Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CUSTODIA, alias functionem aliquam in templo significat, ut supra dixi: alias, vigilias nocturnas: nam et Iudaei noctem in quatuor custodias, ut Romani in quatuor vigilias, distribuerunt. Hinc illud, A custodia matutina usque in noctem speret Israel: id est, per totam diem. Erat autem ea custodiarum aut vigiliarum ratio, ut divisa nocte in quatuor partes, singulae partes tribus inaequalibus horis constarent. Sic enim veteres omnes dies longas aut breves in 12 partes, quas horas inaequales vocarunt, distribuerunt: de qua re in vocabulo Horae dicetur. Prima ergo vigilia aut custodia, durabat primis tribus horis, aut primo quadrante noctis, facto initio mox ab occasu usque ad canticinium. Secunda vigilia, custodia aut quadrans, durabat sequentibus tribus horis, usque ad mediam aut intempestam noctem. Tertia, inde usque ad primum gallicinium. Quarta, usque ad ortum solis, quae vocabatur custodia matutina. Fiebat vero ea divisio noctis ob militiae usum, quo singulis partibus diversi manipuli aut cohortes excubarent, ne una tota nocte vigilando vel enecaretur insomnia ac frigore, vel dormitando male custodiret. Ex re militari porro et a consuetudine castrensi, erant vocabula translata in communem consuetudinem ac vitam, et etiam sermonem. Ponitur quoque Custodia pro brevissimo tempore: quia illae tres horae mox praeterfluebant. Unde Psalm. 90 habet, Mille autem anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. Et, Custodia in nocte, quae pro nihilo habetur, eorum anni erunt.

-- 110 --

195/196 Custodire custodiam Domini, pro observatione mandatorum Dei ponitur, 1. Reg. 2. Malach. 3. et Zach. 3. In custodiam esse aliquid: pro, diligenter custodiri. Num. 29, Erit cinis ille in custodiam filiis Israel: pro, summa cura custodietur. Nox custodiarum Exod. 12, Nox custodiarum est Domino: pro, summa diligentia observari, et solennibus quibusdam caeremoniis ac cultibus in gloriam Domini peragi debet. Super suam cuspiam stare Habac. 2. Super custodiam meam stabo, et audiam quid loquatur in me Dominus: pro, summa diligentia observabo patefactionem divinae voluntatis aut mandati: aut eam mox populo exponam, sicut solent vigiles in turribus. Custodiam ponere ori, Psalm. 141: pro, cavere ne quid temere aut impie effutiat os nostrum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.