Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses. Aliquas ordine enumerabimus. Ideo. Gen. 3. Et emisit eum Dominus. id est, propter praecedens peccatum. Gen. 3. Vocem tuam audivi, et timui quod nudus essem, et abscondi: pro, Ideo timui, ideo abscondi me. Ezech. 23. In via sororis tuae ambulasti, et ponam calicem eius in manu tua. Gen. 6 Repleta est terra iniquitate, et ecce ego perdo eos cum ipsa terra. Propterea. vel idcirco. Gen. 49. Vidit terram quod esset pulchra, ET ioclinavit humerum suum ad portandum. pro, idcirco: Exod. 15 Non poterant bibere aquas, quia amarae erant, et murmuravit populus. Exod. 17. Ubi non erant aquae, et iurgatus est populus. pro, propterea. Num. 14. Quia complacitum est Domino: et introducet nos. pro, ideo, propterea. Isa. 43. Quia preciosus fuisti in oculis meis, et dabo hominem pro te. id est, idcirco, propterea. Iohan. 2. Prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit. pro, ideo. Dum. Gen. 7. Et diluvium aquarum fuit. pro, dum venit. Tunc. Gen. 12. Et factum est, cum accederet ad intrandum in Aegyptum: et dixit ad Saram uxorem suam. Gen. 44. Quod si tuleritis et hunc, et acciderit ei mors, et deducetis. pro, tunc deducetis. Exod. 13, Visitando visitabit vos, et auferetis ossa mea vobiscum. pro, tunc auferetis. Exod. 21, Si surrexerit et ambulaverit super baculum, et innocens erit qui percusserit. Talia sunt et illa exempla: Genes. 42. Dixitque ad fratres suos, Reddita est mihi pecunia mea, et egressum est cor eorum. pro, tunc obstupefacti sunt. Gen. 47. Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam fratrem meum. pro, tunc. Psal. 119, Contingat mihi benignitas tua, et respondebo exprobranti. pro, tunc, etc. Matth. 9. Abi in domum tuam, et ille surgens abiit. pro tunc surgens abiit. Mar. 7. Et congregantur. pro, tunc congregantur. Luc. 21. Et erunt signa in Sole et Luna. pro, tunc erunt. Luc. 2. Et factum

-- 149 --

273/274 est, ut abierunt Angeli in caelum, et pastores, pro, tunc pastores dixerunt Ibidem: Et factum est, cum advenisset dies octavus, ut circum cideretur puer, et vocatum est nomen eius IESUS. pro, tunc. ¶ Aliquando abundat, ut cum duo substantiva nomina connectit, quorum alterum revera adiectivum alterius esse deberet. ut, iudicium et veritas: pro, verax iudicium. Misericordia aut beneficentia et veritas: id est, verax beneficentia. Sic abundat Rom. 8. Mittens filium in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum. Aliquando idem valet quod Sed, cum videlicet antithesin sententiae priori adiungit. ut Psal. 3. Et tu Iehova clypeus es circa me. Praecesserat enim: Multi dicunt animae meae, non est ei salus in Deo suo. Opponitur igitur per antithesin, contraria fiducia pii hominis. Vertendum igitur est, Atqui, vel Sed, aut Attamen tu es clypeus circa me. Sic Psal. 22. Clamo per diem, et non exaudis: et noctem, et non est silentium mihi. Ergo, Quare. Gen. 12. Ecce scio quod sis mulier pulchra visu, et fiet cum videbunt te Aegyptii, ut te accipiant, et me interficiant. id est, Ergo vel Quare fiet. Gen. 44. Et festinaverunt et deposuerunt. pro, festinanter ergo deposuerunt. vel, Quare festinanter deposuerunt. 