Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Agnus Dei vocatur a Iohanne, angelo aut praecursore Messiae, idque etiam ex Esaiae capite 53 sumptum est, ubi scriptum extat, servum illum Domini ductum iri ad mactationem tanquam ovem, hoc est, futurum victimam. Ac Dei agnus nominatur, eo quod Deus in eo fecerit concurrere omnium nostrûm peccata. Pastor, Iohannis 10. Ego sum pastor bonus. idque declarat Christus, quod non tantum salutari atque vivifica doctrina suas oviculas pascat, sed etiam animam pro iis ponat. Vitis, Iohannis decimoquinto, Ego sum vitis, vos palmites. Pulcherrima comparatione res maximas explicat, sicut inquit: Quemadmodum palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi manseritis in me. Panis Dei, Iohannis 6.

-- 74 --

123/124 Panis Dei est, qui descendit de caelo, et dat vitam in mundo. Sponsus dicitur Matthaei 9. 25. Marci 2. Lucae 5 Iohan. 3. Respicit autem haud dubie ad prophetiam Oseae 2. ubi sic scriptum est: Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi et in iustitia, et in iudicio, et in misericordia, et in miserationibus Et sponsabo te mihi in fide. Significat igitur haec vox, ardentem amorem erga Ecclesiam suam, et copulationem arctissimam. Nam in sponso flagrans amor existit erga sponsam: deinde vinculum arctius in humana vita nullum est quam hoc. Iohannis octavo interrogatus Christus a Pharisaeis, Tu quis es? respondet: Principium, quod et loquor vobis. Est autem τὴν ἀρχὴν , phrasis continens seriam asseverationem. Prorsus ille ipse sum, qui loquor vobis: sum persona cuius officium fuit, et nunc est, ut caelestem doctrinam vobis adnunciem, ac videtur ad etymologiam vocabuli τὸν λόγον alludere. Nam de suo ministerio, eloquendi audita a patre, multa in eo loco disserit. Periphrasi Messiae utuntur discipuli Iohannis: Tunc es ille qui venturus est? Matth. 11. Lucae 7. Diu enim erat Messias iuxta promissiones desideratus. Quod autem esset ille ipse, probat factis miraculosis, et doctrinae genere. Et haec de nominibus Christi hoc loco breviter commemorare libuit, eo quod insignes doctrinas lectoribus piis proponant. Apostoli Christum fere iisdem nominibus denotant, quibus in Evangelica historia nuncupatur, quorum alia substantiam, alia officium personae declarant, alia vero utrunque complectuntur. Iesum Christum Deum et Dominum dici, supra est commemoratum. Filius Dei passim appellatur ab Apostolis, maxime vero Act. 8. 9. 13. Roman. 1. 8. Galat. 4. 1. Iohan. 1. 5. 2. Petr. 1. Hebr. 1. 4. 5. Estque hoc nomen substantiae. Vocantur etiam credentes in Christum, filii Dei. 1. Iohan. 3. Videte qualem charitatem de dit nobis pater, ut filii Dei nominemur. Item, Nunc filii Dei sumus. Item, In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Et Roman. 8. Galat. 4. Sed id fit propter adoptionem, qua Deus nobis ius filiorum suorum dedit, et dilectos in dilecto reddidit. Galat. 4. Ephes. 1. Unigenitus, 1. Iohan. 4. dicitur, eo quod plures non habeat Deus pater filios consubstantiales. Primogenitus inter multos fratres, a Paulo Roman. 8. Et primogenitus omnis creaturae, ab eodem, Colloss. 1. Et principium creaturae, Apocal. 3. Et primogenitus ex mortuis, Colloss 1. Et primitiae mortuorum, 1. Corinth. 15. appellatur. Imago Dei, 2. Corinth. 4. Et imago inconspicui Dei, Colloss. 1 dicitur: quod si ad substantiam refertur, ὁμοούσιον filii cum patre notat. Si vero ad officium, significat Iesum Christum nobis mentem Dei inconspicui revelare, seu in homine Iesu Christo Deum ipsum manifestari. 1. Timoth. 3. Deus manifestatus in carne. Autor epistolae ad Hebraeos, filium Dei appellat splendorem gloriae, et characterem vel expressam imaginem substantiae eius: quod quis non animadvertet de substantia filii Dei dici? Hebraeorum primo. λόγος seu verbum, 1. Iohan. 