Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DEBITUM, Hebraica, aut certe Sacrarum literarum phrasis, primum per metaphoram peccatum significat: unde in Dominica oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Sunt autem peccata nostra quaedam debita, quia obligant ad poenam, nosque perinde coram Deo reos et poenis dignos reddunt, sicut aes alienum obaeratos facit obnoxios creditori. Deus quoque perinde a nobis flagitat satisfactionem pro admisso crimine, ac creditor flagitat solutionem debitorum. Nec deest etiam foenoris similitudo. Quanto enim diutius in peccato persistimus, tanto maius foenus seu augmentum poenae a nobis exigitur: sicut illud praeclarum citatur, Tarditatemque vindictae supplicii gravitate compensat. In hoc sensu vocantur Debitores Lucae 13 ii, super quos turris Siloa ceciderat: quos paulo ante peccatores dixerat. In novo sane Testamento valde usitatum est, ut peccata vocentur debita, et conditio nostra cum debitore conferatur: ut in parabola debentis 10000 talenta, in Iustificatione peccatricis, in Dominica oratione, in nomine Chirographi, in praedicto loco Lucae de casu turris Siloam. Sed an etiam ante Christum usitatum fuerit in Ecclesia, dubito: nisi quod Psalmus ait, Quae non rapueram tunc exoluebam, de Christo loquens. Qua autem ratione peccatum sit aut vocetur debitum, dictum est in libello de Iustificatione, prolixe. Secundo, debitum 1. Cor. 7. ipsam coniugum actionem significat, posita generali voce pro speciali: propterea quod inter alia officia, coniuges etiam hoc sibi invicem debent, sive procreationis gratia, sive restinguendi naturalis ardoris, ac vitandae scortationis causa. Vox alio qui Debitor, Rom. 1, et Debitores, Rom. 8, ac alibi, non valde obscurum sensum significationemve habet, ut peculiari expositione non egeat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.