Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CREDO verbum exponetur in voce FIDEI: tametsi dictum de eo satis sit in libello de Voce et re fidei. Hoc igitur tantum nunc breviter moneo, alias verbum Credere humano aut communi more accipi pro opinari. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Nunc propior est salus, quam cum credidimus: id est, quam cum stulte opinabamur, nos operibus legis servari posse. Cum enim hominibus aut humanis iudiciis credimus, quae incerta sunt, temere credimus, incertamque opinionem concipimus: illa enim omnia sunt incerta ac fallacia. sed cum ipsi Deo credimus, vera ac solida noticia est. Porro credere in reb. divinis alias solam generalemque noticiam indicat, quod videlicet Deus sit talis, et eo modo velit aliquibus propitius esse: quale Credere etiam daemones, teste Iacobo, habent, et contremiscunt. Alias etiam specialiorem, quod mihi velit esse propitius pater, cui fiducia quoque necessario inest. Distinguunt porro Patres istas tres phrases, Credere Deum, Credere Deo, Credere in Deum: quod Credere Deum, sit idem ac sentire, esse Deum, esse omnipotentem, sapientem, iustum, bonum, creatorem et gubernatorem, providentem rerum omnium: Credere Deo, sit verbis eius fidem habere, quae duae significationes huius verbi etiam erga homines in usu sunt: sed Credere in Deum, proprie volunt significare, fiduciam suam in eum collocare, eum timere, ac ex eo solo pendere. Verum de his alibi. Creditum esse aliquid alicui, est idem quod concreditum, aut commissum. 1. Cor. 9. Dispensatio mihi credita est. Roman. 3. Credita Iudaeis sunt eloquia Dei. Gal. 2. Cum vidissent mihi esse creditum Evangelium praeputii. pro, fidei meae divinitus commissum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.