Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DICERE, verbum amar אמר , λέγειν , quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim intra sese, Hic blasphemat: pro, cogitabant taciti. Et haemorrhousa ibidem dicebat intra se, Si modo tetigero fimbriam vestimenti eius. Sic Matth. 24. Si dixerit servus in corde suo. Et Psalmo 14. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. ubi certam et indubitatam conclusionem indicat. Sic et Gen. 8. Dixit Deus in corde suo. id est, certo decrevit. Aliquando sine tali circumscriptione ponitur. Genes. 26. Dixi enim ne forte moriar. pro, cogitavi ac timui. Celebrare. Psalm. 29. Et in templo eius populus dicit gloriam. pro, celebrat, praedicat gloriam Dei, Dicite in luce, Matth. 10. Sic Psalm. 40.

-- 128 --

231/232 Veritatem tuam et salutem tuam dixi. pro, celebravi. 1. Corinth. 12. Nemo potest dicere Deum Iesum: id est, celebrare. Sic et illud Odysseae, Dic mihi Musa virum. pro, celebra, cane. Praecipere. 1. Regum 11. De gentibus quas dixerat Dominus. pro, de quibus praeceperat Dominus, ne de eis uxores acciperentur. 2. Samuelis 16. Sinite eum ut maledicat mihi, quia dixit ei Dominus. pro, praecepit. 1. Regum 11. Et panem dixit eis. pro, praecepit dari. 2. Paralip. 14. Rex dixit ipsi Iehuda ut requireret Deum. pro, praecepit. Danielis 2. Dixit rex vocari genethliacos pro, praecepit. Ibidem: Ac dixit sacrificium ac suffitum, ut sacrificaret ei. pro, praecepit ei sacrificari. Sic et illa exempla sunt accipienda: Dic ut sedeant unus a dextris, Matthaei vigesimo. Dic fratri meo, ut mecum dividat haereditatem: id est, praecipe. Si dixeritis monti, Proiiciaris in mare, Matth. 21. Quaecunque dixerint vobis custodire. pro, praeceperint: Matthaei 23. Christus consistens dixit eum vocari, Marci 10. Puella tibi dico, surge: Lucae 5. Dicite Archippo, vide ministerium tuum, Coloss. 4. Qui dixit, Non committes adulterium. Dixit, et non occides pro, praecepit: Iacob. 2. Sic et illud, Dixit Dominus Domino meo: recte exponi potest. pro, praecepit aut ordinavit. Centurio dicens, Domine dic verbum, et sanabitur puer meus: petit, ut modo mandet angelis, aut morbo ipsi, sic fore protinus ut sanetur aegrotus, quandoquidem ille pro sua divina omnipotentia toti rerum naturae imperitet. Hoc modo multi etiam illud Dei dicere, Genes. primo, Fiat lux, etc. explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud Dicere, esse imperare omnipotenter. Paulus sane, licet idem verbum dicendi retinuerit, tamen omnino de mandato intellexisse videtur, 2. Corinth. 5 inquiens: Deus qui dixit ex tenebris lumen fulgere. id est, praecepit. Quo etiam illud Rom. 4 videtur respicere: Vocat ea quae non sunt, sicut si adessent. Certe Psal. trigesimotertio propalam indicatur, hanc esse vim illius Dicere. Inquit enim Psaltes: Ipse dixit, et facta sunt: ipse PRAECEPIT, et constiterunt, per posterius (Praecepit) declarans illud prius (Dixit.) Aliqui altius hic scrutantur maiestatem, quasi illud Dicere sit generatio filii: et volunt illud Dicere, cum Iohannis λόγος verbum conferre. quasi filius ideo dicatur verbum, quia pater dicendo ipsum, creavit caelum et terram. Verum cum unusquisque debeat in sua sententia abundare, aut de eaplane certus esse: ego ipsis suam interpretationem relinquam, et hanc magis obviam minusque periculosam potius sequar. Nam illud Dicere, iudico esse communem actionem trium personarum ad extra, non solius patris. Sane Epistola ad Hebraeos, illud creans dicere, ac verbum etiam Christo adscribit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. id