladii aut belli fugere. Psal. quinquagesimoquinto: Clamo a facie angustiae impii. id est, propter tribulationes ab impiis illatas. Tametsi illud A FACIE, simul aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu exhorres, a facie duorum regum ipsius. Ego illud A facie, cum Derelinquetur potius connecterem, quam cum Exhorreo. Dicit enim, deserendam aut devastandam esse terram illorum hostilium regum, quas terras aut hostilia regna horrebat Achazus rex. A facie, aliquando coram: ut Deuteronomii octavo: Perditurus est â facie vestra. id est, ante vos. Isaiae 24. Expulit Amorraeum a facie nostra. id est, ante nos. Iudicum 5. Montes fluxerunt a facie Domini. id est, eo adventante, eisve insidente. 2 Paralip. 34. Humiliasti te a facie Dei. id est, coram. Sic si coniungatur cum ל aut ב lipene aut bi pene, item Alpene, itidem praepositio est significans coram, aut ante. Facies Dei ampliorem quandam praesentiam ac providentiam circa aliquem significat, sive in bonam aut malam partem, sive ut ille puniatur, sive etiam ut ei a Deo benefiat. Cum in malam partem accipitur, significat iram, indignationem et poenas, ut Psalmo 33. Facies Domini in facientes mala. id est, ira et castigatio. Psalmo 68. Sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant impii a facie Dei. Sic Psalm. 9. Cum revertentur retrorsum inimici mei, peribunt a facie tua. id est, tu perdes eos ira tua. Levitici 17. Obfirmabo faciem meam contra animam illam. pro, irascar ei vehementer. Psal. 51. Absconde faciem tuam a peccatis meis pro,

-- 160 --

295/296 ne observes, neve ea respiciens irascare mihi. Sic Psalmo 10. Abscondit DEUS facies suas, ne videat unquam. id est, non curat nostras iniurias, aut miserorum calamitates. Contra saepe etiam in bonam partem accipitur de favore Dei Deuteronomii 32. Ostende nobis faciem tuam Domine, et salvi erimus. Psalmo 17. Satiabor facie Dei, cum expergefactus fuero. id est, post resurrectionem perfruar tuo aspectu ac favore. In hunc sensum dicit Dominus, Angelos puerorum videre quotidie faciem patris. id est, summo eius favore frui. Psalmo 102. Ne abscondas faciem tuam a me. Psal. 13. 30. 44. Hierem. 33. Quod est vel irascentis, vel negligentis aliquem. Psalmo 16. Saturitas gaudii cum facie tua. id est. cum noticia et favore tuo. Psalmo 26. Faciem tuam Domine requiram. id est, favorem ac opem tuam. Psalm. 11. Aspicit rectum, facies eius probat. Aliquando in genere providentiam, praesentiam et iudicium Dei significat. ut cum dicitur aliquis ante faciem Dei ambulare: id est, ipsi Deo servire, ei conari placere, ac probari. Vicina huic significatio est, cum aliquis dicitur consulere faciem Domini: id est, ipsam providentiam, praesentiam, ipsummet Deum: 2. Regum 21. 1. Sam. 13. Sic Danielis 2. Et misericordias petierunt a facie super secreto illo. id est, ab ipso Deo; Psalmo 17. A facie tua iudicium meum prodeat. pro, a te. 1. Paralip. 29. Misericordia et divitiae a facie tua. pro, a te. Sic saepissime alias. Saepe etiam de homine iisdem ferme significationibus vox haec usurpatur. Deuteronomii 20. Atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis. id est, ipsos pauperes ac miseros contumeliose affligitis, perinde ac si in faciem eos caederetis. 2. Paral. 7. Et oraverunt, et exquisierunt faciem meam. id est, me aut favorem meum, ut supra. Facies senum non honoraverunt, Thren. 5. Sapientia hominis illustrat faciem eius, Ecclesiast. 8. id est, tum exhilarat, tum et glorificat eum. Facies tua vadat ad bellum. 