Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CADERE, primum habet istam notissimam significationem, cum quis vel stans, vel alio qui ex superiori loco in inferiorem corporaliter collabitur: cuius significationis sunt innumera exempla in Scriptura. Secundo, Cadere significat mori, aut interire, quod qui interficiuntur, mortui concidunt. et alioqui homines dum vivunt ac valent, stare et ambulare solent: at ubi moriuntur, destituti viribus concidunt. 1. Corinth. 10. Ceciderunt uno die 23 millia: id est, interierunt. Quae metaphora etiam Latinis ac Graecis est receptissima. 2. Reg 14, et 2. Par. 25. Ne cadas tu, et Iudas tecum. Hinc illud creberrimum Scripturae, Cadere in gladio. Psal. 78, Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Tertio, cadere significat per metaphoram idem quod peccare: quia est Spititualis quidam lapsus, ruina aut offensio. Proverb. 24, Septies in die cadit iustus. Et 25: Iustus cadens coram impio, est fons perturbatus. Hier. 8: An qui cecidit, non resurget? 1. Corinth. 10. Qui stat, videat ne cadat. Quarto, cadere significat quoquo modo perire, ut 1. Sam. 14, Non cadet capillus de capite Ionathae, dicit populus ad Samuelem: id est, nulla prorsus laesio vel minimae parti corporis eius inferetur, nobis eum defendentibus. Sic et 1. Reg. 1. Sic, quamvis maiorem calamitatem notat: ut si quis decidat ex sua opulentia, gloria, potentia ac dignitate. Sic toties dicitur cecidisse, id est periisse, aliqua civitas: ut Esaiae 21. et Ierem. 51, Cecidit Babylon. Quae loquutio et in Apocal. crebro repetitur. Sic Christus Matth. 10. inculcat, Non cadere unum folium aut passerem sine voluntate patris: id est, non interire. Sic dicitur Cadere coronam capitis, Thren. 5. Cadant a consiliis suis. Psal. 5: id est, irrita sint eorum consilia et conatus. Eodem modo et verbum Promissio aut prophetia dicitur Cadere, si irrita fiat. 1. Sam. 5, Non cecidit ex omnibus verbis Samuelis unum: id est, omnia rata et firma fuêre, aut constitêre, verissimaque fuisse deprehensa sunt. Et Luc. 10, Non cadet de Lege apex unus. Sic Iosuae 21 et 23, Non cecidit ullum verbum bonum ex omnibus quae loquutus est Dominus de te: id est, omnes eius promissiones fuêre ratae ac impletae, omniaque promissa bona tibi contigêre. Eadem loquutio reperitur, et 1. Reg. 8, et Iud. 2, Non cadere faciebant de actis patrum, et via illorum dura. Numer. 6, Cadent dies priores: id est, erunt irriti, non numerabuntur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.