Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CARO, praeter propriam significationem, alias omnia animalia, alias solum hominem significat, per synecdochen: quia inter partes animalium maxima, maximeque conspicua est caro. Primum igitur Caro significat in genere omnia animalia. Psal. 136, Qui dat escam omni carni. Psalm. 145, Benedicat omnis caro nomini sancto eius. Sic sane etiam Gen. 6 et 7 accipitur, cum de deletione omnis carnis agitur. Levit. 17, Sanguinem omnis carnis non comedetis. Gen. 8, Cuncta animalia quae sunt apud te ex omni carne. Secundo, hominem significat simpliciter totum. ut Gen. 6, Finis omnis carnis venit coram me. et, Corrupit omnis caro viam suam: id est, omnes homines: Esa. 40. Revelabiturque gloria Dei, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum sit: ibidem. et 1. Petr. 1, Omnis caro foenum. Psalm. 56. Deo fidam, et non timebo quid faciat mihi caro. moxque idem exponit: Non timebo quid faciat mihi homo. Ioel. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Non salvabitur omnis caro, inquit Christus, et Paulus: id est, ullus homo. Matth. 24. Rom. 3. Vide Hilar. super Psalm. 64. Tertio, ob imbecillitatem hominis, Caro crebro fragile quid et debile sonat ut Gen. 6. Non litigabit spiritus meus cum homine in seculum, eo quod sit etiam caro: id est, res fragilis, et brevi interitura. Sic Psalm. 78. Recordatus est quod sint caro, spiritus vadens et non rediens: id est, caduci. mortales. Sic et Esa. 31 describitur imbecillitas exercitus Aegyptii. Inquit enim: Equi eorum caro sunt, et non spiritus. Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, Ier. 17. Quarto, Caro etiam ipsas nobilissimas hominis vires, nempe rationalem potentiam, qua in religione utimur, denotare videtur, iuxta Christi definitionem Iohann. 3, Caro est, quicquid ex carne natum est. Gal. 3. Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini: id est cum antea veram pietatem, vi ac energia Spiritus sancti per Evangelion accepti, inchoaveritis, nuncuultis legis observatione carnalibus viribus ac operibus vestris salvari: aut, cum antea incoeperitis quaerere iustitiam ac vitam, ex Evangelio ac regno Christi, quae vere spiritualia sunt, et spirituales efficiunt, nunc ex externis observationibus, quaeritis. Sic Phil. 3. Si quisquam alius videtur habere fiduciam in carne: id est, rebus, genere, viribus ac operibus humanis. Quicunque volunt placere in carne: id est, in externa ac caeremoniaria pietate: et bonis operibus humanis viribus factis. Sic Rom. 7, In carne non habitat bonum: id est, in carnalibus viribus. Roman. 4. Quid dicemus Abrahamum invenisse secundum carnem: id est, suis viribus ac bonis operibus. Matt. 16. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus caelestis: id est, ex viribus, ingenio, cogitatione et eruditione humana, istam admirandam noticiam non habes. Gal. 4. Is qui secundum carnem erat natus: id est, carnalibus viribus genitus. Quinto, crebro ponitur haec vox pro hominis corpore. Levit. 29 aliquoties vetat, ne incisuras aut ulla stigmata in carne faciant. Sic Genes. 17 proponuntur minae, ei qui erit incircuncisae carnis. Sic Prov. 14 dicitur, vita carnium cor leve: id est, salubritas corporis. Hinc iustificationes carnis, Hebr. 9. id est, externi hominis, non conscientiae. 2. Cor. 7, Mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Porro cum Christus dicitur passus carne, 1 Pet. 4, et Carnem suam dare pro mundi vita, significat totam humanitatem. Sic et Psal. 16, et Act. 2. caro Christi dicitur requiescere in spe, et non visura corruptionem, scilicet et carnalem et spiritualem. Item filius David secundum carnem. Rom. 1. 9. Verbum caro factum est, Iohan. 