Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

EGREDI et INGREDI est versari, et negocia necessaria expedire. Sic Psal. 23 dicit: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, id est, omnes tuos conatus. 1. Sam. 18. Egrediebatur autem David ad omnia, ad quae mittebat eum Saul, et prudenter se gerebat. Ibidem: Et egrediebatur et ingrediebatur ante populum, pro, educebat populum ad bellum, et reducebat. Egredi et regredi ante alios, est ducis aut gubernatoris opera defungi: sumpta metaphora a re pecuaria, ubi pastor solet antecedere oves. Quae loquutio et res Num. 27. prolixe exponitur. Nam ibi Moyses dicit, Praeficiat Dominus virum, qui egrediatur ante eos, et qui ingrediatur ante eos, qui educat eos, et qui introducat eos: ne fit congregatio Domini velut oves, quae nullum habent pastorem. Sic idem dicit Deuter. 31. Non possum ultra egredi et ingredi. pro, gubernatoris officio defungi. Sic Salomon orat 2. Par. 1. Sapientiam da mihi, ut egrediar coram tuo populo, et ingrediar. id est, omnia recte gubernem ac administrem. Sic idem 1. Reg. 3. Ego vero puer parvus sum, nescio egredi et ingredi. pro, nescio quomodo me in tanti regni administratione gerere debeam. Sic 1 Sam. 8. Rex egredietur ante nos, pugnabitque bella nostra. Sic Psal. 144. Et non egrederis cum exercitibus nostris. id est, non iuvas, non regis, non facis nos vincere. Sic et Psal 60. Non ne tu qui proieceras nos, et non egrediebaris cum exercitib. nostris, quia Deus est dux et gubernator populi sui. Egrediens ad bellum: pro, spiritus ad militiam, Num. 1: ubi actio pro potentia ponitur. Quod egredietur ex ore vestro, facietis. id est, quod promiferitis aut voveritis: Deut. 23. Egressionem labiorum tuorum custodies. Sic Hier. 44. Omne quod egredietur exore nostro faciemus. Non egrediatur durum de ore vestro: 1. Sam. 2. pro, ne loquamini superba. Sic Danielis 2 Legem egredi ex ore regis. Egredi de alicuius potestate: pro, liberari ab ea. 2. Reg. 13. Et dedit Dominus Israeli liberatorem, et egressi sunt de potestate Aram aut Syrorum. Egredi furorem a facie Domini: Numer. 16. Ignis egressus est a Domino. pro, iam coepit saevire Dominus in populum suum. Allusio quaedam est ad morem regum, a quibus exeunt mandata accipientes, ad puniendos aut liberandos aliquos. Egredi impietatem ab impio, 1. Sam. 24, vetus proverbium fuisse Scriptura affirmat. Verba idem sonare videntur, quod, mala arbor malos fructus proferet, aut de malo thesauro. Sed aliqui intelligunt, quod impii sibimet exitium accersant, suove se gladio iugulent. Egredi iudicium. Habacuci. Non egredietur in seculum iudicium. id est, non pronunciabitur, non fiet exequutio aliqua in eo: Videtur dicere, quod Deus non puniet. ingrediens et ingrediens: id est, qui intrant et exeunt ex civitate. 1. Regum 14. Ne permitteret egredientem et ingredientem ad Assa regem Iuda. id est, obsideret omnes vias. Egredi de malo in malum: Hier. 9, id est, ex alio scelere in aliud prolabi. Sic ex fide in fidem, Rom. 1. et Psal. 68. De victoria in victoriam exibunt. Egredi, pro habere originem. 1. Par. 2. Ab istis egressi sunt Saratheus et Estaoliteus. Sic, Egredi de alicuius foemore, utero aut lumbis. Egressus vitae ex corde. Prover. 14. Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. id est, cordis bona malave consilia et conatus sunt causa bonorum ac poenarum. Qui ex ea urbe egrediuntur: Isaias. pro, incolae eius. Egredi alicuius oculos prae pinguedine, de nimia superbia ac opulentia: Psal. 37. Egredi alicuius cor: id est, prae nimia admiratione attonitum fieri. Gen. 42. Egredi ac ingredi ad verbum sacerdotis: Num. 23. pro, Rempublicam religionemque domi et foris administrare, secundum praescriptum Dei a sacerdote indicatum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.