est, potente. Tale igitur creativum dicere flagitat Centurio a Christo, inquiens: Dic tantum verbum. Praeterea illa eorum opinio potest esse fundamentum multorum enthusiasmorum. Promittere, Deuteronomii sexto: Quemadmodum dixit Dominus tibi. Sic pro verbo Promittendi ponitur Iohannis decimosexto: Non dico vobis, quod ego sim oraturus pro vobis: ipse pater diligit vos. id est, non volo vos abducere a perpetuo ardore precandi, hac in ani pollicitatione: quasi ego solus sim vobis omnia precando impetraturus, vobis stertentibus, et non una precantibus: aut quasi pater non amet vos, nec vobis ad eum accessus eiusque gratia pateat. Interea non simpliciter nego, me oraturum pro vobis. Respondere: Et dixit Iehosua ad populum, Non poteritis, etc. Et dixit populus ad Iehosuam, Nequaquam: Iosuae 21. 24, pro, respondit. Genes. 22. Et dixit ad eum Abraham, et dixit, Ecce ego. id est, respondit, Significare; Exodi 18, Et dixit Ietro ad Moysen. pro, adventum suum ei significavit per nuncios. Numer. 20. Sic dicit frater tuus Israel, Ipse nosti, etc. pro, haec tibi significat praesenti legatione. Vocare, aut nominare: Isaiae 4. Sanctus dicetur illi. pro, nominabitur, aut vocabitur Sanctus. Isaiae 61. Sacerdotes Iehovae vocabimini, etc. Ministri Dei, dicetur vobis. Isaiae 62. Non dicetur tibi ultra Derelicta. Dicere, dicens, dicendo, aut ad dicendum, valde crebro aliis verbis quoquo modo indicationem aut auditionem significantibus additur: et valet idem quod, in hunc sensum, in hanc sententiam, hisce verbis, aut quid simile. ut, Locutus est dicendo: id est, hoc sensu, summa aut sententia. Talis phrasis adeo crebra est, ut non sit necesse aliqua eius exempla recensere. Dicentes: Rom. 1. pro, putantes, aut etiam iactantes, seu gloriantes se esse sapientes. Pro asserere: Lucae 7. Propterea dico tibi, Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Sic saepe alias, Dico vobis: pro, certo affirmo, assero, etc. Est vero in praedicto loco Lucae diligenter observandum, quod illud verbum Dico, omnino sit coniungendum cum sequenti sententia, Remissa sunt, etc. Sensus enim est, Affirmo ei esse remissa peccata. Illud QUIA, non coniungendum est cum verbo Remissa, quasi causam remissionis indicet: sed cum eo ipso Dico aut Assero. indicat enim rationem aut demonstrationem assertionis, non causam efficientem factae remissionis: de qua re tum alibi in hoc opere, ut in vocula QUIA, tum et in libello de Fide, prolixius. Dicere patri, quid facis: aut matri, quid generas? Isaiae 45, est, tum litigare cum suo superiore, tum velle videri eo sapientiorem: praesertim autem Deo sese opponere. Vide PATER, et Reg. universales. Humanum, aut humano more, aut secundum hominem dicere, crebra est apud Paulum phrasis. Licet vero in Graeco textu sit λέγω , dico, a plerisque tamen per verbum Loquor est reddita. Ea autem habet varias significationes. Interdum enim adhibetur vitandae suspicionis blasphemiae: ut Romanorum tertio: Num iniustus Deus qui inferat poenam? (humano more loquor) Absit, etc. interdum fugiendae invidiae causa. veluti quum cogitur Apostolus de suis gestis aliquid dicere, ut muneris sui autoritatem asserat, solet praefari, se in ea re cogi ex hominum consuetudine loqui, quamvis in diversum finem: ut 1. Cor. 15, et 2. Corinth. 11. Nonnunquam vero utitur hac formula loquendi, quum docendi causa exemplum aliquod ex communi hominum usu petit: ut Rom. 6. et Galat. 3. Item aliquoties quum hominis doctrinam Dei autoritati opponit, ut illa isti cedat: ut 1. Corinth. 9, et Galat. 1.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.