1. Christus in diebus carnis suae, Hebr. 5, Antonomasia quaedam est: id est, dum hic humanam vitam vixit. Sexto, caro, praesertim in novo Testamento, significatipsam malam hominis naturam, ratione suae corruptionis. Causa huius significationis est,' quia totus homo ex carne nascitur, caro est, et non est spiritus, et ad carnalia tendit: ut Iohan. 3. Quod natum est de carne, caro est. Significat autem totum hominem corpore et anima quatenus renatus non est, praesertim vero ipsum cor ac rationalem animam, quae vel maxime corrupta est: ut, Sensus carnis inimicitia est adversus Deum, Rom. 8, id est, totus homo, praesertim anima rationalis, seu mala mens et malus animus, exercet hostilitatem cum Deo. Sic forte et Gen. 6, Quia caro est. In carne seminare, id est, carnalibus aut corruptionis desideriis indulgere. Habet quidem haec significatio aliquid vicinitatis cum quarta, sed tamen ibi vires hominis per sese: hîc vero quatenus corruptae sunt, significantur. In hac significatione admodum crebro ei opponitur spiritus: ut Ioh. 6. Caro non prodest quicquam, spiritus est qui vivificat. Iohann. 3, Quod natum est ex carne, caro est: quod ex spiritu, spiritus est. Sic opera carnis operibus spiritus, Gal. 5. opponuntur. Caro et sanguis negantur possessura regnum caeleste, 1. Cor. 14: id est, corruptus ac perditus homo non salvabitur, non intrabit regnum caelorum, nisi fuerit regeneratus. Est vero haec significatio diligenter observanda, contra seductores et sophistas, qui per carnem corruptam intellexerunt tantum inferiores aut brutas hominis partes, non vero rationales. Unde porro cum Philosophis a vero aberrantes, senserunt, tantum affectus et animalem potentiam corruptam: rationem vero esse sanam, et (sicut forum male versus Aristoteles loquitur) deprecari, id est adhortari ad optima. Ex quo denique cum eisdem ex bonitate rationis, virtutum habitus iustitiamque, per quam salvarentur, extruxerunt. Atque ita totam doctrinam de gratia penitus everterunt. Nam si ratio sana est, a qua proprie religiosae actiones proficiscuntur: quid opus ei est Spiritu sancto et renovatione? Potest etiam perfecte obedire Deo, et legem praestare: quid ergo opus Christi impletione legis, aut perpetua peccatorum condonatione? quid etiam perpetuo Dei auxilio in praestanda pia vita, et pugna contra peccata? Vide quantam lernam malorum unicae vocis Scripturae

-- 66 --

107/108 pravus intellectus secum attulerit. Sed de hoc fonte Papisticorum errorum plures hoc tempore luculenter disserverunt, praesertim autem Lutherus super Galatas, et alias saepius. Ex hac vero significatione venit phrasis, Vivere et ambulare secundum carnem aut spiritum. Rom. 8. Si secundum spiritum, non secundum carnem vixeritis. item, Opera carnis. item, Caro concupiscit contra spiritum, et spiritus contra carnem. Ubi autem carni spiritus opponitur, significat Spiritum sanctum in homine existentem, et simul novum hominem per Spiritum sanctum in nobis regeneratum. Gal. 5. ubi etiam opera carnis enumerantur. Desideria carnis, Eph. 2. In carne esse. Rom. 7 et 8, significat idem quod renatum non esse, et secundum corruptum hominem agere ac vivere. Gal. 2, In carne vivere, significat hanc mortalem vitam vivere, Hinc etiam locutio Carnalem esse, 1. Cor. 1. Et, Quae carnis sunt quaerere. Ponitur etiam hoc generale nomen synecdochice pro pudendis: ut, Caro asini caro eorum, Ezech. 23. Sic et Levit. 15 accipitur: Cum semen de carne eius defluet. Phrases porro hinc variae oriuntur: ut, Esse carnem et sanguinem alicuius: de summa cognatione. ut Genes. 20, Os meum et caro mea. Et 37, Frater noster et caro nostra est. Sic 2. Sam. 19, Fratres mei estis, os meum et caro mea estis: pro, cognatio et consanguinei. 