1 Reg. 20. Et des servo tuo cor intelligens. pro, Quare des quaeso servo tuo tantam prudentiam, quae huic regno administrando par sit. Mar. 9. Bonum est hic esse, et faciamus tria tabernacula. pro, Faciamus igitur, vel Quare faciamus. Sic in fine 5. 1. Corinth. Et tollite malum de medio vestri. pro, Quapropter auferte malum de vestro coetu. Enim, Quia. Gen. 22. Nunc scio quod timeas Dominum, et non pepercisti filio unigenito tuo. Exod. 2. Et vocavit nomen eius Moysen. Et dixit, quia ex aquis. id est, dixit enim. Psal. 1. Et erit sicut arbor plantata. pro, erit enim sicut arbor plantata. Sic aliqui exponunt illud: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. pro, quia est benedictus tuus fructus, aut semen. Col. 2. Spiritu tamen sum vobiscum gaudens, et videns vestrum ordinem. pro, quia video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicet mihi. Sic Isa. 39. Ecce dies veniunt, et auferetur. pro, in quibus auferetur. Iohan. 16. Modicum, et non videbitis me. pro, quo tempore me non videbitis. Mar. 1. Et erat in Synagoga ipsorum homo in spiritu immundo, et exclam avit. pro, qui exclamavit. Mar. 8. Et respiciens dicebat. pro, qui cum respexisset, dicebat. Id est, Gen. 1. Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit eum. id est, sanctificavit eum, et sacrificavit. Gen. 28. Et in semine tuo benedicentur omnes gentes. Exodi 4. Ero in ore tuo, et docebo quid loquaris. pro, id est, docebo te. 1. Sam. 17. Posuit eos in instrumento pastorali. id est, in pera. Sic etiam in aliis linguis est nonnunquam expositivum. ut Aeneidos 1:
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae. Gen. 3. Ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum. id est, inter eius posteros et te. Recte tamen persemen serpentis, etiam impios intelligas, qui tum Christo et posteris aut sectatorib. eius perpetuo praeliantur: quare eos Scriptura genimina viperarum vocat. Iohan. 10. De bono opere te non lapidamus, sed de blasphemia: et quia cum sis homo, facis te Deum. pro, quia cum sis homo, facis te Deum. Exponunt per illud Et, qualem ei blasphemiam obiiciant. valet ergo idem quod nempe, aut, id est. Sed. Matth. 17. Et non agnoverunt eum. pro, sed. Mar. 12. Et metuerunt multitudinem. pro, sed. Exodi 1. Et non fecerunt ut praeceperat rex, et vivificaverunt pueros. pro, sed vivificaverunt. Num. 24. Videbo illum, et non modo. pro, sed non modo. Dan. 8. Et non in fortitudine eius. Ierem. 43. Et tulit Iohannam. pro, sed tulit. Psal. 115. Et nos benedicemus. pro, sed nos benedicemus. 1. Sam. 18. Et sit manus Philistinorum in eum. pro, sed. Iohan. 3. Quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. pro, sed. Aut: Gen. 26. Qui tetigerit virum istum, et uxorem eius. pro, aut uxorem eius. Exodi 12. Ex ovibus et capris accipietis. pro, aut capris. Exod 20. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem. pro, aut ullam. Alioqui: Levit. 10. Vinum et siceram non bibes tu et filii, et non moriemini pro, alioqui moriemini: seu, ne moriamini. Attamen: Exod. 5. Neque stramen dabitur vobis, et summam laterum dabitis. pro, Attamen nihilominus. Autem: Gen. 38. Et ecce gemini in utero eius. pro, habebat autem gemellos in utero suo. Psal. 4. Et scitote quod segregavit sibi Dominus pium. pro, scitote autem, etc. Psal. 115. Et terram dedit filiis hominum. pro, terram autem, vel vero. Certe: 1. Reg. 18. Et nunc tu dicis, Vade et dic Domino tuo, En Elias, Et interficiet me. pro, certe interficiet. Ierem. 