Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 79 --

133/134 CLERUS, κλῆρος , sors, proprie significat ipsas notas aut tesseras, quibus olim sortiebantur: ut, Super, vel de vestimentis Christi proiecerunt sortem. Sed multum in Sacris ponitur etiam pro re ipsa, quaecunque sortibus obvenit. Sic voce Cleri utitur Petrus, primae 5, pro gregis Dominici portione, quae unicuique pastori obvenit, prout eos Spiritus sanctus illis praefecit. inquit enim: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis. Postea tamen haec vox accepta est potissimum de coetu doctorum ac sacerdotum: qua voce se usque in hodiernam diem pontificii sacrificuli ac rasi vocitant. Dicuntur autem doctores Clerus, quia ipsi sunt peculiaris sors Dei, segregati ad cultum ipsius: tum vicissim dicitur Deus Clerus aut sors doctorum, crebro in Levitico ac Numeris, quia ipse potissimum est eorum sors et merces copiosa valde. A mundo enim non nisi ingratitudinem extremam expectare coguntur. Si iacueritis inter medios cleros, Psalm. 68, non recte versum est. deberet enim verti, Inter terminos. Pinguntur enim pii doctores veluti exercitus, castra in finibus hostium ponentes, et eos expugnantes. Alii vertunt, Inter tripodas aut ollas, aut loco ollarum quasi esset sensus: Etiam si essent fuliginosi et atri, sicut qui inter ollas aut in culina versantur, tamen Deus eos mundabit et sanctificabit. Sed videndum est, quod similitudine exercitus et rei militaris tum in praecedentibus, tum in sequentibus utatur. Verum de sorte, in voce SORTIS agetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.