2. Samuelis 17. pro, ipsemet praesens esto in conflictu. Contra autem, a facie Domini dicitur fugere Ionas, cum extra Ecclesiam ad Ethnicos perfugit, putans ibi nullam esse curam, praesentiam aut providentiam Dei, nec eum sibi illic fore molestum, aut flagitaturum ut proficiscatur in Ninive. Sic Cain dicit: A facie tua abscondar, et interficiar. id est, extra tuam curam ac providentiam, destitutus omni tua ope aut praesentia: ut hic facies ferme idem significare videatur, quod Ecclesia, aut ministerium et regnum DEI: sicut et praesentia Dei in arca, eius facies dicebatur. Sic orat David, inquiens: Ne proiicias me a facie tua. id est, ne desinas me curare, et in tua providentia habere. Exodi 33. Si facies tua non ierit nobiscum, ne eduxeris nos de loco. id est, nisi tu ipse singulari cura et providentia nobis in via voles adesse. Psalmo 31. Abscondes eos in abscondito faciei tuae. id est, singulari cura ac providentia contra impios. 2. Regum 17. Abstulit eos a facie sua. Domum, quam sanctificavi nomine meo, dimittam a facie mea: 1 Regum 9. Faciem alicuius placare, Genes. 32. pro, ipsum: non tamen sine emphasi. Aliquando amplissimam quandam cognitionem Dei significat. Sic interpretantur aliqui illud Num. 12. quod ore ad os, aut facie ad faciem Moyses sit cum Deo loquutus: de qua phrasi dicetur in fine huius vocis. Sed Exodi 33. negat ei visionem faciei, et tantum tergum suum se illi monstraturum pollicetur: ubi forte illam summam agnitionem ei negat, qua in altera demum vita fruemur: de qua Paulus dicit, quod nunc quidem eum agnoscamus velut in speculo, sed in altera vita simus eum a facie ad faciem visuri, aut (sicut Iohannes dicit) sicut est. Aliqui tamen locum Exodi interpretantur de imperscrutabili Dei essentia, de qua etiam plerique intelligunt illud dictum Dei: Non videbit me homo, et vivet. Simili locutione et Iacob dicit; Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea, etc. de uberrima scilicet quadam revelatione Dei. Faciem susscipere, et agnoscere, item In factem alicuius respicere (alias vertunt Personam accipere) est loquutio forensis, ubi cum tantum causa, aut veritas, aut falsitas rationum utriusque partis respicienda esset, iniquus iudex respicit faciem hominis, non causae: accipit dignitatem alterutrius litigantis, neglecta bonitate aut pravitate rationum, aut causae. Psalmo 82. Usque quo iudicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Sic Deuteronomii 1. Proverbiorum 24. 26. Sic quoque accusantur sacerdotes Malachiae secundo, quod in lege agnoverint faciem: id est, non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur veritatem, et reprehendat vitia ac errores, nullius potentis aut imbecillis habita ratione. Deus quoque negatur esse acceptor personarum, Romanorum secundo: id est, perinde ac ex aequo omnes credentes, nobiles et ignobiles, doctos, sapientes, praestantes, ac cuiusvis gentis iudicare. Qua sententia moti Synergistae, ignarique quidnam sit proprie prosopolepsia, perperam inde pro libero arbitrio argutantur, atque ita ex falsissimae definitionis principio maximum errorem liberi arbitrii contra manifestam veritatem statuunt. Dicunt enim: Prosopolepsia est, dare aequalia inaequalibus, aut contra, sive bona ac praemia, sive mala ac poenas. Verum haec definitio nimis late patet, ac restringenda est. Prosopolepsia enim est proprie, cum aequalia in aequalibus, aut contra, bona aut mala, praemia aut poenae dantur, tunc, cum Deus aut alius iudex praemia aut poenas secundum certas leges, vel iura, ex debito aut veluti in iudicio quodam distribuit: non autem, ei sua sponte dona sua pro arbitrio liberrimaque beneficentia ac liberalitate donat. quam prosopolepsiam