Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CONFITERI, Nonius vult esse necessitatis cuisdam: profiteri vero, ultroneae voluntatis. Plurimus autem usus huius verbi est in Sacris literis, habetque varias significationes et phrases, in quibus praedicti discriminis nulla ratio habetur. Primum enim simpliciter testari significat. ut Ioannis 1. Baptista confessus est, et non negavit, et confessus est. Matt. 7. Tunc confitebor illis, nunquam novi vos: id est, certo et liquido affirmabo Tit. 1. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Vicinum huic significationi est illud dictum, Si quis me fuerit confessus coram hominibus confitebor et ego

-- 91 --

157/158 eum coram patre caelesti: id est, Si quis ingenue professus ac testatus fuerit me esse verum ac unicum mundi servatorem, vicissim et ego eius partes in extrema die coram caelesti patre agam, mecum illum in vitam aeternam traducens. Secundo, significat agnitionem et confessionem peccati aut culpae coram Deo: in quo sensu valde crebro in libris Moysis reperitur. Et Iosua dicit ad Acham: Confitere quid feceris. Psal. 32. Dixi, confitebor adversum me iniquitatem meam, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Sic Pharisaei dicuntur venisse ad baptismum Iohannis, confitentes peccata sua: id est, agnoscentes et testantes se vere ab eo argui falsae doctrinae, et peccatricis naturae ac vitae. Confiteri enim, est agnoscere crimen, quod tibi obiicitur. Iacob. 5, etiam de mutua offensarum confessione et deprecatione dicitur: Confitemini alterutrum peccata vestra. Tertio, crebro in Psalmis significat non tantum fateri Domino sua peccata: sed etiam eum agnoscere et invocare, ei gratias agere pro acceptis beneficiis. Hinc toties, confitemini Domino, confitebor tibi in toto corde, in nationibus, in populis, in Ecclesia magna, et similes locutiones. Dicitur etiam non raro Confiteri nomini Dei magno aut sancto, Psal. 99. 107. et, In nomine Dei: id est, Deum celebrare, Psalm. 44. Confiteri Deum, est praedicare opera ac beneficia Dei, non in forma precationis, aut cum Deo agendo, sed cum Ecclesia. Sed tamen confiteri nomen Dei, 1. Reg. 8, accipitur de petitione remissionis peccatorum. Non raro etiam accipitur de communibus ac solennibus precibus, laudationibus et melodiis, quibus celebratur Deus in coetu Israel. Nehem. 12, Et fratres eorum coram eis ad laudandum et confitendum. Nehem. 11, primus confitens in oratione ipsa: qui psallendo primus laudare solebat Deum in oratione. Pulverem non confiteri Deo, Psal. 30. Et, in sepulchro neminem confiteri Deo, Psal. 6: id est, mortuos non celebrare et glorificare in Ecclesia Deum. Confitebor Deo secundum iustitiam eius, Psal. 7: pro, celebrabo Deum, quod se iustum praestiterit liberando me. Confiteri Deo in cithara, Psal. 35. et confiteri ei in cantico, Psalm. 28. Confiteri coram Deo, Dan. 6: id est, gratias agere Deo. Confessionis vocem facere audire. Psal. 26. Ut confessionis vocem faciam audire, et narrem omnia mirabilia tua. ubi Psaltes semetipsum exponit. Confessionem dare Deo, Esaiae 10. Confessionem adducere in templum, Ieremiae 33. Vocem confessionis immolare Deo, Ionae 2. Adolete de fermento confessionem, Amos 4: id est, confitemini Deo de vestra immundicie. Alii exponunt de sacrificio fermentato. Confessionis pontifex, Hebr. 3. Considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Christum IESUM: id est, doctrinae ac religionis principem et institutorem, qui est summus dominus ac gubernator religionis nostrae. Vocatur autem nostra religio Confessio, quia eam confiteri et profiteri solent ac debent pii. Confessio porro cum etiam tantum de criminum agnitione accipitur, alia est erga Deum solum, vel tacito vel loquente ore, vel audientibus hominibus, vel privatim aut in soliloquio facta. Alia universalis, in genere saltem, quoniam individua enumerare impossibile est. Alia de uno aut paucis tantum aliquibus peccatis: ut Davidis de adulterio, aut caede. Alia de occultis, alia de notoriis: alia unius tantum hominis, alia totius Ecclesiae. In veteri Testamento fuit in sacrificiis usitata quaedam publica confessio tum unius aut paucorum, tum etiam totius Ecclesiae, qua et in genere sese damnârunt, et aliqua specialia scelera confessi sunt: quod ex descriptione sacrificiorum videre est Levit. 16. 26. Num. 5. Augustinus lib. 13. Confessionum scripsit, et hoc nomine inscripsit, quia in eis tum sua peccata confitetur, tum Deum eiusque erga se beneficia celebrat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.