42. Si posueritis facies vestras, et erit gladius, in quo, etc. pro, Utique gladius, aut bellum, quod fugiunt, perdeteos. Donec: 1. Sam. 14. Maledictus qui comederit panem usque mane, Et ulciscar me de hostibus. pro, ut, vel donec me ulciscar. Gen. 18. Innitimini sub arbore, et capiam. pro, Donec capiam. Etiamsi: Ezech. 7. Quoniam qui vendit, ad venditionem non revertetur, Et adhuc in viventibus eorum. pro, Etiamsi superstites fuerint. Insuper, vel Praeterea: Isaiae 37. Audierat enim quod profectus erat de Lachis, et audierat de Taracha rege Aethiopum dicente. pro audierat insuper. 1. Reg. 16. Fuit autem, ET accepit uxorem. pro, Insuper accepit. Mox: 2. Reg. 4. Mitte mihi unum e pueris, ut curram ad virum Dei, et revertar. pro, mox, statim revertar. Nam: 1. Reg. 18. Obadias timebat Dominum valde, ET fuit in excindere Iesabel prophetas. pro, nam cum iugularet Iesabel prophetas, ille abscondit eos. Isaiae 3. Non ero dominus, Et in domo mea non est panis. pro, Nam in domo mea non est panis, non possum vos alere Isaiae 64. Hierem. 42. Iratus es, Et peccavimus. pro, nam peccavimus. 1. Sam. 14. Erat coarctatus valde, Et adiuraverat Saul. pro, nam, etc. Sic forte illud, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris. pro, Quia benedictus fructus ventris, etc. Iohan. 2. Manserunt ibi non multos dies, et erat pascha prope. pro, nam erat. Et non, pro ne: Exodi 30. Lavabunt te aqua, et non morientur. pro, ne moriantur. Hierem. 38, Nemo sciet ista verba, Et non morieris. id est, nemini ea dixeris, ne tibimet exitium accersas. Postquam: Levit. 15. Lavabit vestimenta sua, et lavabit se aqua. pro postquam laverit semetipsum aqua. 1. Sam. 23. Et vidit David quod egressus esset Saul. pro, postquam vidit David, quod Saul, etc. Sic forte illud Proverb. 30. Ne forte maledicat tibi, et delinquas. pro, postquam deliqueris. Exod. 12. Et omnis servus acquisitus pecunia, et circumcideris eum, comedat de eo. pro, postquam circumcideris eum. Et non, pro potius quam, seu exprimit comparativum. Misericordiam volo, et non sacrificium: Oseae 6. Matth. 9 et 12. pro, potius, vel magis. Sic Proverb. 17. Occurrat cuipiam ursus orbatus catulis, et non stultus in stulticia sua. pro, potius vel magis optabile, satiusque illi sit. Praesertim: 2. Sam. 22. Liberavit eum Dominus de manu inimieorum eius, et de manu Saulis. pro, praesertim. 1. Reg. 11. Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, et filiam Pharaonis. pro, praesertim

-- 150 --

275/276 filiam Pharaonis. Quamvis: Iob 11 Homo vacuus efficitur cordatus, et pullus onagri nascetur. pro, quamvis ut brutum, carensque intellectu initio nascatur: vel etiam, quamvis rusticus et sylvestris initio fuerit, tamen poterit tandem fieri sapiens et cordatus. 2. Sam. 9. Et Mephiboseth comedet super mensam meam. pro, nihilominus. Sicut: Iob 5. Homo ad molestiam natus est, et scintillae attollunt se ad volandum. pro, sicut scintillae. Iob 34. Auris probat sermones, et palatum gustat ad comedendum. Quod coniunctio: Genes. 9. Statuam pa ctum meum, et non excindetur terra. pro, quod non excindetur. Genes. 44. Et accipietis etiam iustum. pro, Quod si acceperitis etiam iustum. Genes. 