Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DORMIRE, per metaphoram mori significat, cum quia somnus est similima mortis imago: tum quia pii morientes non tam moriuntur, quam dormiunt: tum denique, quia perinde certam spem resurrectionis habemus, sicut dormientes evigilandi. Sic enim Augustinus hunc tropum exponit Epistola 120, ad Honoratum. Hinc toties, Dormire cum patribus. 1. Reg 1. Cum dormierit dominus meus rex. Isaiae 14. Universi dormierunt cum gloria. Sic apud Paulum saepe. 1. Corinth. 15. Non omnes quidem dormiemus. 1. Thessal 4. Nolo autem vos, fratres, ignorare de dormientibus. Sic Lazarus et puella Christo dormit. Addit aliquando Scriptura, Dormire in morte, Dormire somnum sempiternum: sicut Homerus. Dormire somnum aereum. Eidem figura significat etiam ociosum esse. Sic saepe ipsemet Deus dicitur dormire, cum nos videtur ociosus negligere: et contra evigilare, cum opitulatur et liberat nos. Psalmo quadragesimoquarto. Evigila, quare dormis Domine? quare faciem tuam avertis? Sic 121 Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dicuntur eadem ratione et homines dormire. ut Psalmo 67. Spoliati sunt fortes corde, dormierunt somnum suum. pro, ignavi et perterrefacti ociantur. Sic Proverbiorum 6, et 24. Quousque dormis ignave? Solet Scriptura hac eadem metaphora etiam negligentiam doctorum describere. Speculatores dormientes, et amantes dormitionem, Isaiae quinquagesimosexto. Sic et Nahum tertio. Dormitaverunt pastores tui. Sic et securi, destertentes in suis peccatis, nec vel Deum timentes,

-- 140 --

255/256 vel de poenitentia cogitantes, dormire dicuntur. Eph. 5, Surge qui dormis. Ne igitur dormiamus, sicut et reliqui: 1. Thess. 5. Aliquando etiam summam tranquillitatem et securitatem in communi vita significat. ut Psal. 3. Accubavi, dormivi, et evigilavi, quia Dominus suscepit me. id est, in tota vita et actionibus meis fui securus, protectus et defensus รข Deo. Somnum dare oculis, et palpebris dormitationem: securitatem, quietem ac neglectionem aliquarum rerum agendarum significat. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris dormitationem: Psal. 132. pro, non conquiescam donec aedificavero templum. Sic initio Prov. sexti. Dormire in morte, Psal. 13, intelligo de aeterna damnatione. inquit enim: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Non cupit nimirum aeternitatem in hac vita, sed tristem illum aeterni exitii somnum deprecatur. Ipsum quoque additum ibi remedium illuminationis, satis ostendit agi de dormitione aeternae mortis. Dormire cum aliqua, coitum saepe significat. Deuter. 27. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui. Somnum alicuius frangi, Danielis 2. Fugere somnum ab aliquo, Esther 6. Sic Dan. 6. Rapi somnum, Psal. 139. Rapitur somnus eorum, nisi ruere fecerint. id est, non possunt dormire, aut omnino conquiescere, nisi dent damnum. Dormire aliquando etiam interire significat. ut Isaiae 5, In doloribus dormietis: Et Hier. 3. Dormiemus in confusione. Hostes et poenae impiorum dicuntur non dormire aut dormitare: pro, celeriter venire, ac festinare. Isaiae 5, de hostibus exemplum habetur. At de poenis, 2. Pet. 2. Perditio eorum non dormitat. Sopor aliquando simpliciter profundum somnum denotat. Sic 1. Sam. 26 dicitur, sopor Domini cecidisse super Saulem et exercitum. Et sopor a Deo esse immissus Adamo, Gen. 2. Soporis vinum, aut calix, in maIam partem per metaphoram accipitur, de gravissimis poenis, quae perinde hominem attonitum omnique sensu carentem efficiunt, sicut si quapiam venenata potione semimortui iacerent. vide Zach. 12, et Psal. 60.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.