Deus de se consitetur Romanorum nono: et in parabola eorum qui laborarunt in vinea. unicuique enim, praesertim autem Deo, quod suum est, liberum licitumque et, largiri, cui ipsi libet: cum nulli id debeat, sed sua sponte, proque libitu donet. Hinc igitur manifestum est, Synergistas in ipso statim principio aut ostio (iuxta proverbium) a veritate aberrare. Facies pro externa specie, splendore, aut fuco rei, qui opponitur nativa bonitati intus latenti, secundum quam Deus iudicare solet: ut 1. Samuelis decimosexto: Ne respicias vultum aut faciem eius, dicit Deus Samueli, quaerenti inter alios Isai, quem nam Deus velit in regem inungi: quia homo respiciat faciem aut speciem, sed Deus respicat cor. Item Dominus dicit, Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate: Iohannis 6. Facies caeli, terrae, aut abyssi, in eadem ferme significatione, pro constitutione, habitu, aut externa specie accipitur Matthaei 16. Faciem caeli potestis iudicare. Genesis Fons irrigabat universam faciem terrae. Sic Numer. 23: Qui respicit contra faciem Iesimon: id est, versus superficiem eius loci. Sic super faciem Sodomae perrexit pro, eo versus, Genesis 18. Dominus subvertet faciem terrae, Isaiae vigesimo quarto: pro, mutabit ideam, aut formam, seu speciem praesentis status. Lumen uultus aut faciei Dei, plerunque de favore Dei accipitur: sicut et apud Latinos Serena facies. Nam quibus irascimus eos nubilo ac torvo vultu respicimus. Danielis 9. Illustra faciem tuam super sanctuarium tuum. id est, sis propitius. Illumina faciem tuam super servum tuum, Psalmo 31 80. 119. Sic et de hominibus usurpatur, In hilaritate faciei regis vita: Proverbiorum 16. pro, cum ille est propitius subditis, hoc illorum eximium bonum et magnum gaudium est. Quaerere faciem Salomonis, aut regis: id est, cupere eum videre, ei supplicare, 1. Reg. 10.

-- 161 --

297/298 Multi quaerunt faciem dominantis: id est, cupiunt ei esse intimi, aut alioqui impetrare ab eo quod petunt. Faciem operire adipe, est, suaviter semet saginare, aut alioqui potentem fieri. Iob 13. Faciem alicuius suscipere, aliquando significat exorari ab eo, dari locum precibus eius: ut Genesis 19. Etiam in hoc suscepi faciem tuam. scilicet, in servanda Zoar, et Genesis 32, Forte suscipiet faciem: id est, fiet mihi placatus, exaudiet me. Sic Proverb. 6. Non suscipiet zelotypus faciem muneris. Ex hac significatione est, quod graves et authoritate praeditos viros Ne sui panim, susceptos aut levatos facie vocant: id est, qui facile impetrant, efficiunt et obtinent sua autoritate, quod petunt. Deprecabuntur faciem tuam multi: id est, coram te fient supplices, vultum tuum intuentes, ut eis innuat. Iob 11. Contra autem, Avertere faciem, est, non admittere preces. Psalmo 132. Ne avertas faciem uncti tui. id est, ne averseris eum, excipe eum amanter, et exaudi. Sic mater Salomonis dicit ad filium: Ne avertas faciem meam. 1. Regum 2. Facies DEI, pro arca, aut loco cultus aliquando ponitur: vel potius pro ea praesentia, qua ibi DEUS erat, sicut promiserat. Sic faciem DEI videre dicuntur sacerdotes, quia coram arca versabantur. Non videbis faciem meam vacuus, Exodi 23. Eodem modo dicitur, Non apparebis vacuus coram me. Inde Panes facierum, quos vocant propositionis: quia ante aram, seu coram Domino, ac in praesentia eius stabant. Quaerite faciem Domini semper, et, Requisivit David faciem Domini: id est, oraculum, quod erat in arca. Ante faciem aut coram aliquo aliquid esse, significat, in eius potestate. ut Genesis 24. Coram te est Rebecca, uti supra in CORAM exposui. Ante faciem expelli, Hieremiae 49. Expellemini unusquisque ante faciem suam. id est, quo eum sors detulerit versum, ac fugientem seu ab ductum in aliquam nationem, ab aliis captivis Israelitis diversam. In faciem alicuius spuere, contumeliae extremae est. Numer. 