5. dicitur: et videtur eam ob causam sic dici, quia testificetur de voluntate Dei. Inquit enim: Tres sunt qui testimonium perhibent, Pater, λόγος , et spiritus sanctus. Autor epistolae ad Hebraeos, videtur huc alludere voluisse, dum 1. cap. dicit Deum loquutum esse per filium: et Hebr. 2. salutem enarrari primum coepisse per ipsum Dominum. Idem autor Hebr. 12. hac periphrasi Iesum notat, quod is sit qui loquatur. ubi videtur explicare voluisse, cur Christus λόγος dicatur: nempe quia sit ὁ λέγων , aut ὁ λαλῶν . Accessistis, etc. ad novi Testamenti conciliatorem Iesum, et ad sanguinem aspersionis, meliora loquentem quam loquebatur sanguis Abel: videte, ne aspernemini eum qui loquitur. Nam si illi non effugerunt qui aversabantur eum, qui loquebatur in terra (scilicet Mosen) multo magis nos, si eum qui de caelis est (Christum) aversemur. Porro λόγος in hac significatione, reliquis Apostolis non est familiare. Sunt etiam qui illud Hebr. 4. Vivus est sermo Dei, et efficax, et quovis gladio utrinque incidente penetrantior, de Christo intelligant. Sed textus ipse si consideretur, facile docet, se de verbi ministerialis efficacia loqui, quod neglectum, et non fide acceptum, poenas secum affert certissimas. Eiusmodi etiam illud est Act. 20. Commendo vos Deo, et sermoni gratiae eius. Filius hominis. Act. 7. Et homo Iesus Christus. 1. Timoth. 2. Semen Abrahae. Galat. 3. et Iesum et Christum separatim, et Iesum Christum coniunctim eum dici, supra est probatum. Pro Messiae appellatione, Graeca voce Christi utuntur Apostoli. Iesus Nazarenus, Act. 2. 7. 10. Et, Iesus Christus Nazarenus, Act. 4. Dominus noster Iesus Christus, passim in initiis et epilogis Epistolarum dicitur. Autor vitae, Act. 3. Princeps et servator, Act. 5. Servator noster, Philip. 3. 2. Timoth. 1. Tit. 3. 2. Petr. 1. 2. 3. et alibi passim. Sanctus et iustus, Act. 2. Iustus, Act. 7. 1. Iohan. 2. Sanctus et verax, qui habet clavem David: Apocal. 3. Testis fidelis et verus, Apoc. 3. Sanctus Dei, Act. 13. Minister circumcisionis, Roman. 15. Lux gentium, Act. 3. Fundamentum Ecclesiae, 1. Corinth. 3. Ephes. 2. Lapis angularis, Ephes. 2. Lapis vivus in Sion positus, et lapis offensionis, 1. Petr. 2. Et lapis reiectus ab aedificantibus, Act. 4. Caput Ecclesiae, Ephes. 1. 4. 5. Colloss. 1. Pontifex. Hebr 1. et passim Apostolus et Pontifex confessionis nostrae. Hebr. 3. Sponsor testamenti, Hebr. 7. Novi testamenti conciliator. Hebr. 9. Dux fidei et consummator. Hebr. 12. Reconciliator Roman. 3. Propitiatio nostra. 1. Iohan. 2. et 4. Conciliator Dei et hominum. 1. Timoth. 2. Advocatus noster. 1. Iohan 2. Pascha nostrum. 1 Corinth. 5. Agnus incontaminatus et immaculatus. 1. Petr. 1. Agnus ab origine mundi occisus, Apoc. 13. Agnus occisus. Apoc. 5. Agnus Dominus dominorum, et Rex regum. Apoc. 17. Princeps regum terrae, Apocal. 1. Dominus omnipotens. Apocal. 1. Leo de tribu Iuda, radix David. Apocal. 5. Iustitia sapientia, redemptio, sanctificatio, et resurrectio. 1. Corinth. 1. Pastor et curator nostrarum animarum. 1. Petr. 2. Princeps pastorum. 1. Petr. 5. Magnus pastor ovium. Hebr 13. Iudex vivorum et mortuorum, Act. 10. Paratus ad iudicandum vivos et mortuos. 1 Petr. 4. Iustus iudex. 2. Timoth. 4. Secundus homo ipse Dominus de caelo. 1. Corinth. 15. Christo opponunt diabolum. 1. Iohan. 3. Hebr. 2. Antichristum. 1 Iohan. 2. 4. et 2. Iohan. 2. Thessal. 2. Meretricem Babylonicam, ebriam de sanguine sanctorum. Apocal. 17. Bestiam quae portat meretricem, Apoc. 17. Et reges terrae, Apoc. 19. Et pseudopropheta, Apoc. 19. Gog et Magog, Apoc. 20.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.