Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DILECTIO, charitas et amor, haud ita multum in Sacris literis differunt: tametsi Grammatici, et etiam ipse Cicero, dicant plus esse amare quam diligere. Aliqui autem Theologi Charitatem utrique praeferunt. Distinguunt aliqui et hoc modo, quod Amor sit omnium obiectorum, ut etiam brutorum aut mortuarum rerum, vestis, pecuniae, et similium: sed dilectio, et praesertim charitas, tantum hominum ac Dei. Nos iam promiscue istis vocabulis in explicando utemur, tanquam si prorsus sint synonyma. Definit autem Angustinus amorem in libro de Amicitia, quod sit animae rationalis affectus, per quem illa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum, per quem et fruitur eo, et cum quadam sua vitate interiore amplectitur, et conservat adeptum. Hunc affectum distinguere possis varie. Alius enim est amor Dei erga nos, quo ille adeo dilexit mundum ut unigenitum traderet pro nobis. Ioan. 3. et quo nos dilexit in dilecto. Cum igitur Scriptura praedicat dilectionem aut amorem Dei, plerunque intelligit de paterno favore Dei erga nos, sicut Iohannes in primae quarto inquit: In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos. Sic et Rom. 5. Papistae autem plerunque ad sua opera et merita erga Deum hanc vocem et eius dicta trahunt. Ex hoc porro amore aut dilectione duae figuratae significationes exoriuntur. Alias enim ad causam efficientem vox haec redit: ut cum ibidem Deus dicitur Charitas, id est, autor, effector et approbator verae charitatis. Alias ad effectus suos prolabitur. ut 1. Ioan. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur. Charitas hic pro beneficio ex charitate profluente ponitur, causa pro effectu, ut opere diligere. Sic et Ro. 5, dicitur dilectio Dei diffusa esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum. id est, effectus, indicium, aut testimonium illius paternae charitatis, nempe ipsemet Spiritus sanctus, clamans in corde nostro Abba pater. Alius est amor hominis sive erga Deum, sive erga proximum, atque adeo etiam alias res inferiores. De amore erga Deum et proximum agitur illo praecepto: Dilige Deum ex toto corde et tota anima, et proximum tuum sicut teipsum: ex hisce duobus praeceptis universa lex dependet, Matt. 22. Qui diligit, legem implevit: dilectio enim malum non operatur, Rom. 13 Dicitur etiam dilectio aut charitas operire universa delicta, Proverb. 10. pro, dissimulare. Dicitur et vinculum integritatis esse, non quod perfectissimum reddat hominem, ut Papistae interpretantur: sed quod conservet unitatem ac coniunctionem fratrum. Quod Gregorius eleganter hisce verbis exponit: Charitatis est proprium, nutrire concordiam, servare composita, coniungere dissociata, etc 1. Ioan. 4 dicit, perfectam charitatem eiicere timorem foras: quod recte tum de Dei charitate erga nos intelligimus (cum enim eam credimus, ut idem ibidem affirmat, fiduciam concipimus in die iudicii) tum etiam de nostra charitate erga Deum. nam dilectio cum servili timore consistere nequit. Plerumque enim odimus ac detestamur eos,

-- 134 --

243/244 quos serviliter timemus. Timemus enim mala, et diligimus bona: sicut Cicero inquit, Quem multi metuunt, periisse cupiunt. et tyrannicum illud: Oderint, dum metuant. Amicitiam mundi Iacobus esse dicit inimicitiam Dei: id est, perversum rerum carnalium studium, efficere ac gignere dissidium cum Deo, parare nobis eius iram, et alienare nos ab ipso. Filius dilectionis. Coloss. 1. Deus transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. id est, sibi dilectissimi. Diligere opere, non tantum verbo, 1. Iohan. 3, est vere diligere, ita ut etiam effectus verae charitatis, id est, beneficentia erga proximum adsit: non tantum simulate amare, ubi solummodo verbis proximum demulcemus. Amores in plurali, accipitur de amatoriis: sed per metaphoram ad spiritualia transfertur. Recordari amorum, Cantic. 1. id est, loqui, magis quam de vino. Canticum amorum, Ezech. 33. Amorum cerva: id est, longe dilectissima. Prover. 5. Conducere amores, Oseae 8 pro, pecunia conducere amatores. Corrumpere amores prae alio: pro, turpius et impudentius scortari, quâm quisquam alius, Ezech. 