Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

EBRIETAS varie in Sacris literis accipitur: de cuius Hebraismis consule alias quoque vicinas voces, ut est Calix, Vomitus, Sopor, et similes. Primum autem usurpatur in propria significatione: ut, Noachus est inebriatus. Secundo significat per metaphoram, spiritualem ebrietatem aut vertiginem, seu incertitudinem quandam, ac confusionem verarum ac falsarum sententiarum, Isaiae 19 Errare facient Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Sed multo illustrior et prolixior locus est Isaiae 28, ubi prophetarum et sacerdotum caecitas et confusio describitur. Sic et in Apocalypsi, Babylonia meretrix dicitur omnes gentes inebriare suo aureo abominationum calice: id est, suis foedissimis et pestilentissimis erroribus. Significat eâdem ratione et temerarium dissidium, ut cum Deus bellis civilibus aut seditionibus gentem aliquam inter sese collidit. Hieremiae 13 Implebo omnes habitatores huius terrae ebrietate, et collidam alterum ad alterum. Sicut enim ebrii homines temere in sese mutuo impingunt, aut etiam irruunt, et sese invicem laedunt: sic et in talibus turbis homines furiis infernalibus exagitati, temere sese invicem perdunt. Eodem modo Hieremias capite 23, per metaphoram huius vocis, suam confusionem, et metu attonitum animum indicat, inquiens: Fui veluti vir ebrius, et veluti vir quem pertransivit vinum a facie Domini, et a facie verborum sanctitatis eius. De tali affectuum ebrietate aut perturbatione scribit Basilius in 1 Sermone de ieiunio. Est et ebrietas bona et sancta, Psal. 22. Calix, sive poculum inebrians quam praeclarum? Et Apostolus Ephes. 5. Nolite inebriari vino, sed impleamini Spiritu sancto. Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicitus in Christo est: ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur, et ubi Spiritus Dei regnat. Haec animi ebrietas, perturbatioque saepe sic exponitur in Sacris literis: Ebrius, sed non a vino. Tertio, Ebrietas aut inebriari significat nonnunquam sufficientem potum aut irrigationem, plene restinguentem sitim. Sic fratres Iosephi, Genesis 45 dicuntur cum eo comedisse, et inebriati esse: id est, satis large et usque ad hilaritatem bibisse. Hag. 1. Bibitis, et non inebriamini. Sic et illud Psalmi accipiendum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Et, Visitasti terram, et inebriasti eam. Augustinus de quacunque saturatione boni, vocem hanc intelligit. Verba eius haec sunt: Hoc verbum et pro saturitate solet poni in Scripturis, quam qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde et illud est: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam. eo quod in laude benedictionis hoc est positum, et donum Dei commemoratur. apparet, hanc ebrietatem saturitatem significare: Haec ille. Quarto, Inebriari synecdochice pro omni inordinata vita accipitur. 1. Thess. 5. Qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt. Quia ebrietas est plurimorum vitiorum causa, ideo eam pro omni genis peccatis ponit. Est porro quaedam obscura phrasis, Addere ebriam sitienti. quam quidam docti hoc modo exponunt: Ut benedicat sibi in corde suo, atque addat ebriam sitienti:

-- 142 --

259/260 Deut. 29. id est, ita adulationibus conatur sopire synteresin, et sibi imponere, ut malum putet ludicrum esse: veluti si quis vehementi siti accensus, sese inebriaret vino, ne amplius tangeretur sensu, cum potius sitim illam restinguere sobrietate et abstinentia deberet. Ego opinor esse interpositam loquutionem nomine Dei aut Moysis, quod talis sit sibi et aliis poenas attracturus, futurum ut innoxius cum sonte puniatur, perinde ac si eodem modo male tractetur sitiens ut ebria. Nam crebro ista phrasis, Colligere cum aliis, pro eodem modo tractari ponitur. ut, Ne colligat animam meam cum inpiis. Posses etiam non incommode sic exponere, quod tales idololatrae ita sibi temere blandiantur, seque ac suas idololatrias comparatione, exemplis ac testimoniis aliquorum piorum doctorum pallient: perinde facientes, ac si ebriosam et impuram mulierem, seu (ut Anna inquit) filiam Belial conferrent cum femina casta et pudica matrona: sicut Eli addebat sitientem Annam ebriae, seu ponebat eam cum filia Belial. Posset denique exponi, ut addat ebriam sitienti. id est, sibi persuadeat; se perinde fore impunitum sicut sobrios ab ista idololatria.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.