Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Cum autem disceptatur, quae nam sit vera Ecclesia, et quis sit in Ecclesia, aut extra Ecclesiam, agitur de coetu Deo accepto ac dilecto: cuius qui membra non sunt, salvari nequeunt. Eum autem coetum alii aliter definiunt, dum variae sectae verus Dei populus esse volunt. Romanus Pontifex contendit eum esse coetum, qui se pro summo capite agnoscit ac veneratur. Sed Christus dirimens hanc litem, definit Ecclesiam hoc modo, Oves meae vocem meam audiunt: seu, Audientes vocem meam, sunt meae oves, atque adeo mea mater et fratres. Sic idem Dominus pollicetur, se et patrem suum cum illo habitaturum, qui sermonem eius custodierit. Est igitur Ecclesia, grex aut familia Dei, is coetus, qui a Deo vocatus, audit verbum eius, ac fideliter purum retinet: in quo et rectus usus Sacramentorum comprehenditur. Verum adscribam etiam alterius cuiusdam de voce Ecclesiae nomenclaturam, ut diversarum tractationum collatione tanto melius res tota illustretur. Vocabuli Ecclesiae, frequens usus est in Actis Apostolorum: ut Actorum nono, Ecclesiam per totam Iudaeam. Actorum duodecimo: Affligeret quosdam de Ecclesia. Actorum decimo quarto: Per singulas Ecclesias Actorum decimosexto: Ecclesiae confirmabantur fide. et alibi passim in Actis, et in Epistolis Pauli omnibus, Ecclesiae nomen aliquoties extat. In 1. Petri 5 semel legitur, Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone. In posteriore Petri non habetur, quemadmodum et in duabus prioribus Epistolis Iohannis ea non extat: at in tertia ter legitur: Testimonium reddiderunt, etc. in conspectu Ecclesiae: item, Scripsi Ecclesiae: Et rursus, Eiicit eos ex Ecclesia seu congregatione. Et in Apocalypsi saepius reperitur, praesertim 1. 2 et 3. cap. Hac voce etiam autor Epistolae Iacobi, et ad Hebraeos, utuntur. Iacobi quinto, Presbyteros Ecclesiae. Hebraeorum decimo, Ecclesia primitivorum in caelis. Significat autem ipsum vocabulum, coetum seu congregationem electam et praestantem. Usurpatur autem interdum absolute, sine aliquo adiuncto. 1. Cor. 14. In omnibus Ecclesiis doceo. 2. Corinth. 11. Alias Ecclesias expectavi. Galatis primo: Ignotus facie Ecclesiae. 1. ad Timotheum quinto. Ut non gravetur Ecclesia. Interdum vero Epitheta adiiciuntur, sive a causa efficiente Ecclesiae sumpta: ut sunt, Ecclesia Dei, Actorum secundo, Ad regendam Ecclesiam Dei, 1. Corinth. 11 et 15. Persequutus sum Ecclesiam Dei, ad Galatas primo, Philippenses tertio. 1. Thessalonic. 2, Imitatores facti

-- 144 --

263/264 estis Ecclesiarum Dei. 1. Timoth. 3, Ecclesia Dei. Interdum vero a loco: ut, Ecclesia quae in Babylone est, 1 Petri 5. Septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Apoc. 1. Scribe angelo ecclesiae Ephesinae, ecclesiae Pergamensis, ecclesiae Thyatirensis: Apoc. 2. Ecclesiae quae Sardis, ecclesiae Philadelphiensis, Apoc. 3. Ecclesiae Dei quae Corinthi est, 2. Cor. 2. Ecclesiis Galatiae, Gal. 1. In Laodicensium ecclesia recitetur, Coloss. 4. Ecclesiae Thessalonicensium, 1. Thess. 1. Ecclesiae quae domi tuae est, ad Philemonem. Ecclesia per totam Iudaeam, Act. 9. ¶ Extant etiam in scriptis Apostolorum plures appellationes Ecclesiae, quales sunt: Credentes, Act. 2. Multitudo credentium, Act. 4. et 5. Multitudo discipulorum, Act. 6. Discipuli, Act. 6. Numerus discipulorum multiplicabatur, Act. 9. Accipientes eum discipuli. Et rursus: Saulus tentabat se adiungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Christiani, Act. 11: Docerent turbam multam, et discipuli cognominarentur primum Antiochiae Christiani. [1. Pet. 5.] Si affligitur aliquis, ut Christianus. Grex Christi: Act. 20, Attendite vobis et cuncto gregi. Item, Non parcentes gregi. 1. Pet. 5, Pascite qui in vobis est gregem Dei. Domus spiritualis, sacerdotium sanctum, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus qui in lucem accessit, populus Dei, advenae et peregrini, oves conversae ad pastorem animarum: 1. Pet. 2. Clerus: 1. Pet. 5. videtur enim ea vox hoc loco totam Ecclesiam significare. inquit enim: Neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis. Sortiti fidem preciosam: 2. Pet. 1. Nati ex Deo: 1 Iohan. 3. 4. 5. Filii Dei: 1. Iohan. 5: Rom. 8. 9. Filii Dei viventis: Gal. 4. Filii promissionis et liberae: Gal. 4. Filii Abrahae: Rom. 4. Filii Dei et lucis: 1. Thess. 5. Reges et sacerdotes Dei: Apoc. 1. et 5 Sanctificati: Act. 20, Hebr. 10. Et Iudas: His qui in Deo patre sanctificati sunt, quique in IESU Christo servati sunt vocatis. Sancti: 2. Pet. 1. Sancti homines: Apoc. 19, Iustificationes sanctorum. Rom. 8, Postulat pro sanctis. 1 Corinth. 7, Sancti de hoc mundo iudicabunt. 2. Corinth. 1, Una cum omnibus sanctis qui sunt in tota Achaia. Ephes. 3, Mihi omnium sanctorum minimo. Ephes. 5, Sicut decet sanctos. 2. Thess. 1. Cum venerit, ut glorificetur in sanctis. Dilecti, vocati et electi: 2. Petr. 1. Dilectis iuxta praefinitionem Dei. Rom. 1: Omnibus qui estis Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Roman. 8: Quis tentabit crimina adversus electos Dei? Rom. 9: Eam quae dilecta non erat, vocabo dilectam. 1. Corinth. 1. Sanctificatis per Christum IESUM, vocatis sanctis. Hebr. 9. Qui vocati sunt. Apoc. 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Coloss. 3: Induite vos sicut electi. 2. Timoth. 1. Suffero propter electos. Apoc. 1 et 17. Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi, et fideles. Cohaeredes gratiae: 1. Pet. 3. Haeredes Dei, et cohaeredes Christi: Rom. 8, Gal. 4. Fideles: 1. Corinth. 7. 2. Corinth. 6. 1. Timoth. 5. 6. Iusti: 1. Petri 4. 1.Timoth 1. 1. Iohan. 2. Templum Dei et Spiritus sancti: 1. Corinth. 3. 6. 2. Corinth. 6. Ephes. 2. Crescite in templum sanctum Domino, in quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei. Domus Dei: 1. Pet. 4. Iudicium a domo Domini incipit. 1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, etc. Apoc. 21, Vidi civitatem sanctam Hierusalem. Uxor agni: Apocal. 19. Venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se. Sponsa Christi: Ephes. 5. et Apoc. 22. Sponsus et sponsa dicunt, Veni: et qui audit, dicat, Veni.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.