Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DEALBARE, et DEALBATUS, primum per metaphoram hypocritas significat, ut Christus pharisaeos

-- 112 --

199/200 vocat sepulchra dealbata: quod sicut sepulchra foris quidem pulchre cemento sunt candidata ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis essent contaminatissima. Sic et Paulus pontificem vocat parietem dealbatum, Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti evertebat verbo suo, ac mox etiam poenis eversurum se minabatur eorum religionem ac politiam. Contra autem seductores tum excusabant religionem ac prava facta, tum etiam pacem et summam felicitatem pollicebantur. Tertio, Dealbare pro lavare aut mundare ponitur, posita generali voce pro speciali. Sic Apoc. 7 dicuntur pii dealbasse stolas suas in sanguine agni. Postremo, ab hac vel catachresi vel synecdocha, deducitur per metaphoram ea significatio, ut Dealbare a rebus corporeis ad ipsam animae lotionem transferatur: sicut David Psal. 51 orat dicens, Asperge me Domine hysopo, et super nive dealbabor: id est, si me sanguine Christi laveris, ero ab omnibus peccatis longe mundissimus. Sic in Apocalypsi, pii dicuntur dealbasse vestes suas in sanguine agni.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.