Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAELUM, שמים , quasi dicas, Ibi aquae, apud Hebraeos. Primum significat proprie totam aetheream regionem. ut cum dicit Abrahamo Deus, quôd perinde non poterit numerari semen, ut stellae caeli: quae comparatio et Hierem. 33 habetur. Sic et Esa. 14 dicit rex Assyrius, se suum solium super astra caeli collocaturum tametsi ibi per astra caeli metaphoricos ipsi sancti Ecclesiae aut Ierosolymae intelligi possint. Christus Mar. 13 praedicit, quod astra caeli decident. Hac significatione astra caeli vocantur exercitus caelorum. Sic forte accipitur in oratione Dominica, Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: quia in regione aetherea omnia summo ordine progrediuntur, ut ea Deus initio condidit: non regnat ibi satanae confusio. Sed tamen hoc melius de spirituali caelo, aut regno Dei, ac obedientia angelorum accipitur. Secundo, valde usitate significat etiam regionem elementarem, quae supra nos, seu proxima terrae et aquae est, idque aliquando coniunctim cum aetherea, aliquando et sine ea. Hoc an proprio, an catachrestico fiat sensu, dubitatur. cuius dubitationis causa est, quia etymologia quidem ab aquis sumpta, maxime pro prie videtur aeream regionem indicare. Sed contra communis quaedam opinio magis hanc vocem de aetherea regione semper intelligit. Verum quoquo modo proprie aut figurate accipiatur haec vox, nunc recitabimus exempla significationis, notantis totam hanc molem supra terram aut aquam existentem, quae partim aetherea, partim elementaris est. ut statim initio Gen. dicitur Deus creasse caelum et terram, tota mole aut massa mundi in solas duas partes divisa. Et mox ibidem quasi definit caelum, dicens esse illud Rakia, tenue, expansum, aut firmamentum quod est inter aquas superiores et inferiores: et cum congregentur aquae sub caelis in locum unum, indicans id etiam caelum esse, quod est proxime super aquas a terra separatas, ut arida separatim cerni, coli ac incoli queat. ubi sane proprie infimam regionem aeris videtur denotare. Sed mox tamen etiam aetheream eodem vocabulo caeli complectitur, cum dicit, luminaria et stellas esse posita in Rakia, in caelo, aut potius firmamento, aut tenuitate caeli. Contra, iterum pro elementari infima ponitur, cum ait, Aves volare in facie Rakia, caeli: id est, tenuitatis aut firmamenti. unde usitatissima loquutio est, Aves caeli: id est, aeris, in quo volitant et agunt. Tertio, caelum synecdochice aliquando accipi de iis quae sunt in caelo, vel operibus, vel angelis, aut etiam piis doctoribus. Psalm. 89. Celebrant caeli mirabilia tua Domine: ubi aliqui exponunt synecdochice de caelitibus, aut caelestibus, id est, angelis vel sanctis. Possis tamen exponere, quod tum aetherea tum et elementaris regio exhibeat ac ostentet mirabilia Dei opera hominibus spectanda et agnoscenda. Sic et Psalm. decimo nono, exponere possis, Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius indicat firmamentum. quem Psalmum Paulus de Apostolorum praedicatione exponit:

-- 80 --

135/136 videtur synecdoche esse, ut caeli pro caelitibus ponantur: nisi velis intelligere, Psalmum primum a similitudine aut parabola inchoari: postea ad rem ipsam magis propriis verbis exponere: veluti si summa similitudinis esset, quod sicut caeli ubique praedicent gloriam Dei, sic et sancti Apostoli, aliique, ac tota Ecclesia: et sicut sol gloriose decurrat per caelos, omniaque suo calore vivificet ac vegetet, sic etiam Christus in suo spirituali caelo seu Ecclesia potenter ac gloriose triumphet, ac omnia vivificet sua spirituali efficacia. Huc facit, quod et alibi Ecclesia vocetur caeleste regnum, et caelestis Ierusalem, et Apostoli aliique praestantes doctores stellis caeli conferantur. Caelum, veluti posito continente pro contento, etiam ipsum Deum significat. Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per ipsum Deum, ibi in throno suo sedentem. Sic Matth. 