Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DECOR, et DECUS, pulchritudo quaedam, decentia, et veluti ornamentum, sed ferme extra rei existentiam aut substantiam consistens. Inde praeclara facta, et honores, ac laudes hominum, decora aliquorum esse dicuntur. In Exodo saepe inculcatur de illo eximio ornatu sacerdotalium vestimentorum, quod fiant in decorem et ornatum Aaronis: pro, ut summus sacerdos exquisite, et veluti cum quadam maiestate exornetur. Sic Psalm. 21 dicitur, Gloriam et decorem pones super regem: pro, exornabis eum sapientia, potentia, successu, autoritate. Haec enim sunt vera regum decora et ornamenta, non illa umbratilia vestimentorum et pomparum. Regem in decore suo videre, Isaiae 33, est videre eum florentem, et etiam externis ornamentis ornatum. Isaiae 53 negatur esse species aut decor Meschiae, ut magnifieri aut desiderari posset: id est, caruit externa quadam dignitate, potentia, gloria, et autoritate, quam sibi gubernatores huius mundi undique accersunt. Tribuitur nonnunquam et Deo haec vox, ut Psalm. 93: Dominus regnavit, et decorem indutus est. Et Psalm. 104. Domine Deus magnificatus es valde, gloriam et honorem induisti: amictus es lumine sicut vestimento. ubi decor spiritualis Dei non tantum illam gloriosam speciem significat, quae apparere etiam externa visione solet: sed multo magis illam internam speciem, qua piis animis veraeque fidei sese ostentat, ut omnipotentem, sapientem, iustum, veracem, misericordem, et qualis a nobis esse creditur et celebratur. Quare haec vox non raro cum confessione coniungitur, quod nos celebrando Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, vel potius sanctitatis: ubi eadem illa metaphorica significatio est, de qua modo dixi: nempe quod populus Meschiae colet eum in pulcherrimo illo ornatu spiritus, nempe contrito corde et vera fide: cum is suos adversarios, peccatum, Satanam, et mortem, potenter devicerit, et Ecclesiam sibi collegerit. Loqui decorem et gloriam magnificentiae Dei, Psal. 145, pro gloriosam, et decoram, aut splendidam magnificentiam praedicare. Esse in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum. Isaiae 4, In die illa erit germen Domini in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum et gloriosum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.