12. Si pater in eius faciem spuisset. Dispergam stercus super facies vestras, Malachiae 2. pro, patiar vos summo probro affici. Faciem suam statuere, ponere, obfirmare, significat certum propositum animi: quod sicut corpoream faciem homo eo vertit, quo vult ire, aut aliquid agere: sic et animus eiusdem ad suum opus vertitur, aut intentus est. Aliquando tamen etiam ipsum motum corporis simul complectitur. ut 2. Regum 12: Statuit faciem suam ut ascenderet contra Hierusalem. Hieremiae 42. Si vos ponendo ponetis facies vestras proficisci in Aegyptum Ezechielis 21. Fili hominis, obfirma faciem tuam versus Theman. id est, loquere, propheta, age contra eos. Ibidem 6. Pone faciem tuam. Sic et Luc. 9, Faciem suam obfirmaverat, ut iret Hierosolymam. Dan. 9. Dedi faciem meam. Ponere faciem suam super aliquem in malum. Hieremiae 21, significat hostiliter aggredi et affligere aliquem. Ezech. 14. Statuit faciem suam, et posuit in confusionem. 2 Reg. 8. pro, avertit. Facies fortis: pro, perfricta. Dan. 8. Surget rex facie forti. pro, impudenti. Sic et Deut. 28. Sic et Latini Os durum, pro impudenti ponunt. Ezech. 2. 3. Sic, Roborat impius faciem suam: Proverb. 21. pro, obfirmat pertinaciter malitiae ac impietati adhaerendo, nec cedendo veritati et verbo Dei eum arguenti. Videri ad faciem, aliquando congredi et confligere significat. 1 Regum 14. Facies belli. 1 Paralip. 19. Facies belli est ad me ante et retro. id est, ex omnibus partibus imminent mihi instructae acies. In faciem alicui resistere, Galatis 2. Sigularem quandam emphasin habet. nam et aperte ac serio, valideque et coram alicui repugnare ac contradicere denotat. Faciem operire, deprimere, aut deiicere, est maeroris et pudoris signum. Psalmo 44. Et faciem meam opprobrium. obtexit. Esther 7. Facies Haman erat operta. 1. Samuelis 15. Et caput ei opertum. Faciem ponere inter genua, videtur gestus fuisse supplicum. Sic enim Helias orat. 1 Reg. 18. Contra Levit. 20, Erecta facie incedere et faciem levare, pro exhilarari accipitur. Faciei agnitio respondet aut testatur contra eos, Isaiae 3. pro, accusat eos de suis sceleribus. Sic et Oseae 6. Testificabitur superbia eius in faciem eius. Absconsio faciei ab aliquo, Isa. 53 dicitur de Christo, quod fuerit quasi absconsio faciei ab ipso, exponit autem semet propheta mox, quod fuerit Meschias adeo contemptus, ut nemo eum desideraverit: id est, nemo eum videre, aut pro amico ac Domino agnoscere voluerit. Sicut alibi queritur Psaltes, se esse amicis ac fratribus ignotum, et exterum. Absconsio igitur faciei est is, a quo omnes suam faciem avertunt. A facie ad faciem cum aliquo loqui aut versari, nonnihil obscuritatis habet, praesertim cum ad DEUM refertur. Nam Deut. 5 legitur, quod Deus sit loquutus a facie ad faciem cum populo Israelitico, ubi nimirum intelligitur tantum illa externa species aut visio, qua Deus in nube apparuit toti populo. Sed Deut. 34 dicitur, non surrexisse post Moysen alium prophetam, quem Deus sic nosset a facie ad faciem: id est, cum quo Deus adeo familiariter versatus esset, ut cum Moyse. Sic et Num. 12 dicitur, quod Deus cum Moyse loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum amplissimam quandam sui noticiam ei communicando. Additur ibi explicatio in verbis, Sicut amicus cum amico, qui se coram aspiciunt. Faciei angelus. Isaiae 63, dicitur angelus faciei Dei