Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CRUX, notum instrumentum supplicii est olim quidem Romanis, Graecis ac Iudaeis valde usitatum in puniendis facinorosis: sed in novo testamento, ob reverentiam passionis Christi abolitum. Per quandam catachresin autem significat omnis generis calamitates piorum, praesertim veritatis gratia toleratas. Credo id ideo fieri, quia Christiani suis calamitatibus a satana et impio mundo illatis, passioni crucique Christi conformantur. Quare ab instrumento supplicii ipsius Domini, omnes ipsorum plagae cruces vocantur. Apparet tamen et olim apud Ethnicos hanc abusionem vocis non ignotam fuisse. Nam in Terentio quispiam, scorta adolescentum cruces vocat, quod multarum calamitatum iuvenibus causa sint, varieque eos excarnificent. Nec etiam male inde verbum Crucio deducere queas Magna

-- 108 --

191/192 sane utriusque vocis ac soni affinitas esse videtur. Crucifigere, aut Crucifigi, aliquando simpliciter interficere aut interfici significat Inde per metaphoram dicuntur pii esse crucifixi, quia peccato et mundo sunt quasi interfecti ac mortui, eique penitus renunciarunt. Sic Paulus dicitur mundo crucifixus, et vicissim mundus illi, Galat. 6. id est, penitus alienus a studiis et cupiditatibus mundi, et vicissim illi mundus nulla in parte amicus aut propitius, eiusve actiones vitam ac mores probans. Vicina huic significatio est, cum caro et vetus Adam, item concupiscentiae dicuntur in piis crucifixae, Rom 6. Gal 5. Qui Christi sunt, carnem cum suis concupiscentiis crucifixerunt: id est, tum voto aut animo penitus damnarunt, tum etiam opere ipso, regente eos Spiritu sancto, mortificare et veluti frangere et abolere sedulo coeperunt. Crux etiam passionem ac meritum Christi per metonymiam significat. ut 1. Corint. 1. Sermo crucis: id est, de passione Christi. Et, Ne evacuetur scandalum crucis. Item, gloriari in cruce Christi, Galat. 6. Et, Inimici crucis Christi, Phil. 3: pro, passionis ac doctrinae Christi. Denique Crux Christi etiam persecutionem significat. ut Galat. 6. Tantum ne cruce Christi prematur. Non nimium recedit ab hac significatione praedicta vox, cum Christus iubet suos sectatores mox tollere crucem. Intelligit enim, eos debere paratissimos esse ad ferendas omnigenas calamitates, propter veritatem, religionemque suam. Videtur autem illa loquutio Christi esse desumpta ex eo more, quod crucifigendi cogebantur propriam crucem ad locum supplicii baiulare: ut in Evangelica historia habemus. Perinde ergo acci piendum est Christi dictum, ac si quis nunc ad alium diceret, Circumpone laqueum collo (quia solet statim coram tribunali alicubi suspendendis laqueus imponi) volens indicare, eum omni hora ac momento debere esse pa ratum ad extremum tristissimumque supplicium, multo vero magis ad alias minores calamitates, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.