21. Baptismus Ioannis fuit ne ex caelo, aut ab hominibus? id est, a Deo. Sic aliqui exponunt illud Luc. 15, Pater peccavi in caelum: id est, contra ipsummet Deum de quo mox, et infra in voce PECCATUM. Tertia igitur Caeli significatio sit, ubi solam elementarem regionem significat: ut cum dicuntur aves caeli, et nubes caeli, id est, in aere volitantes. Psal. 8, et Deut. 4. Volucres quae volant in caelum. Sic Iob 2 dicuntur eius amici scidisse vestimenta, et sparsisse pulverem in caelum: id est, in aerem. Et 1. Sam. 5 Ascendebat clam or civitatis in caelum. Sicut Latini It clamor caelo. Eadem significatione vox haec accipitur, cum dicitur Caelum clausum, aereum aut ferreum: pro aere, et tempestatibus parum frugiferis, et praesertim salutari pluvia ac rore carentibus. Levit. 26. Deut. 18. 1. Reg. 8. 2. Paral. 7. Contra caelum apertum. Sic Iacob dicit Gen. 49, Bene dixit te benedictionibus caeli desuper, et benedictionibus abyssi cubantis infra: id est, rigatione et efficacia aereae regionis, commodas tempestates suppeditantis. Sic et Latinus sermo, ac alii dicunt, Nubilum aut serenum caelum, salubre caelum, quin et propitium. Sic saepe dicitur Deus de caelo loquutus, Exod. 20, aut de caelo prospexisse, Psalm. 14, id est, de superiore loco, quia ipsae visiones sic apparere solent ex sublimi. Sic, Pluit ignis et sulphur de caelo, Lucae 17. Descendat ignis de caelo, Luc. 9, id est, ex regione elementari. Sic Christus dicit Pharisaeis, quod norint contemplari faciem caeli, Lucae 12, id est, qualis sit regio aeris, nubila, serena, rutilans, ventosa, tramquilla, et quid portendant illa signa. Quarto, quoniam pro elementari regione ponitur quae nobis proxima est: inde fit, ut caelum per regiones aut horizontes distinguatur. Quare etiam nostrum aut proprium alicuius regionis caelum vocatur, ut Levit. 26, Dabo caelum vestrum sicut ferrum. Et Deuteron. 18, Et erunt caeli tui, qui sunt supra caput tuum, ferrei. ubi semet exponit, quid appellet caelum alicuius gentis, nempe quod est proxime super caput eius. Hinc minatur Deus se sparsurum Iudaeos in omnes caelos: id est, regiones In hac significatione dicitur, quod aquae diluvii cooperuerint cunctos montes qui sunt sub omnibus caelis, Gen. 7. Et Deut. 2. dicit Deus, se daturum aut sparsurum terrorem Iudaeorum in faciem omnium gentium quae sunt sub omni caelo. Sic etiam plerique intelligunt in Dominica oratione, Pater noster qui es in caelis: id est, in omnibus locis. Verum ut ibi sic accipiatur: in sequenti tamen loco, Sicut in caelo, sic in terra, accipi non potest. Sic forte et in Psalm. Caeli enarrant, vox haec accipitur. nam ipsemet Psaltes exponit se per versiculum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis verba illorum. Quinto, Hinc fit, ut pro horizontibus vox haec, aut certe summitas caeli non raro accipiatur. ut Psalm. 18. Egressus eius et occursus eius a summo, aut fine caeli, usque ad summum eius: id est, ab una parte horizontis ad aliam. Videtur autem talis significatio et loquutio esse sumpta a communi puerorum, aut valde imperitorum opinione, qui visu iudicant, caelum alicubi ultra pauca miliaria contingere terram, ac finiri ibi totum mundum. Sexto: Cum vox haec geminatur, plerunque aetheream regionem significat. Caelum caelorum, id est, firmamentum, quod omnes inferiores caelos aut horizontes in se continet. ut Psal. 68. Qui ascendit super caelum caelorum: id est, qui etiam ipsum primum mobile sub se et in sua potestate habet. 2. Paral. 7, Si caelum et caeli caelorum eum capere non possunt. Num. 8. Tu fecisti caelum caelorum, et omnem exercitum eorum, Septimo: Cum Deo tribuitur habitatio caeli, aliqui putant esse aliquem proprium locum caeli, magis carnaliter quam spiritualiter de tantis rebus iudicantes et loquentes. Nam spiritui non convenit corporalis aut materialis loci habitatio: et Salomon dicit, Omnes caelos non capere Deum, 1. Reg 8 et 2. Par. 2. Item Esaiae 66, ipsemet Deus ita describit suum palatium, quod sedes eius sit caelum, terra autem scabellum pedum eius. Quod dictum D. Stephanus Act. 7 repetit. Ierem. 33 dicit, se implere caelum et terram. Et Psalm. dicit, Deum et in caelo et in terrae finibus, et denique in ipso etiam inferno esse. Eodem facit, quod sedere ad dexteram Dei, omnes intelligant de gloriae aequalitate. Quin et physici recte dicunt de ubiquitate Dei:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.