23. Tempus amorum, Ezech. 16. pro, matura viro aut nuptiis. Dilectio non raro in Sacris literis totam Christianam pietatem, sicut et timor, per synecdochen notat. ut Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum. Et 1. Cor. 2. Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus timentibus se. Eiusdem 8. Quod si quis diligit Deum, hic agnoscitur ab eo. Videndum ergo est, ne quis deceptus hac synecdoche, ea merito nostrae imperfectissimae dilectionis tribuat, (ut non raro faciunt Papistae) quae fidei et verae pietati gratis a Deo propter Christum donantur. Optare significat Psal. 34. Qui diligit videre dies bonos. id est, optat, desiderat. Diligere aliquando significat eligere, amplecti, se qui. ut 2. Tim. 4. Demas me reliquit, diligens praesens seculum. Erasmus, amplexus. Pro effectu charitatis seu beneficentia accipitur 2. Cor. 2. Confirmate in eum charitatem. id est, praestate ei re ipsa hoc beneficium. Sic et Hebr. 6, charitas aut dilectio vocatur beneficentia in pauperes. Sic 1. Ioan 3. inquit: Videte qualem dilectionem aut charitatem nobis pater dedit, ut filii Dei vocemur. id est, quantae dilectionis munus. Sic et Rom. 5. Charitas Dei est effusa in corda nostra, per Spiritum sanctum. id est, effectus aut munus charitatis, nempe ingentia dona Spiritus sancti. Qui Hebraismus locum valde cum adversariis controversum perspicue explicat. Idem Hebraismus est, quod verbum Diligere et Odisse aliquando non tam animi affectum, quam externam quandam curationem et officiositatem, aut etiam contra neglectionem significat. Quod in Regulis universalibus in descriptione synecdoches aut metonymiae, prolixe ostendi: quam tractationem expendat Lector diligentius. In hoc sensu dicit Dominus: Si quis diligit animam suam, perdet eam. Et Apoc 14, Sancti vicerunt Satanam, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. id est, postposuerunt vitam suam veritati ac gloriae Dei, indubitanter exposuerunt eam periculo mortis praesentissimae, nec curarunt quod eam perderent pro veritate. Sic Christus dicitur dilexisse illum divitem adolescentem Mar. 6, qui iactabat suam observationem legis perpetuo a iuventute praestitam: cum contra Christus eum re ipsa experientiaque redarguat, quod nunquam ita primum praeceptum praestiterit, ut plus Deum dilexerit quam suas opes. ubi verbum Diligere omnino tantum de quadam amica compellatione accipi necesse est. vide Synecdochen, aut Metalepsin. Diligere verbo et lingua, est externo sermone ac gestu dilectionem simulare. Diligere opere et in veritate, 1. Ioan. 3, est re ipsa ac serio diligere. Diligere apparitionem aut adventum Christi, 1. Tim. 4. pro, expetere ac desiderare: causa pro effectu ponitur. Quae. n. amamus, ea desideramus, expetimus et expectamus. Dilectionis Deus dicitur, subintellige autor, effector; amator et approbator, 2. Cor. 13. Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Secundum dilectionem ambulare, Rom. 14. et In dilectione, Eph. 5, significat, officia dilectionis erga alios diligenter praestare, et omnino ita sese in sua vita ac functione gerere, uti eum decet qui proximum diligit. Diligere terram: 2. Par. 26. Diligebat rex Ozias terram. pro, erat agriculturae studiosus, sicut Noach fuit vir terrae. Dilectio animae, pro re sibi suove animo dilectissima. Hier. 12. Dedi dilectionem animae meae in manum inimicorum eius. id est, urbem, populum et templum. Dilectio alicuius, Psal. 109, Pro dilectione mea adversati sunt mihi. id est cum ego eos diligam, ipsique me redamare deberent, oderunt me. Secundum dilectionem, Oseae 3. Secundum dilectionem Domini ad filios Israel. pro, sicut diligit Dominus Israelitas. Dilectionem aut charitatem veritatis accipere, 2. Thess. 2, est, ipsam veritatem amplecti, aut Evangelio credere: non tantum studium veritatis habere, sed etiam ipsam veritatem, significat. Diligere sic, pro, sic velle, habere, probare. Hier. 5, Sacerdotes acceperunt munus in manus suas, et populus meus dilexerunt sic. id est, Sacerdotes per corruptelas agere quae agunt, et non studere veritati, populo meo gratum est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.