Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DONEC adverbium, non semper solet se extendere ultra aliquam metam, sed saepe tantum usque ad illam, affirmat aut negat aliquid factum esse, existere aut fore, non vero contrarium postea esse subsequuturum denotat. Tale est illud: Non cognovit Ioseph Mariam, donec peperit primogenitum filium. Item: Non reversus est coruus, donec exiccatae sunt aquae. Item: Sede a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: affirmat Christum tandiu regnaturum, non negat postea. Habet etiam saepe quasi amplificativam quandam vim, ut indicet subinde crescere ac maius fieri id de quo agitur, donec in summum quendam gradum perveniat: sicut istud ipsum exemplum de Christo regnaturo gloriose, et adeo potentiae gloriosa incrementa suscepturo, ut tandem omnes sit sub pedibus conculcaturus, accipi potest. Sic Isa. 62: propter Syon non tacebo, et propter Hierusalem non conquiescam, donec egrediatur uti splendor iustitia eius, et salus eius ut splendor ardeat. ubi indicatur, Deum ita promoturum et aucturum res ac gloriam Ecclesiae, donec in summum quendam gradum perducantur. Sic Isaiae 22, Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. pro, nunquam expiabitur: sed adeo crescet et fervebit, ut sit vos omnes absumptura. Luc. 13, est obscurus locus: Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec venerit tempus cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini. ubi non id dicitur, impios Iudaeos aliquando agnituros et accepturos esse Christum: sed id tantum adfirmatur, Christum esse, deposita illa sua humili specie corporalis vitae, in qua eos solicitavit, et blandissime invitavit, rediturum in regnum ac gloriam patris sui, in eaque tamdiu et tanta incrementa accepturum, ut tandem Iudaei volentes nolentes, gementesque ac dolentes, sint agnituri, eum revera esse illum divinitus missum iudicem, ac Dominum totius mundi. Non ergo praedicitur Iudaeorum conversio, sed Christi ad patrem reditus et glorificatio supra et contra hostes suos. Sic Isa. 42: Non afficietur moerore vel fastidio, nec animo frangetur, donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae expectabunt. Verum de consimili obscuritate Adverbiorum et Praepositionum, reperies aliquid infra in USQUE, POST, et in Regulis Universalibus, de vocibus metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.