Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CYMINUM, est genus parvi leguminis aut grani, non valde foeniculo dissimilis, cuius sylvestris species domestica melior est. Eius aliquoties in Sacris literis fit mentio. ut Esaias capite 28 sumit a re rustica similitudinem, quod sicut agricola omnibus rebus tribuit suum modum ac tempus, aliaque frumenta aut legumina aliter tractat: sic et Deus statuat omnia recte distribuere, et vicissim debitam obedientiam cultumque ab homine exigere velit. Porro Christus Matthaei 23. Perversum iudicium aut religionem Pharisaeorum taxat, quod cyminum et mentam decimabant, ac de illis vilissimis rebus summa diligentia decimas Domino offerebant: interea vero res longe maximas, ad religionem, cultum ac gloriam Dei et hominum salutem pertinentes, foedissime negligebant. imo et petulanter violabant ac transgrediebantur. Videtur pene fuisse proverbialem quandam locutionem: sicut et illas de culice ac camelo, item de festuca ac trabe. Sic et Graeci proverbiali quadam sermonis forma, nimium sordidos κυμινοπρήστας cyminisecos vocârunt, quasi nec in minima re de suo iure decedere, ut est dimidium grani cymini, et alteri id concedere velint: sed etiam unicum cymini granum in duas partes dividi, sibique suam partem dari flagitaverint.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.