Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CAUDA, cum sit ultima, minime necessaria, et sordidissima pars animalis, aliĆ¢s ignobilissimos et vilissimos subditos, servos aut mancipia significat: ut supra in voce CAPITIS ostendi. Saepe enim Capiti opponitur, et dicitur alius futurus in caput, alius in caudam. Esa. 9 interpretatur de seductoribus: sive id fiat ob extremam vilitatem vitae, ac inscitiam veritatis: sive quia venenata satanae stercora ore, suo egerunt: sive denique, quia sic vacillant, dum hominibus aut potentibus adulantur, sicut canes motatione caudae turpiter adulari solent. Verba prophetae sunt: Excindet ergo Dominus de Israele caput et caudam, ramum et truncum die uno. Senex et authoritate suspiciendus, est caput: propheta autem docens falsa, cauda est. Vide CAPUT.

|