Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CORPUS, primum significat istam crassiorem, magisve conspicuam hominis partem: aliquando etiam vitam istam vegetativam, ut Esa. 50. Corpus meum dedi percutientibus. Matth. 10. Nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic corpus Domini recondi in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt valetudinem, tamen multo magis scortatio, ut non immerito hoc quasi proprium malum huic peccato attribuatur, quod laedat proprium corpus, aut sit in proprium corpus. Sic Psalm. 40, et Hebr. 10 legitur, Sacrificium et holocaustum noluisti, corpus autem aptasti mihi: pro, fecisti me incarnari: aliqui intelligunt de veritate pietatis, sicut infra Septima significatione. Secundo, significat metaphorice coetum, praesertim Ecclesiam. 1. Cor. 10. Multi unum corpus lumus, Omnes in unum corpus sumus baptizati. Aliqui putant in hac significatione dici scortationem contra proprium corpus, quod nos ex membris Christi scortorum membra faciat, atque ita prorsus extreme nostra corpora deformet. Eadem ferme significatione scortator dicitur. cum scorto unum corpus fieri. Tertio, significat totum hominem: ut Iacobus cap. 3 dicit quod lingua maculet totum corpus. Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et glorificatum, liberum ab omni peccato, ac etiam Physicis illis motibus, morborum, esuriei, somni, defatigationis, et similium: ut ipsemet ibi sese abunde declarat. Quinto, Christus de lucerna aut oculo corporis agens Matth. 6 et Luc. 11, videtur voce

-- 106 --

187/188 corporis non tantum totum hominem, sed etiam totam conversationem eius, praesertim quod ad religionem attinet, significare. Est enim quaedam similitudo, quod sicut externo huic corpori, in rebus et actionibus externis praelucet oculus, ut commode ac in offense moveatur ac peragat omnia: ita et internus oculus, nempe fides cordis et agnitio Dei, praeluceat homini in spiritualibus actionibus et motibus. Sexto, Corporaliter, σωματικῶς , Coloss. 2 significat idem quod personaliter. nam σώματα corpora Graecis usitate personam significant: corporaliter igitur divinitas in homine Christo habitare dicitur, quia duae diversae naturae divinitas et humanitas, in Christo unam constituunt personam. Forte etiam allusio est aliqua ad regum residentiam, qui alibi per suos ministros sunt aut agunt aliquid: alibi vero corporaliter aut personaliter resident. Sic non habitat divinitas in sanctis angeli aut piis, sed tantum ut in templo ac domo sua. Septimo, Corpus opponitur umbrae. inde fit, ut sicut caeremoniae erant tantum umbrae, aut etiam picturae, vel typi quidam rerum divinarum: ita contra dicitur Christus Col. 2, esse ipsum corpus verae pietatis, id est, ipsa res et genuina essentia, aut etiam causa ac fundadamentum totius pietatis, inquit enim: Ne quis vos iudicet in potu aut cibo, aut in parte diei festi, aut novilunii, aut sabbatorum, quae sunt umbra rerum futurarum, corpus autem Christi. Octavo, Corpus peccati, et corpus mortis, Roman. 6 et 7, significat hoc corpus, atque adeo totum hominem, quatenus renatus non est. quem ideo dicit esse corpus peccati, quia peccato est obnoxium, et morti aeternae aut spirituali, quodque subinde a satana et innata malitia captivetur, et in peccata actualia praecipitetur. Nec sine causa dicitur ibi a Paulo de corpore mortis huius: id est, huius ipsius ineffabilis calamitatis, seu innatae corruptionis, de qua in hoc capite egi: sicut et Lutherus annotat. Solent enim Hebraei quasuis maiores calamitates, Mortes vocare. Corpus aliquando pro solo cadavere ponitur. Lucae 7. Ubi est corpus, ibi congregantur aquilae. Corpus aliquando veterem corruptumque hominem notat, sicut Spiritus novum. Rom. 8. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam: id est, novus homo iustificatione vivificatur. Cum corpore ingredi et egredi. Exodi 21. Si cum corpore suo egressus fuerit, cum corpore suo exibit. pro, si solus fuerit sine uxore ac liberis, cum factus est servus, solus etiam exibit. Locus est perspicuus. Proiicere aut ponere post corpus Deum, aut legem eius, est negligere, contemnere, oblivisci. 1. Reg. 14. Nehem. 9. Ezech 23. Aliqui vertunt, post tergum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.