47. Pone manum tuam sub foemore meo, et facies mecum misericordiam. pro, iura quod facies, etc. Iosuae 2. Et dabitis mihi signum verum, et vivificabitis patrem. pro, quod vivificabitis. 1. Paral. 17. Annunciavi tibi, et Dominus aedificabit tibi domum. pro, Quod Dominus aedificabit tibi domum: Sicut 2 Sam. 7 expresse habetur. Isa 38. Quam praedicabo, et dixit mihi, et fecit. pro, quam praedicabo quod dixit mihi et fecit. Sic posses exponere illud dictum Lucae ultimo, Tu ne solus peregrinaris, aut commoraris in Ierusalem, et haec ignoras? pro, quod haec ignoras, cum sint talia ac tam nota? quasi diceret: Videmus quidem te peregrinum hominem esse, et forte paschatis tantum gratia paucis diebus hic Hierosolymae versatum: sed vehementer miramur, te hisce diebus solitarium hic victitasse, ut res tantas ac tam celebres actiones e nemine audire ac cognoscere potueris. Cum rationale, vel Quando quidem: Genes. 18. Nunquid celabo Abrahamum, etc. et Abraham omnino erit. pro, cum sit futurus. Genes. 34. Et ego homines numeri. pro, cum ego paucos mecum habeam, qui perfacile vinci extinguique possint Exodi 6. Quomodo audiet me Pharao, et ego sum incircumcisus labiis. pro, cum sim balbus. Levit. 16. Et complebit expiare sanctuarium, et offeret hircum. Et ego non sum sicut una ex ancillis. Ruth. 2. pro, cum non sim ut minima ancilla, 1. Sam. 28. Angustiis afficior valde, et Philistaei pugnant contra me. pro, cum Philistaei pugnent. Gen. 24. Nolite me detinere, et Dominus prosperavit iter meum. pro, cum vel quando quidem Dominus prosperaverit. Cum temporis: Marci 15. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. pro, cum crucifixerunt. Genes. 38, Et multiplicati sunt dies, et mortua est pro, cum multiplicatae essent dies, mortua est. 1. Sam. 25. Et benefaciet Dominus domino meo, et recordaberis ancillae. Exod. 12. Et videbo sanguinem, et praeteribo vos. pro, cum videro sanguinem, praeteribo. Levit. 22. Et occumbet Sol, et erit mundus. pro. cum occubuerit Sol, erit mundus. Psal. 77. Recordor Dei, et turbor. pro, cum turbor, recordor Dei, seu confugio ad Deum per invocationem. Sic meditor, et involuitur spiritus meus. Sic Genes. 42. Et accidet illi mors in via, et deducetis canos. pro, si acciderit illi mors. Genes. 47. Inveniamus gratiam in oculis Domini, et erimus servi Pharaonis. pro, summa fiet nobis gratia, si tantum servi esse poterimus Pharaonis Genes. 44. Et patrem deserveritis, et frater noster minimus non sit. pro, Si defuerit frater, et si frater noster non sit, etc. Iudicum 6 Et, est Dominus nobiscum, quare igitur invenerunt. pro, si est Dominus nobiscum. Exod. 12. Et coquendo coctus est. pro, si coquendo coctus est. Sic: Iob 14. Ut lapides comminuuntur aqua, et spem hominis perdis. pro, sic conficis et consumis hominem. sicut lapis in torrente volutatus absumitur, ut restitui instaurarive prorsus nequeat. Psal. 29. Dominus in diluvio sedit, et sedebit rex in seculum. pro, sicut tunc fuit rex et iudex, sic et postea erit. Proverb. 22. Et Boreas fugat pluviam, et facies iracunda linguam secreti. pro, Sic Proverb. 26. Ut spina quae ascendit in manu ebrii, et parabola in manu stultorum. Proverb. 30. Quemadmodum expressor lactis educit butyrum, et expressor furoris educit litem. pro, Sic 3. Reg. 1. Sicut iuravi tibi per Dominum, et ipse sedebit Salomon in solo regio. Sin, si vero: Ierem. 