Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

EXIRE verbum, licet notissimae significationis sit, quoad communem usum: habet tamen suos quosdam Hebraismos, de quibus dicendum est: tametsi in multis convenit cum verbo Egredi, de quo supra dixi. Admodum saepe emphaticum est, et significat alias ad bellum exire. ut Isaiae quadragesimotertio, Dominus sicut Gigas exibit. qui locus supra in Egredi est expositus. Alias vero, alioqui cum quadam authoritate, et ad rem arduam egredi significat. ut, Exibit lex de Sion, et verbum Domini de Hierusalem: Isaiae 2. Exire e medio idololatrarum, 2. Corinth. 6. est, deserta idololatria propalam sese verae religioni ac Ecclesiae addicere. Exire impium. Psal 109 Dum iudicatur, exeat impius. pro, damnatus, scilicet ex loco iudicii prodeat, non ut absolutus, sed ut damnatus. Exire facere argentum: pro, exigere. 2 Reg. 15. de indictione tributi accipitur. Exire vinum de aliquo, est edormire crapulam. 1. Sam. 25. Cum exiisset vinum a Nabal. Exire et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit ut sciret exitum et introitum tuum. Et clarius: Et ut sciat omnia quae tu facis. Sic et in illo Psalm. 121. Dominus custodit exitum tuum, et introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et Actor. 9 legitur, Erat exiens et intranscum eis in Hierusalem. De qua loquutione et supra in verbo Egredi dictum est. Exire et intrare ante populum, significat praeesse, ut supra in EGREDI dixi. Exire Deum a Hierusalem, Zachariae 2, est, eum deserere illam, non curare, non fovere. Sicut contra, in medio eius habitare, ac versari. Hoc sensu et locutione solebant Romani, obsidentes ac oppugnantes aliquam civitatem, eius deos evocare, ut ad se commigrarent, nec amplius hostibus suis contra se patrocinarentur. Sic et Tyrii ab Alexandro magno oppugnati, Herculem aurea catena vinxerant. Quin et in templo Ierosolymitano audita est vox ante ultimam destructionem, Exeamus hinc. Exitus aquarum, sunt loca palustria, aut scaturiginibus abundantia. Psalm. 107. Ponis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Idem ferme bis dicit. Egredi alicui cor, est obstupescere. Genes. 44. Sic Homerus dicit de stupore et metu orto, Cor ad genua decidere: et Germani vulgo, Es entfiel ihnen das herz. Exitus urticae, pro urticeto, ubi libenter urticae crescunt. Sophon. 2 Erunt exitus urticae: id est, desolabuntur, et crescent ibi urticae, ut solent in ruinosis aedificiis. Christus saepe in Ioanne inculcat, se exivisse a patre: id est, ab eo missum, ut carnem assumeret, et tota illa legatione, qua genus humanum redemit, perfungeretur. Posses tamen et de generatione intelligere. Longe aliter dicitur exire Cain a facie Domini. id est, excidere a favore et gubernatione eius, ut non sit in Ecclesia et populo Dei, in quo proprie Deus et eius facies versatur. Exitus alicuius regionis aut agri, sunt termini eius, quousque se extendit: qui cum transeuntur, iam ex ea exitur. Hac loquutione multum utitur Iehosua capite decimoquinto et decimosexto, in descriptione tribuum. Exire alicuius famam, nomen, aut sermonem, est divulgari, spargi de eo rumorem. Exitus, pro excrementis et latrinis, aut cloacis: 2. Reg. 10. Diruerunt domum Baal, posuerunt eam pro exitibus, usque in hodiernum diem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.