2. Sam. 5, Os tuum et caro tua sumus. 1 Paral. 11. Iud. 9. sic et Germani dicunt, Der herr hatt sein fleisch und blut verrahten, etc. Esa. 48, A carne tua ne abscondas te: id est, ne desinas tuis benefacere. Paulus dicit, se velle provocare ad aemulationem carnem suam: id est, Iudaeos gentiles suos, et cognatos. Vicinum huic significationi est, sed tamen multo ἐμφατικώτερον , quod de viro ac muliere dicitur, quod duo erunt in carne una: id est, summe cognati, aut etiam facient constituentve quasi unum hominem: veluti si unus solus non sit plenus ac integer homo. sicut et Gen. 1. dicitur Deus creasse hominem aut Adamum ad imaginem suam, bis in singulari repetens. et mox tertio subiicit, veluti exponens illum unum hominem, inquiens: Masculum et feminam creavit eos. In hunc sensum videtur et illud Ephes. 5. dici, quod simus caro de carne, et os de ossib. Christi: licet multo arctius et magis mysticum vinculum cognatioque nobis cum Christo esse intelligenda est, quam ipsemet Paulus maximum mysterium esse pronunciat. Venisse in carnem Christus dicitur 1. Iohan. 4. id est, homo natus esse: sicut supra de humanitate hoc vocabulum saepe accipi diximus. Carnis interitus. 1. Corinth. 5, Tradidit eum satanae ad interitum carnis, ut spiritus salvetur: significat externam infamiam, quae ei apud Ecclesiam Dei exoriebatur: et praeterea afflictionem, quam ei satan erat iusto iudicio Dei irrogaturus: vel etiam, ut eius securitas et carnalis Adamus nunc in eo regnans, legali excommunicationis fulmine et mala conscientia excarnificetur. Nosse aliquem secundum carnem, est alicuius carnales dotes, dignitatem aut externa opera mirari, aut etiam carnali affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas carnis, aut nativitatis ex ea, damnatur Iohan. 1. quo significatur, humanum conatum, studium ac proaeresin, et propositum, non efficere vere spirituales homines, iustos, ac haeredes vitae aeternae: sicut ii putant, qui ex viribus humanis per crebras actiones habitum virtutum, indeque iustitiam coram Deo, et denique filialitatem et felicitatem aeternam educere aut gignere conantur. Verum de hoc loco agitur in voce Voluntatis, quam supra in Beneplacito exposui, et postea etiam in Nascor aliquid dicam. In carne esse, et tamen non secundum carnem ambulare, 2. Cor. 10. pro, in corporali quidem vita vivere, non tamen corruptae carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum. Carnem Christi comedere, et sanguinem bibere Iohan. 6. est credendo beneficiis passionis frui. Caro ibi metaleptice pro eius effectibus aut fructibus accipitur. At corpus eiusdem in verbis Coenae proprie accipiendum est, ut in libello cui titulus Fidelis admonitio, ostendi. Carnem alicuius comedere, extremae crudelitatis habetur. Iob. 13. 19. Esa. 9, Unusquisque carnem brachii sui vorabit. Sic etiam apud Homerum Iupiter Iunoni obiicit, quod si posset, devoraret Troianos crudos. Caro rotarum plena erat oculis, Ezech. 10: id est, corpus, aut essentia. Caro non prodest quicquam. Ioham 6. Cyrillus et Augustinus intelligunt de carne Christi tantum carnaliter, ac sine fide manducata: Chrysostomus vero de nostra carnalitate, res divinas non percipiente: quam esse veriorem interpretationem, abunde infra in voce QUOMODO exponetur, ac probabitur. Carnis et oculorum concupiscentia, 1. Iohan. 2. Omne quid est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et fastus vitae: ubi caro terrenum hoc corpus, totumque hominem terrena tantum commoda et voluptates captantem denotat. Vos secundum carnem iudicatis, Ioh. 8, potest intelligi tum de pravae mentis, tum de externae speciei iudicio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.