servasse et liberasse populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes angeli, etiam minimorum pusillorum custodiae deputati, faciem patris: sed tamen non proprie referunt faciem patris, non sunt eius imago, splendor, character, lumen de lumine. Possis etiam intelligere de effectu aut patefactione, quia solus ex sinu patris nobis protulerit veram ac plenam patefactionem, solus est ostium ad patrem: Qui illum videt, is et patrem videt. Ideo forte Deus dicit Moysi Exodi 33, Facies mea vos praecedet: id est, filius meus, imago mea. Sic in Propheta ait Deus: Ecce ego mitto Angelum, qui praeparet viam faciei meae. id est, meo filio seu Meschiae. Forte etiam illud toties inculcatum quaerere faciem Dei, significat allegorice quaerere hunc angelum faciei, nempe Meschiam. Sicut Psalm. 27 dicitur, Quaerite faciem meam, faciem tuam quaeram: Satiabor vultu tuo, cum expergefactus fuero. Angelus igitur liberans ab omni malo, est Christus ipse, qui postea in arca sedit, et dictus est facies Dei. Faciei salutes: Psal. 42, Confitebor ei salutes faciei meae. vel, O salus faciei meae, et Deus mi, qui liberando caves ne pudefiam, sed laetus et confidens adversarios exporrecta fronte intuear. Facies flammarum facies eorum, Isaiae 13. id est, ob pudorem flammeum colorem imitantur: sicut et vulgo describuntur erubescentes, Er war rot wie ein feuer. Sicut et albescere et pallescere faciem, pro pudefieri, Isa. 29. Facies redigi in nigredinem, est metu contabescere, Nahum 2. Sic Christus dicit, Pharisaeos obscurare facies suas, ut inde appareat, eos se tum ieiunio, tum etiam dolore de peccatis macerare. De qua phrasi postea in voce OBSCURUS. Coram facie alicuius aliquid esse, est idem quod eius iudicio. ut Isaiae 51, Vae sapientibus in oculis suis, et coram facie sua prudentibus. Concidere faciem alicuius, aliqui pro erubescere interpretantur: Gen. 4 de Cain dicitur. Videtur autem potius iram ac dolorem, secum de iniuria ac vindicta perpetuo cogitantem, significare. Solent enim tristes et cogitabundi perpetuo vultum in terram demissum habere. Sic Annae matri Samuelis dicuntur fuisse facies, dum tristis fuit: postea vero, cum fiducia

-- 162 --

299/300 impetratae promissionis exhilarata est, negantur ei amplius fuisse facies. ut omnino Facies ibi magnum moerorem denotent Nam etiam illud prius, Dedit partem unam facierum: puto ad mulierem esse referendum, quod moerenti dederit unam partem, seu quod illa unica pars ei excitaverit facies aut moerorem, dum alteri multas partes dari ob liberorum copiam vidit: quam in partem illa non comedit, sed tristis flevit. Textus Genesis 4 semet explicare videtur: Et iratus est Cain valde, concideruntque facies eius. Sic publicanus orans, non audebat attollere faciem suam. Contra, Levare faciem, est Iaeto animo ac corde homines intueri. Iob 22. Tunc in omnipotente delectaberis, et elevabis ad Deum faciem tuam: id est, bona conscientia laetoque vultu. Si te percussero, quomodo levabo faciem meam ad Ioab fratrem tuum? 2. Samuelis 2. pro, audebo eum posthac intueri. Sic Iob 11. Tunc elevabis faciem tuam a macula. id est, tunc liberatus peccato, et purgata conscientia, laetus levare audebis vultus ad Deum ac homines. Avertere faciem alicuius. pro, sustinere repellere, aut resistere alicui. Isaiae 36. Quomodo avertes faciem unius ducis e servis regis? id est, quomodo poteris ferre aut sustinere eius impetum? Videre faciem regis: pro, esse ei familiarem, intimum. Quinque viros ex iis qui videbant faciem regis. 2 Reg. 25. pro intimi erant regi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.