18, Et convertetur gens illa a malo suo, contra quod loquutus sum, poenitebit me, etc. pro, Si vero convertetur. Tamen: Desolata erit terra, et consummationem non faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state, dum audiam. Siuc: Isa. 10. Non erit Aegypto ullum opus, quod faciet caput et cauda, ramus et iuncus. id est, sive caput sive cauda: sive ramus, sive iuncus. Ut: Iudicum 8. Postulabo a vobis postulationem, et date mihi inaures. pro, ut detis. 1. Sam. 15. Honora quaeso me coram senioribus, et revertere mecum. pro, ut revertaris. 1. Sam. 28, Quaerite mihi mulierem Pythonissam, et ibo ad eam, atque in quiram. pro, ut eam ad eam. Hierem. 9, Quis dabit capiti meo aquam, et deflebo die ac nocte. pro, ut defleam. Psal. 40. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. pro, ut non possim prae debilitate videre. Psal. 83. Imple facies eorum ignominia, et quaerant nomen tuum. pro, ut quaerant. Exod. 25. Vide et fac. pro, vide ut facias. Matth. 5. Ponunt lucernam super candelabrum, et lucet. pro, ut luceat. Matth. 26. Appropinquat hora, et filius hominis tradetur. pro, ut tradatur, aut qua tradetur. Rom. 11. Quis prius dedit ei, et reddetur? pro, ut ei reddi debeat, aut oporteat. Utinam, et Sicut: Iob 16. Et disceptet homo cum Deo, et filius hominis cum amico suo. pro, utinam disceptare posset homo cum Deo, sicut filius hominis cum amico suo. Utique: Genes. 17. Incircumcisus masculus, et exterminabitur. pro, utique exterminabitur. Superfluum interdum est, quod et supra monui, ut Exod. 4. Et respondit Moyses, et dixit: Et ecce non cadent. pro, Ecce nos cadent. Levit. 17. Et sequenti die comedetur, Et quod superfuerit ex eo. abundat Et posterius. Genes 43. Nisi reduxero, et peccabo. Rom 8. Misso filio, et condemnavit peccatum de peccato. Sic apud Graecos post τὶς et ὅτι , solet καὶ Et abundare: ut 1. Corinth 15. Quid et baptizetur? [Matt.] 28 Equidem ego: Genes. 48. Et ego cum venirem ex Mesopotamia, mortua est Rachel. Simile ferme illud est initio 2. cap. Corinth. 1. Et ego cum venirem ad vos, veni non in sublimitate sermonis. Autem: 2. Paral 12 Et nos Iehova Deus noster. pro Iehova autem est Deus noster: vel, quod ad nos attinet, Iehova est Deus noster. Marci 1. Et erat in Synagoga homo in spiritu immundo. pro, Eratautem. In: 1. Sam. 26. Percutiam eum lancea, et terram. pro, in terram. id est, perfosso eo, infigam lanceam in terram. ET coniungit aliquando duo verba, quorum alterum, excluso Et, posset commutari in infinitivum. Gen. 9. Et coepit, et plantavit. pro, coepit plantare. Iudicum 9. Et vidit, et ecce populus egrediebatur. pro, vidit populum egredi. Aliquando est quasi completiva particula. Nonnunquam copula longius a suo loco ponitur. Cum praepositio: 1. Samuel. 13. Nam fuit arca Domini in die illa, et filii Israel. pro, cum filiis Israel. Cum tamen: 1. Samuel 12. Et Dominus Deus vester rex. pro, cum Dominus sit vester rex. Propterea: Genes. 29. Nunquid quia frater meus es, et servies mihi? pro, propterea. Hieremiae 11. Et iverunt unusquisque in pravis cogitationibus cordis sui: et adducam super eos omnia verba foederis huius. id est, propterea adducam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.