Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DOMINUS, triplex vox est Hebraeis. Alias enim hac Lat. voce exprimitur illud sacrosanctum ac proprium nomen Dei יהוה Iehova: alias vox Adonai, quod Deo simul et hominibus tribuitur: alias denique nomen Baal. De primo nihil nunc dicam. est enim ea vox proprio libello integre exposita. De secundo et tertio quaedam ordine dicam, ac primum de Baal. Significat igitur Baal vox primum, dominum plerunque austeriorem ac semityrannicum, deinde maritum: unde ideo putant idola dicta esse Baalim, quod per ea diaboli tyrannice, non cum salute cultorum, eis imperitarent: cum contra Deus clementer cum suis cultoribus agat, eisque cum omnia alia bona, tum etiam vitam aeternam impertiat. Alii malunt ideo dici Baalim, quod cultores ei se suamque animam ad spiritualem scortationem prosternant. Sed de hac voce, quatenus idola significat, supra dictum est, in voce BAAL. Saepe porro significat etiam quasi possessorem alicuius rei. ut Prover. 23, Dominus animae. pro, habens concupiscentiam, appetitum nimium, aut gulositatem. nam hoc anima saepe in Sacris significat. Iubet enim Salomon, ita comedere invitatum cum rege, ut tantum quae ante se sint comedat, non extendat manus ad delicias regias: quod si nimium sit cupidus illarum, ponat cultrum in gutture suo, veluti metu mortis cohibens suam gulositatem. Sic in Paral. Dominus cantici, et Dominus tubarum, pro cantore et tubicine. Dominus

-- 138 --

251/252 dissipans: Proverb. 18. Qui remissus est in opere suo, frater est domino dissipanti pro, ignavus: perinde perdit res suas ut prodigus. Dominus intelligentiae: Ecclesiast. 7. Vena vitae est intelligentia domino suo. id est, sum morum bonorum causa est prudentia prudenti. Ut lapis preciosus est munus in oculis domini sui, quocunque sese converterit, prospere aget: id est, coram donante munus. Vult dicere, nihil non muneribus effici posse. Dominus irae, pro iracundo, habente iram, et non cohibente iram aut alios affectus. Ne fias socius domini irae, nec ambules cum viro furorum. pro, ne te adiunxeris iracundo. Sic et Deus dicitur Dominus irarum, Nahum 1, Dominus zelans et ultor Dominus, et Dominus irae. Dominus pili, dicitur pilosus, 2. Reg. 1. describitur Helias, quod sit dominus pili, et habeat coriaceum cingulum circa lumbos. Dominus verborum ac negociorum, Exodi. 24, dicitur is qui habet lites aut controversias, seu dubia aliqua. talem iubet Moyses discessurus, accedere ad Aaronem et iudices. Domini excelsorum, Num. 21. pro incolis aut habitatoribus ponitur. Domini terrae, Iob 31. Si animam dominorum terrae afflixi. Domini terrae, cultores eius aut rustici vocantur. Dominus alicuius boni, dicitur nonnunquam is qui eo indiget. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum â domino suo, cum id praestare possis pro, succurre egentibus, cum potes. ¶ Hactenus de significationibus ac phrasib. vocis Domini cum ponitur pro Hebraeo Baal. Nunc de eodem nomine, posito pro Adonai. Tribuitur hoc nomen Domini, aut Adonai, alias, et quidem crebro, ipsimet Deo et quidem aliquando etiam duplicatum, Dominus dominorum: Psal. 137, ut indicetur ille esse summus omnium aliorum Dominus. Quare Christus vocetur Dominus, declaravi supra in voce DEI. Venire in nomine Domini: id est, eius iussu ac benedictione: idque ita, ut eius tantum, non tuam gloriam, utilitatem aut commodum quaeras. Psalm. 119, et Matthaei ac Iohannis 5. Cum hominibus tribuitur, alias honoris causa tantum eis datur: ut Exod. 32, Ne irascatur Dominus meus, quia scit hunc populum esse in malo. Sic Ioan. 12 dicunt Graeci ad Philippum: Domine volumus videre Iesum. Alias ratione iuris, regiminis aut possessionis. Sic Gen. 42. dicunt filii Iacob: Locutus est ille vir Domini terrae duriter nobiscum. Et Galat. 4. dicit, Infantem sub tutoribus existentem, esse nihil ominus dominum omnium. Et Sara vocavit maritum suum Dominum, 1. Pet. 3. A nomine porro Domini, venit verbum Dominari: cuius etiam quosdam idiotismos exponam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.