Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DOLOR, vox nota, saepe significat etiam causas doloris, idque externas: ut sunt pericula, clades, et similia. Quare aliquot eius Hebraismos recensebo. Christus recensens Matthaei 24. et Marci 13 gravissima pericula, clades ac poenas postremorum temporum, dicit ea tantum esse principia dolorum: id est, veluti praecursores maiorum malorum, aut praecursorias causas primorum dolorum ac moerorum. secuturas enim adhuc longe maiores. Sic Psal. 18. Circum dederunt me dolores mortis. id est, clades, et pericula excitantia dolorem cordis, et ipsissimam mortem intentantia, me circumsteterunt. Sic Psal. 32. Multi dolores impio. id est, poenae, clades. Sic et Psalm. 10. Multiplicentur dolores eorum, qui post alienum sequuntur. Dolor manuum, est molestia quotidiani laboris, et infinitarum difficultatum ac adversitatum, quae se nostris conatibus ob maledictionem, et etiam furorem diaboli obiiciunt: sicut parentes Noach dicunt Gen. 5. Iste consolabitur nos a dolore manuum nostrarum. id est, levabit, liberabit. Dolores inferni, dicuntur summi dolores, praesertim animi, cuiusmodi in inferno esse solent. et est proprie sensus irae divinae, pessimae conscientiae, peccati, et aeternae damnationis, de quibus postea suo loco. Dolores mortis, Actor, 2. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis. Eosdem credo esse, sicut mox sequitur: Non reliquit Deus animam eius in inferno. Dolores parturientis, nota phrasis est: dicetur de ea in verbo Parturire. Panis doloris, Psal. 127. Frustra est vobis edentibus panem doloris pro, panem dolore partum aut acquisitum. Doloris verbum. Proverb. 15. Verbum doloris ascendere facit furorem. pro, verba acerba, dolorifica, movent hominem ad vehementissimam iram. Dolorum vir, Isa. 53. Abiectus inter homines, vir dolorum. pro, doloribus et plagis obnoxius, expositus, aut etiam doloribus confectus. Dolores converti in aliquem, aut super aliquem. Daniel. 10. In ea visione conversi sunt dolores mei super me. pro, doloribus perfusus et obrutus sum, immersus in dolores. Dolorem ponere in corde: Psal. 13. Usque quo ponam dolorem in corde meo? pro, Quousque tandem meipsum curis ac moerore conficiam? Rex Herodes doluit, aut contristatus est, de iuramento et petitione filiae: vide in verbo CONTRISTO, et in Regulis universalibus de Metalepsi. Sic supra in verbo DILIGO exposui, quod Christus dicitur dilexisse illum iactatorem suae iustitiae, Marci 6.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.